Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (1)

Vita Christi / The true «live» of Jesus Christ

| Mc 1, 1 |

Initium evangelii Iesu Christi {Filii Dei}.

| Lc 1, 1-4 |

Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae completae sunt in nobis, rerum, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum, de quibus eruditus es, verborum firmitatem.

| Jo 1, 1-18 |

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; hic *venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria *venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: «Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat».

Quia de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia; quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.


| Mt 1, 1-17 | Lc 3, 23-38 |

Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.

Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, Iesse autem genuit David regem.

David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.

Post autem transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.

Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.

Et ipse erat Iesus incipiens quasi annorum triginta, filius, ut putabatur, Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.

| Lc 1, 5-25 |

Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.

Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo procedentes in diebus suis erant.

Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur ipse in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.

Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; et turbatus est Zacharias, videns, et timor irruit super eum.

Dixit autem ad illum angelus: «Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet filium tibi, et vocabis nomen eius Ioannem. Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat cor patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam».

Et dixit Zacharias ad angelum: «Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea procedens in diebus suis».

Et respondens angelus dixit ei: «Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et evangelizare tibi haec. Et ecce: eris tacens et non potens loqui usque in diem, quo fiant haec, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo».

Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

Egressus autem non poterat loqui illis, et cognoverunt quia visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.

Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.

Post autem hos dies concepit Elisabeth uxor eius; et occultabat se mensibus quinque dicens quia «Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines».

| Lc 1, 26-38 |

In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria.

Et ingressus ad eam dixit: «Ave [= Gaude], gratia plena, Dominus tecum».

Ipsa autem in sermone turbata est et cogitabat qualis esset salutatio ista.

Et dixit angelus ei: «Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in saecula, et regni eius non erit finis».

Dixit autem Maria ad angelum: «Quomodo erit istud, quoniam virum non cognosco?»

Et respondens angelus dixit ei: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum».

Dixit autem Maria: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum».

Et discessit ab illa angelus.

| Lc 1, 39-56 |

Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.

Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: «Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidit, quia perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino!»

Et dixit Maria: «Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit humilitatem ancillae suae. Ecce enim ex hoc beatam dicent me omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sedibus et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in aeternum».

Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.

| Lc 1, 57-58 |

Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

| Lc 1, 59-79 |

Et factum est, in die octavo, venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.

Et respondens mater eius dixit: «Nequaquam, sed vocabitur Ioannes». Et dixerunt ad illam quia «Nemo est in cognatione tua qui vocetur nomine hoc».

Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: «Ioannes est nomen eius». Et mirati sunt omnes.

Apertum est autem os eius ilico et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. Et factus est super omnes, timor, vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: «Quid putas puer iste erit?» Etenim manus Domini erat cum illo.

Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: «Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, a saeculo, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos; ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sancti eius, iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.

Et tu autem, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim coram Dominum parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis».

| Lc 1, 80 |

Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.

| Mt 1, 18-25 |

Iesu Christi autem generatio sic erat:

Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent ipsi, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum iustus esset et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.

Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: «Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu est Sancto; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum».

Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: «Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel» (quod est interpretatum Nobiscum Deus).

Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.

| Lc 2, 1-20 |

Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.

Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset ipse de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, quae erat praegnans.

Factum est autem, cum essent ipsi ibi, impleti sunt dies, ut pareret illa, et peperit filium suum primogenitum; et pannis involvit eum et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.

Et pastores erant in regione eadem in agro vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: «Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio».

Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: «Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus complacentiae».

Et factum est, ut discesserunt ab eis in caelum angeli, pastores loquebantur ad invicem: «Transeamus ergo usque Bethlehem et videamus verbum hoc quod factum est, quod Dominus ostendit nobis».

Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.

Videntes autem notum fecerunt verbum quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt, mirati sunt de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem omnia conservabat verba haec conferens in corde suo.

Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

| Lc 2, 21 |

Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcidarem eum, et vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam conciperetur ipse in utero.

| Lc 2, 22-38 |

Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, sicut scriptum est in lege Domini quia «Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur», et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.

Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus erat Sanctus super eum; et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. Et *venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent parentes puerum Iesum, ut facerent ipsi secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas et benedixit Deum et dixit: «Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel».

Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo. Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: «Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur. Et tuam {autem} ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes».

Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec procedens in diebus multis vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.

| Mt 2, 1-12 |

Cum autem Iesus natus esset in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes: «Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum».

Audiens autem rex Herodes turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; et congregans omnes summos sacerdotes et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Illi autem dixerunt ei: «In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: 'Et tu, Bethlehem, terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel'».

Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus ortus stellae; et mittens illos in Bethlehem dixit: «Euntes, interrogate diligenter de puero. Cum autem inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum».

Audientes autem regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.

Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera: aurum et tus et myrrham.

Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

| Mt 2, 13-15 |

Cum recessissent autem ipsi, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: «Surge, accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum».

Ille autem consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: «Ex Aegypto vocavi filium meum».

| Mt 2, 16-18 |

Tunc Herodes videns quia illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis.

Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: «Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt».

| Mt 2, 19-23 |

Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph in Aegypto dicens: «Surge, accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri».

Ille autem surgens accepit puerum et matrem eius et intravit in terram Israel.

Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro patre suo Herode, timuit illuc ire. Admonitus autem in somnis, secessit in partes Galilaeae et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas, quia Nazaraeus vocabitur.

| Lc 2, 39-40 |

Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.

Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.

| Lc 2, 41-51 |

Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.

Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, et consummatis diebus, cum redirent ipsi, remansit Iesus puer in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.

Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt diei iter et requirebant eum inter cognatos et notos; et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.

Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum et audientem illos et interrogantem eos; stupebant autem omnes, qui audiebant eum, super prudentia et responsis eius.

Et videntes eum admirati sunt, et dixit ad illum Mater eius: «Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te».

Et dixit ad illos: «Quid est quod quaerebatis me? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet esse me?» Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est illis.

Et descendit cum eis et *venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.

| Lc 2, 52 |

Et Iesus proficiebat {in} sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!