Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (9)

| Mt 21, 1-9 | Mc 11, 1-10 | Lc 19, 29-40 | Jo 12, 12-19 |

Et factum est, in crastinum, cum appropinquassent (cum appropinquarent, cum appropinquasset) Hierosolymis et venissent in Bethphage et Bethaniae, ad montem, qui vocatur Oliveti, tunc Iesus misit (mittit) duos ex discipulis suis (duos discipulos); et dicit, dicens eis: «Ite (transite) in castellum quod contra vos est, et statim (continuo) in quod introeuntes (illud), invenietis asinam alligatam et pullum cum ea ligatum, super quem nemo adhuc umquam hominum sedit; solvite illum et, solventes illum, adducite mihi. Et si quis vobis dixerit 'Quid facitis hoc?', vos interrogaverit 'Quare solvitis?', sic dicetis (dicite): 'Quia Dominus eum necessarium habet, et statim illum remittit iterum huc'. ('Quia Dominus eos necessarios habet, statim autem dimittet eos'.)»

(Hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: «Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et ascendens super asinam et super pullum filium subiugalis».)

Et abierunt et, abeuntes autem qui missi erant, invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio, sicut dixit illis, et solvunt eum.

Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: «Quid solvitis pullum?» Et quidam de illic stantibus dicebant illis: «Quid facitis solventes pullum?» Illi autem dixerunt eis: «Quia Dominus eum necessarium habet», sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.

Euntes autem discipuli et facientes sicut praecepit illis Iesus, adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eis vestimenta. Et ducunt pullum (adduxerunt illum) ad Iesum, et imponunt illi vestimenta sua et, iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum; et sedit super eum (sedit supra eos).

Turba multa quae venerat ad diem festum, audientes quia venit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei.

Et eunte autem illo, multi (plurima autem turba) straverunt (substernebant) vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via; alii autem frondes, quas exciderant in agris.

Cum appropinquaret autem ipse iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus.

Et turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: «Hosanna filio David! Benedictus qui venit, rex, in nomine Domini, {et} rex Israel! Benedictum quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! In caelo pax et gloria in excelsis!»

Inveniens autem Iesus asellum, sedit super eum, sicut est scriptum: «Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae». Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant de eo scripta, et haec fecerunt ei.

Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. Propterea {et} obviam *venit ei turba, quia audierunt hoc eum fecisse signum.

Et quidam pharisaeorum de turba dixerunt ad illum: «Magister, increpa discipulos tuos!»

Et respondens dixit: «Dico vobis: si hi tacuerint, lapides clamabunt!»

Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: «Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit!»

| Mt 21, 10-11 | Mc 11, 11 | Lc 19, 41-44 |

Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam dicens quia «Si cognovisses in die hac et tu quae ad pacem! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis! Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent lapidem super lapidem in te, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae!...»

Et cum intrasset ipse Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: «Quis est hic?» Turbae autem dicebant: «Hic est propheta Iesus a Nazareth Galilaeae».

Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.

| Mt 21, 18-19 | Mc 11, 12-14 |

Et altera die mane autem, cum exirent a Bethania, revertens in civitatem, esuriit.

Et videns ficulneam unam, secus viam, a longe, habentem folia, *venit ad eam, si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit in ea nisi folia tantum: tempus enim non erat ficorum.

Et respondens dixit (dicit) illi: «Numquam ex te fructus nascatur in aeternum! Numquam in aeternum ex te quisquam fructum manducet!» Et audiebant discipuli eius.

Et arefacta est continuo ficulnea.

| Mt (21, 12-17) | Mc 11, 15-19 | Lc 19, 45-48 |

Et veniunt Hierosolymam.

Et intravit Iesus in templum et, cum introisset in templum, coepit eicere (et eiciebat) omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas; et non sinebat, ut quisquam transferret vas per templum.

Et docebat et dicebat (dicit), dicens illis: «Non scriptum est quia 'domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? (Et erit domus mea domus orationis.)' Vos autem fecistis eam (facitis) 'speluncam latronum'!»

Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.

Videntes autem summi sacerdotes et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: «Hosanna filio David», indignati sunt et dixerunt ei: «Audis quid isti dicant?» Iesus autem dicit eis: «Utique; numquam legistis quia 'Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem'?»

Et erat docens cotidie in templo. Et audierunt summi autem sacerdotes et scribae, et quaerebant illum perdere (quomodo eum perderent), et principes plebis; et non inveniebant quid facerent, timebant enim eum: populus enim omnis suspensus erat illum audiens, universa enim turba admirabatur super doctrina eius.

Et cum vespera facta esset, egrediebantur foras extra civitatem. Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam et mansit ibi.

| Mt 21, 20-22 | Mc 11, 20-26 |

Et cum transirent mane, viderunt ficulneam aridam factam a radicibus.

Et recordatus Petrus dicit ei: «Rabbi, ecce ficulnea cui maledixisti aruit!»

Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: «Quomodo continuo aruit ficulnea?!»

Et respondens autem Iesus dixit (dicit) illis: «Habete fidem Dei! Amen dico vobis quia si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed quicumque dixerit et si monti huic dixeritis: 'Tollere et iacta te in mare', et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quod dixerit fiat, fiet: erit ei.

Et propterea dico vobis: Omnia quaecumque orates et petitis (petieritis) in oratione, credentes, accipietis: credite quia accepistis, et erunt vobis.

Et cum statis orantes, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.»

| Mt 21, 23-27 | Mc 11, 27-33; 12, 1a | Lc 20, 1-8 |

Et factum est, in una dierum, veniunt rursus Hierosolymam.

Et cum venisset ipse in templum, et cum in templo ambularet ipse, docente illo populum in templo et evangelizante, accesserunt ad eum, docentem, accedunt ad eum (supervenerunt) summi sacerdotes et scribae et seniores populi (cum senioribus); et dixerunt dicentes ad illum (dicebant illi): «Dic nobis: In qua potestate haec facis? (Et) aut quis tibi dedit (quis est qui dedit tibi) potestatem hanc, ut ista facias?»

Respondens autem Iesus dixit illis (ad eos): «Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi. Si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. Et dicite mihi: Baptismum Ioannis unde erat? De caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi».

Et illi autem cogitabant secum (computabant inter se), dicentes quia «Si dixerimus: 'De caelo', dicet nobis: 'Quare ergo non credidistis illi?' Sed si autem dixerimus: 'Ex hominibus', timemus turbam: plebs universa lapidabit nos; omnes enim sicut prophetam habent Ioannem, certi enim sunt Ioannem prophetam esse...» (Timebant turbam: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.)

Et respondentes Iesu dixerunt (dicunt): «Nescimus» (responderunt se nescire unde esset).

Et Iesus dixit (dicit, ait) illis et ipse: «Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio!»

Et coepit illis in parabolis loqui.

| Mt 21, 28-32 |

«Quid autem vobis videtur? Homo habebat filios duos. Et accedens ad primum dixit: «Fili, vade hodie operare in vinea». Ille autem respondens dixit: «Nolo»; postea autem paenitentia motus abiit.

Accedens autem ad alterum dixit similiter. Ille autem respondens dixit: «Eo, domine»; et non ivit.

Quis ex duobus fecit voluntatem patris?»

Dicunt: «Primus».

Dicit illis Iesus: «Amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei.

*Venit enim Ioannes ad vos in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

| Mt 21, 33-46 | Mc 12, 1b-12 | Lc 20, 9-19 |

Coepit autem ad plebem dicere parabolam hanc:

«Aliam parabolam audite:

Homo {quidam} erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem ei circumdedit et fodit in ea torcular (lacum) et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et ipse peregre fuit multis temporibus.

Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. Et agricolae, apprehensis servis eius, alium quidem ceciderunt, alium autem occiderunt, alium autem lapidaverunt.

Et misit ad agricolas in tempore servum, ut de fructu vineae darent illi: ut ab agricolis acciperet de fructibus vineae. Et cultores autem apprehensum eum caeciderunt, et caesum dimiserunt eum inanem.

Et addidit alterum mittere servum (iterum misit ad illos alium servum). Illi autem hunc quoque in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt; caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.

Et addidit tertium mittere (alium misit). Illi autem et illum vulnerantes eiecerunt, et illum occiderunt.

Et iterum misit plures alios servos, plures prioribus, et fecerunt illis similiter: quosdam caedentes, alios autem occidentes.

Adhuc unum habebat filium dilectum. Dixit autem dominus vineae: 'Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur'. Postea autem misit (illum novissime) ad eos filium suum, dicens quia 'Verebuntur filium meum!'

Illi autem coloni, videntes filium, (videntes autem eum coloni) cogitaverunt inter se [et] ad invicem dixerunt (intra se), dicentes quia 'Hic est heres. Venite, occidamus eum, ut nostra fiat hereditas; et habebimus hereditatem eius (et nostra erit hereditas)!'

Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et, eiectum illum extra vineam, occiderunt eum (/ et eiecerunt extra vineam).

Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Quid ergo faciet illis dominus vineae?»

Dicunt illi: «Malos male perdet eos, et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis».

Dicit illis Iesus: «Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis!...»

Audientes autem dixerunt: «Non fiat!»

Ille autem aspiciens eos dixit: «Numquam legistis in Scripturis (nec Scripturam hanc legistis) quid ergo est hoc quod scriptum est: 'Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris'?

— Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. —

{Et} omnis qui ceciderit super illum lapidem ({istum}) confringetur; super quem autem ceciderit, conteret eum».

Et audientes summi sacerdotes et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et quaerebant scribae et summi sacerdotes mittere in illum manus in illa hora et quaerebant eum tenere. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas (turbam, populum), quoniam sicut prophetam eum habebant: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit parabolam istam.

Et relicto eo abierunt.

| Mt 22, 1-14 |

Et respondens Iesus iterum dixit in parabolis eis dicens:

«Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

Iterum misit alios servos dicens: 'Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias'.

Illi autem cum neglexissent, abierunt, alius in villam suam, alius autem ad negotiationem suam; reliqui autem tenentes servos eius, contumelia affecerunt et occiderunt.

Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.

Tunc dicit servis suis: 'Nuptus quidem paratus est, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias'.

Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.

Intrans autem rex, ut videret discumbentes, vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali et dicit illi: 'Amice, quomodo intrasti huc, non habens vestem nuptialem?'. Ille autem obmutuit.

Tunc rex dixit ministris: 'Ligantes eius pedes et manus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium'.

Multi enim sunt vocati, pauci autem electi».

| Mt 22, 15-22 | Mc 12, 13-17 | Lc 20, 20-26 |

Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut eum caperent in sermone.

Et observantes miserunt (mittunt) ad eum discipulos suos quosdam, ex pharisaeis et herodianis (cum herodianis), insidiatores, qui simularent se iustos, ut caperent verbi eius, ut eum prehenderent in verbo, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.

Et venientes interrogaverunt illum. Dicunt ei, dicentes: «Magister, scimus quia verax es, quia recte dicis et doces, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis et non accipis personam hominum, sed in veritate viam Dei doces. Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet nobis dare censum (tributum) Caesari an non? Dabimus an non dabimus?»

Cognita autem Iesus nequitia eorum, sciens versutiam eorum, considerans autem dolum eorum, dixit eis (ad eos): «Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi denarium. Demonstrate mihi nomisma census. Afferte mihi denarium, ut videam!» Illi autem obtulerunt ei denarium.

Et dicit illis: «Cuius est imago haec et inscriptio? (Cuius habet imaginem et inscriptionem?)» Illi autem dixerunt (dicunt) ei: «Caesaris».

Tunc, Iesus autem dixit (dicit) illis (ad eos): «Ideo, reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari, et, quae sunt Dei, Deo».

Et audientes mirati sunt (mirabantur) super eo. Et non potuerunt reprehendere verbum eius coram plebe. Et mirati in responso eius, tacuerunt, et relicto eo, abierunt.

| Mt 22, 23-33 | Mc 12, 18-27 | Lc 20, 27-39 |

In illo die, accesserunt ad eum et veniunt sadducaei ad eum, qui dicunt resurrectionem non esse (dicentes non esse resurrectionem). Et accedentes autem quidam sadducaeorum (qui negant resurrectionem esse), interrogaverunt (interrogabant) eum dicentes: «Magister, Moyses scripsit nobis ut si alicuius frater mortuus fuerit, habens uxorem et hic sine filiis fuerit, et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. Moyses dixit si quis mortuus fuerit, non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitabit semen fratri suo.

Septem ergo fratres erant autem apud nos. Et primus accepit uxorem, et accipiens uxorem (ducta uxore), mortuus est (defunctus est) sine filiis, et moriens non reliquit semen, et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine. Et tertius similiter accepit illam, usque ad septimum. Similiter autem et septem non reliquerunt semen, non reliquerunt filios et mortui sunt.

Postea autem novissima omnium et mulier defuncta est.

Mulier ergo in resurrectione, {cum resurrexerint,} cuius eorum de septem erit (fiet) uxor? Omnes enim septem habuerunt eam uxorem!»

Et respondens autem dixit (ait) illis Iesus: «Non ideo erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei?

Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias. Illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, in resurrectione enim, cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubunt neque ducunt uxores. Neque enim ultra mori possunt, sed sunt sicut angeli in caelis (in caelo): aequales angelis enim sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

De resurrectione autem mortuorum, quia resurgant, non legistis quod dictum est vobis a Deo, in libro Moysis, super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: 'Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob'? Quia autem resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: 'Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob'!...

Deus autem non est Deus mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei. Multum erratis».

Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: «Magister, bene dixisti».

Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.

| Mt 22, 34-40 | Mc 12, 28-34 | Lc 20, 40 |

Pharisaei autem audientes quia silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.

Et accedens unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quia bene responderit illis, interrogavit eum (unus ex eis, {legis doctor}), tentans eum: «Magister, quod est mandatum magnum in Lege? Quod est mandatum primum omnium?»

Respondit Iesus (qui autem ait illi) quia «Primum est: 'Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est'; et 'Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo (in toto corde tuo) et ex tota anima tua (in tota anima tua) et ex tota mente tua (in tota mente tua) et ex tota virtute tua'. Hoc est magnum et primum mandatum.

Secundum autem simile est huic: 'Diliges proximum tuum sicut teipsum.'

Maius horum aliud mandatum non est. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae».

Et dixit illi scriba: «Bene, Magister, in veritate dixisti quia 'Unus est, et non est alius praeter eum; et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine' et: 'Diligere proximum tamquam seipsum' maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis».

Et Iesus videns {eum} quod sapienter respondisset, dixit illi: «Non longe es a regno Dei».

Et nemo iam audebat eum interrogare. Amplius enim non audebant eum interrogare quidquam.

| Mt 22, 41-46 | Mc 12, 35-37 | Lc 20, 41-44 |

Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: «Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?» Dicunt ei: «David».

Et respondens Iesus dixit (dicebat, dicit) autem eis (ad illos), docens in templo: «Quomodo dicunt scribae quia Christus filius David est (Christum esse David filium)? Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum? Ipse enim David dixit (dicit) in Spiritu Sancto in libro Psalmorum, dicens: 'Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum sub pedibus tuis'. Si ergo ipse David vocat (dicit) eum Dominum, quomodo (et unde) est filius eius?

Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die interrogare eum amplius.

Et multa turba audiebat eum libenter.

| Mt 23, 1-12 | Mc 12, 38-40 | Lc 20, 45-47 |

Audiente autem omni populo, tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos. Dixit discipulis {suis} et in doctrina sua dicebat, dicens:

«Super Moysis cathedram sederunt scribae et pharisaei.

Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera autem eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.

Alligant autem onera gravia {et importabilia} et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt movere ea. Omnia autem opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias.

Cavete (attendite) a scribis, volentibus ambulare in stolis, et amantibus (amant autem) salutationes in foris et primas cathedras in synagogis et primos discubitus (primum recubitum) in cenis et vocari ab hominibus Rabbi; devoratores qui devorant domos viduarum et simulant prolixas [orationes], orantes. Hi accipient amplius iudicium.

Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester: caelestis. Nec vocemini Duces, quia Dux vester est unus: Christus.

Qui autem maior est vestrum, erit minister vester.

Qui autem exaltaverit se, humiliabitur; et, qui humiliaverit se, exaltabitur».

| Mt 23, 13-36 |

«Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.

Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos!

Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: 'Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet'. Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? Et: 'Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet'. Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.

Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec {autem} oportuit facere et illa non omittere. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.

Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem estis pleni hypocrisi et iniquitate.

Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis: 'Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum'! Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio Gehennae?

Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam».

| Mt 23, 37-39 |

«Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!

Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta!

Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: 'Benedictus, qui venit in nomine Dominil'».

| Mc 12, 41-44 | Lc 21, 1-4 |

Et sedens contra gazophylacium, respiciens autem, aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium. Vidit eos, qui mittebant in gazophylacium munera sua, divites; et multi divites iactabant multa.

Et cum venisset una vidua pauper, misit minuta duo, quod est quadrans.

Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo; et convocans discipulos suos dixit illis: «Amen (vere) dico vobis quia vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: Omnes enim hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem, de penuria (inopia) sua, omnia quae habebat (omnem victum quem habebat), misit, totum victum suum».

| Mt 24, 1-3 | Mc 13, 1-4 | Lc 21, 5-7 |

Et egressus Iesus de templo, ibat; et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi.

Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum esset, cum egrederetur ille de templo, dicit illi unus ex discipulis suis: «Magister, aspice quales lapides et quales structurae!»

Et Iesus autem respondens dixit illi: «Vides has magnas aedificationes?» — Dixit eis: — «Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur!»

Et sedente autem eo super montem Olivarum, contra templum, accesserunt ad eum discipuli separatim; [et] interrogaverunt (interrogabat) autem illum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas, dicentes: «Magister, dic nobis quando ergo haec erunt; et quod signum erit, quando incipient haec fieri, consummari omnia? Et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?»

| Mt 24, 4-8 | Mc 13, 5-8 | Lc 21, 8-11 |

Et respondens Iesus autem dixit illis (coepit dicere illis): «Videte, ne quis vos seducat (ne seducamini)!

Multi enim venient in nomine meo dicentes quia 'Ego sum Christus' et: 'Tempus appropinquavit' et multos seducent. Nolite ire post illos.

Audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum. Cum autem audieritis proelia et opiniones bellorum et seditiones, videte, ne turbemini (nolite terreri): oportet enim haec fieri primum, sed nondum (non) est statim finis».

Tunc dicebat illis: «Consurget enim gens in gentem, et regnum adversus regnum; et erunt terraeque motus magni et per loca erunt fames; et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.

Omnia autem haec initia sunt dolorum».

| Mt 24, 9-14 | Mc 13, 9-13 | Lc 21, 12-19 |

«Videte autem vosmetipsos:

Ante autem haec omnia inicient in vos manus eorum et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, traditos ad reges et praesides propter nomen meum. Tradent vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me. Continget vobis in testimonium illis.

Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.

Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.

Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos: Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis; et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos. Et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem.

Et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. Et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras.

Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio».

| Mt 24, 15-22 | Mc 13, 14-20 | Lc 21, 20-24 |

Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.

Cum ergo autem videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, ubi non debet (qui legit, intellegat), tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et qui in regionibus, non intrent in eam; qui {autem} super tectum, ne descendat nec introeat, tollere quae (quid) de domo sua; et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt.

Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, et cadent in ore gladii et captivi ducentur in gentes omnes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: erit enim tunc tribulatio magna, erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit pariter ab initio creaturae mundi, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.

Et nisi breviasset Dominus dies, et nisi breviati fuissent dies illi, non fuisset salva omnis caro. Sed propter autem electos, quos elegit, breviavit dies: breviabuntur dies illi».

| Mt 24, 23-25 | Mc 13, 21-23 |

«Et tunc, si quis vobis dixerit: 'Ecce hic Christus', aut 'Ecce illic (hic)', ne credideritis (nolite credere). Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ad seducendos, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electos.

Vos autem videte: ecce praedixi vobis omnia».

| Mt 24, 26-28 |

«Si ergo dixerint vobis: 'Ecce in deserto est', nolite exire; 'Ecce in penetralibus', nolite credere; sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.

Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae».

| Mt 24, 29-31 | Mc 13, 24-27 | Lc 21, 25-28 |

«Sed in illis diebus, et statim autem post tribulationem illam dierum illorum, erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi: sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, et stellae cadent de caelo (erunt de caelo decidentes), et virtutes enim caelorum (quae sunt in caelis) movebuntur.

Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus (in nube), super nubes caeli, cum virtute multa et gloria multa; et tunc mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt (congregabit) electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum, a summo terrae usque ad summum caeli.

Incipientibus autem his fieri, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra».

| Mt 24, 32-33 | Mc 13, 28-29 | Lc 21, 29-31 |

Et dixit parabolam illis: «A ficulnea autem discite parabolam:

Videte ficulneam, et omnes arbores. Cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cum germinaverint iam, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope aestas est. Ita et vos, cum videritis omnia haec facta, scitote quia prope est, in ianuis, regnum Dei».

| Mt 24, 34-36 | Mc 13, 30-32 | Lc 21, 32-33 |

«Amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec, donec omnia ista fiant.

Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (non praeteribunt).

De die autem illo et (vel) hora, nemo scit, neque angeli caelorum in caelo, neque Filius, nisi Pater solus».

| Mt 24, 37-41 |

«Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus {illis} ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem quo introivit Noe in arcam, et non cognoverunt, donec *venit diluvium et tulit omnes, ita erit {et} adventus Filii hominis.

Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur».

| Lc 21, 34-36 |

«Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; tamquam laqueus superveniet enim in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.

Vigilate autem omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis».

| Mt 24, 42-44 | Mc 13, 33-37 |

«Videte: vigilate, nescitis enim quando tempus sit; sicut homo, peregre profectus, reliquiens domum suam, et donans servis suis potestatem, unicuique opus suum, et ianitori praecepit ut vigilaret.

Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.

Illud autem scitote: quia si sciret pater familias qua vigilia fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.

Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate!»

| Mt 24, 45-51 |

«Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus servus ille, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. Amen dico vobis quia super omnia bona sua constituet eum.

Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: 'Moram facit dominus meus venire', et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, et dividet eum et partem eius cum hypocritis ponet. Illic erit fletus et stridor dentium».

| Mt 25, 1-13 |

«Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.

Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt secum oleum; prudentes autem acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

Media autem nocte clamor factus est: 'Ecce sponsus! Exite obviam {ei}!' Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.

Fatuae autem sapientibus dixerunt: 'Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur'.

Responderunt autem prudentes dicentes: 'Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis'.

Dum autem irent ipsae emere, *venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.

Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: 'Domine, domine, aperi nobis'.

Ille autem respondens dixit: 'Amen dico vobis: Nescio vos'.

Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam».

| Mt 25, 14-30 |

«Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua; et uni quidem dedit quinque talenta, alii autem duo, alii autem unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est.

Continuo, abiens, qui quinque talenta acceperat, operatus est in eis et lucratus est alia quinque; similiter qui duo [acceperat], lucratus est alia duo. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.

Post autem multum temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.

Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: 'Domine, quinque talenta mihi tradidisti; ecce alia quinque talenta lucratus sum'.

Ait illi dominus eius: 'Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui'.

Accedens {autem} et qui duo talenta [acceperat], dixit: 'Domine, duo talenta mihi tradidisti; ecce alia duo talenta lucratus sum'.

Ait illi dominus eius: 'Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui'.

Accedens autem et qui unum talentum acceperat, dixit: 'Domine, novi te quia durus es homo, metiens ubi non seminasti, et congregans ubi non sparsisti; et timens, abiens, abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes quod tuum est'.

Respondens autem dominus eius dixit ei: 'Male serve et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? Oportuit te ergo mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens, ego recepissem quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta. Habenti enim omni dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium».

| Mt 25, 31-46 |

«Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.

Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.

Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: 'Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me'...

Tunc respondebunt ei iusti dicentes: 'Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?'.

Et respondens Rex dicet illis: 'Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis'.

Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: 'Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis potum mihi; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me'...

Tunc respondebunt et ipsi dicentes: 'Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministravimus tibi?'.

Tunc respondebit illis dicens: 'Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis'.

Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam».

| Lc 21, 37-38 |

Erat autem diebus in templo docens, noctibus autem exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.

Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting