Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (6)

| Jo 7, 2-13 |

Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.

Dixerunt ergo ad eum fratres eius: «Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. Nemo enim quid in occulto facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo». Neque enim fratres eius credebant in eum.

Dicit ergo eis Iesus: «Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semper est paratum.

Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.

Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est». Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.

Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed {quasi} in occulto.

Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: «Ubi est ille?»

Et murmur de eo erat multus in turbis. Alii quidem dicebant quia «Bonus est!»; alii {autem} dicebant: «Non, sed seducit turbam!»

Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

| Jo 7, 14-36 |

Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.

Mirabantur ergo Iudaei dicentes: «Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?»

Respondit ergo eis Iesus et dixit: «Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me. Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?»

Respondit turba: «Daemonium habes! Quis te quaerit interficere?»

Respondit Iesus et dixit eis: «Unum opus feci, et omnes miramini. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est sed ex patribus) et in sabbato circumciditis hominem. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate».

Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: «Nonne hic est, quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit».

Clamavit ergo in templo docens Iesus et dicens: «Et me scitis et scitis unde sim?! Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit».

Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.

De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: «Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit?»

Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt summi sacerdotes et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum.

Dixit ergo Iesus: «Adhuc tempus modicum vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. Quaeretis me et non invenietis {me}; et ubi sum ego, vos non potestis venire».

Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: «Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? Quis est sermo hic, quem dixit: 'Quaeretis me et non invenietis {me}' et: 'Ubi sum ego, vos non potestis venire'?»

| Jo 7, 37-53 |

In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: «Si quis sitit, veniat ad me et bibat, qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae». Hoc autem dixit de Spiritu, quem erant accepturi qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.

Ex illa turba ergo, audientes sermones hos, dicebant: «Hic est vere propheta!»; alii dicebant: «Hic est Christus!»; quidam autem dicebant: «Numquid a Galilaea Christus venit? Nonne Scriptura dixit quia ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?» Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

Quidam autem volebant ex ipsis apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. Venerunt ergo ministri ad summos sacerdotes et pharisaeos; et dixerunt illis, ipsi: «Quare non adduxistis eum?»

Responderunt ministri: «Numquam locutus est sic homo».

Responderunt ergo eis pharisaei: «Numquid et vos seducti estis? Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis? Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt!»

Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: «Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit prius ab ipso et cognoverit quid faciat?»

Responderunt et dixerunt ei: «Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia a Galilaea propheta non surgit!»

{Et reversi sunt unusquisque in domum suam.}

| Jo 8, 1-11 |

{Iesus autem perrexit in montem Oliveti.

Diluculo autem iterum *advenit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos.

Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam; et cum statuissent eam in medio, dicunt ei: «Magister, haec mulier deprehensa est in manifesto adulterio. In lege autem nobis Moyses mandavit huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?» Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum.

Iesus autem deorsum inclinans se digito scribebat in terra.

Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: «Qui sine peccato est vestrum, primus in illam mittat lapidem»; et iterum se inclinans scribebat in terra.

Audientes autem exibant unus post unum, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans.

Erigens autem se Iesus dixit ei: «Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit?»

Illa autem dixit: «Nemo, Domine». Dixit autem Iesus: «Nec ego te condemno; vade {et} ex hoc iam noli peccare».}

| Jo 8, 12-30 |

Iterum ergo eis locutus est Iesus dicens: «Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae».

Dixerunt ergo ei pharisaei: «Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum».

Respondit Iesus et dixit eis: «Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam. Et si iudico autem ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui misit me, Pater. Et in lege autem vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater».

Dicebant ergo ei: «Ubi est Pater tuus?»

Respondit Iesus: «Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis».

Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.

Dixit ergo iterum eis: «Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire».

Dicebant ergo Iudaei: «Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: 'Quo ego vado, vos non potestis venire'?»

Et dicebat eis: «Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de hoc mundo estis, ego non sum de mundo hoc. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris».

Dicebant ergo ei: «Tu quis es?»

Dixit eis Iesus: «Principium: id quod et loquor vobis! Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum». Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat.

Dixit ergo {eis} Iesus: «Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. Et qui misit me, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper».

Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.

| Jo 8, 31-59 |

Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: «Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos».

Responderunt ad eum: «Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis quia 'Liberi fietis'?»

Respondit eis Iesus: «Amen, amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Quae ego vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis».

Responderunt et dixerunt ei: «Pater noster Abraham est».

Dicit eis Iesus: «Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri».

Dixerunt {ergo} ei: «Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!»

Dixit eis Iesus: «Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.

Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis».

Responderunt Iudaei et dixerunt ei: «Nonne bene dicimus nos, quia samaritanus es tu et daemonium habes?»

Respondit Iesus: «Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum».

Dixerunt {ergo} ei Iudaei: «Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: 'Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum'. Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis?»

Respondit Iesus: «Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia 'Deus noster est!', et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est».

Dixerunt ergo Iudaei ad eum: «Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?!»

Dixit eis Iesus: «Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum».

Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.

| Jo 9 |

Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.

Et interrogaverunt eum discipuli sui dicentes: «Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur?»

Respondit Iesus: «Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi».

Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit eius lutum super oculos et dixit ei: «Vade, lava in natatoria Siloae!» (quod interpretatur Missus). Abiit ergo et lavit et *venit videns.

Vicini ergo et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: «Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?»; alii dicebant quia «Hic est!»; alii dicebant: «Nequaquam, sed similis eius est!» Ille dicebat quia «Ego sum!»

Dicebant ergo ei: «Quomodo {ergo} aperti sunt tibi oculi?»

Respondit ille: «Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi quia 'Vade ad Siloam et lava!' Abiens ergo et lavatus, vidi».

Et dixerunt ei: «Ubi est ille?» Dicit: «Nescio».

Adducunt eum ad pharisaeos, qui fuerat caecus.

Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant eum et pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: «Lutum posuit mihi super oculos, et lavi et video».

Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: «Non est hic a Deo, ille homo, quia sabbatum non custodit!»; alii {autem} dicebant: «Quomodo potest homo peccator haec signa facere?» Et schisma erat in eis.

Dicunt ergo caeco iterum: «Quid tu dicis de eo quia aperuit oculos tuos?»

Ille autem dixit quia «Propheta est!»

Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia fuisset caecus et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat. Et interrogaverunt eos dicentes: «Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo videt modo?»

Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: «Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis aperuit eius oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!»

Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Propterea parentes eius dixerunt quia «Aetatem habet; ipsum interrogate!»

Vocaverunt ergo hominem, secundo, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: «Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est».

Respondit ergo ille: «Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video».

Dixerunt ergo illi: «Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?»

Respondit eis: «Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?»

Et maledixerunt ei et dixerunt: «Tu discipulus es illius, nos autem Moysis sumus discipuli. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit».

Respondit homo et dixit eis: «In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam».

Responderunt et dixerunt ei: «In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?» Et eiecerunt eum foras.

Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit: «Tu credis in Filium hominis?»

Respondit ille et dixit: «Et quis est, Domine, ut credam in eum?»

Dixit ei Iesus: «Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est».

Ille autem ait: «Credo, Domine!»; et adoravit eum.

Et dixit Iesus: «In iudicium ego in mundum hunc veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant».

Audierunt ex pharisaeis haec, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: «Numquid et nos caeci sumus?»

Dixit eis Iesus: «Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc autem dicitis quia 'Videmus!'; peccatum vestrum manet».

| Jo 10, 1-21 |

«Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt alienorum vocem».

Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.

Dixit ergo iterum Iesus: «Amen, amen dico vobis quia ego sum ostium ovium. Omnes, quotquot venerunt {ante me}, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.

Ego sum pastor bonus; pastor bonus animam suam ponit pro ovibus; mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit (et lupus rapit eas et dispergit), quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae, sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.

Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo».

Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: «Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis?» Alii dicebant: «Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?»

| Lc 9, 51-56 |

Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem firmavit ut iret Ierusalem, et misit nuntios ante conspectum suum.

Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.

Videntes autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: «Domine, vis dicamus ut ignis descendat de caelo et consumat illos?»

Conversus autem increpavit illos.

Et ierunt in aliud castellum.

| Lc 9, 57-62 |

Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: «Sequar te, quocumque ieris».

Et dixit illi Iesus: «Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet».

Dixit autem ad alterum: «Sequere me».

Ille autem dixit: «{Domine}, permitte mihi eunte primum sepelire patrem meum».

Dixit autem ei: «Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vadens, annuntia regnum Dei».

Dixit autem et alter: «Sequar te, Domine; primum autem permitte mihi renuntiare his, qui domi mei sunt».

Dixit autem {ad illum} Iesus: «Nemo mittens manum in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei».

| Lc 10, 1-12 |

Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta {duos} et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

Dicebat autem ad eos: «Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut operarios mittat in messem suam.

Ite; ecce mitto vos sicut agnos in medio luporum.

Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.

In quamcumque autem intraveritis domum, primum dicite: 'Pax domui huic'. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis, et curate eos, qui in illa sunt, infirmos, et dicite illis: 'Appropinquavit in vos regnum Dei'.

In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: 'Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra ad pedes, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei'.

Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam civitati illi».

| Lc 10, 13-15 |

«Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent. Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.

Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!»

| Lc 10, 16 |

«Qui audit vos, me audit; et, qui spernit vos, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me».

| Lc 10, 17-20 |

Reversi sunt autem septuaginta {duo} cum gaudio dicentes: «Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo!»

Dixit autem illis: «Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis».

| Lc 10, 21-22 |

In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: «Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placitum factum est ante te!

Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare».

| Lc 10, 23-24 |

Et conversus ad discipulos seorsum dixit: «Beati oculi, qui vident, quae videtis! Dico enim vobis quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt!»

| Lc 10, 25-28 |

Et ecce legis peritus quidam surrexit tentans illum dicens: «Magister, quid faciens vitam aeternam possidebo?»

Ille autem dixit ad eum: «In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?»

Ille autem respondens dixit: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum».

Dixit autem illi: «Recte respondisti; hoc fac et vives».

| Lc 10, 29-37 |

Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: «Et quis est meus proximus?»

Suscipiens Iesus dixit:

«Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et in latrones incidit, qui et despoliantes eum et, plagis impositis, abierunt, relicto semivivo.

Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet via eadem et, videns illum, praeterivit. Similiter autem et Levita, {factus est} secus locum, veniens et videns, pertransiit.

Samaritanus autem quidam iter faciens, *venit secus eum et videns misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum. Imponens autem illum in suum iumentum duxit eum in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulens dedit duos denarios stabulario et dixit: 'Curam habe illius, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi'.

Quis horum trium proximus videtur tibi fuisse illi, qui incidit in latrones?»

Ille autem dixit: «Qui fecit misericordiam in illum». Dixit autem illi Iesus: «Vade et tu fac similiter».

| Lc 10, 38-42 |

Cum autem irent ipsi, ipse intravit in castellum quoddam; mulier autem quaedam nomine Martha excepit illum.

Et huic erat soror, qui dicebatur Maria, {quae} etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.

Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Stans autem dixit: «Domine, non est curae tibi quia soror mea solam me reliquit ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet».

Respondens autem dixit illi Dominus: «Martha, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; unum autem est necessarium. Maria enim bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea».

| Lc 11, 1-4 |

Et factum est cum esset ipse in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: «Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos».

Dixit autem illis: «Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; panem nostrum supersubstantialem da nobis cotidie, et dimitte nobis peccata nostra, etenim ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne inducas nos in tentationem».

| Lc 11, 5-8 |

Et dixit ad illos: «Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: 'Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum'; et ille de intus respondens dicat: 'Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum in cubili sunt; non possum surgens dare tibi'. Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod sit amicus eius, tamen propter improbitatem eius, surgens dabit illi quotquot habet necessarios».

| Lc 11, 9-13 |

«Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.

Quem autem ex vobis patrem petierit filius piscem, et pro pisce serpentem illi dabit? Aut si petierit ovum, porriget illi scorpionem?

Si ergo vos, cum mali sitis, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se».

| Jo 10, 22-39 |

Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat; et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.

Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: «Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!»

Respondit eis Iesus: «Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; et ego do eis vitam aeternam, et non peribunt in aeternum, et non rapiet quisquam eas de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, omnibus maius est, et nemo potest rapere de manu Patris. Ego et Pater unum sumus».

Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.

Respondit eis Iesus: «Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis?»

Responderunt ei Iudaei: «De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum».

Respondit eis Iesus: «Nonne est scriptum in lege vestra quia 'Ego dixi: Dii estis'? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est (et non potest solvi Scriptura), quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis quia «Blasphemas!», quia dixi: Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre».

Quaerebant {ergo} eum iterum prehendere; et exivit de manibus eorum.

| Jo 10, 40-42 |

Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes primum baptizans, et mansit illic.

Et multi venerunt ad eum et dicebant quia «Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant».

Et multi crediderunt in eum illic.

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting