Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (12)

| Mt 28, 1-8a | Mc 16, 1-8 | Lc 24, 1-9a | Jo 20, 1-2 |

Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.

Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, *venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.

— Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini, descendens de caelo et accedens, revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. —

Et valde mane, prima autem sabbatorum, valde diluculo, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et videt lapidem sublatum a monumento. Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: «Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum!»

Veniunt [illae] ad monumentum, orto iam sole. Ad monumentum venerunt, portantes, quae paraverant, aromata. Et dicebant ad invicem: «Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?»

Et respicientes, invenerunt autem lapidem revolutum a monumento: vident quia revolutus fuisset lapis. Erat quippe magnus valde.

Et introeuntes autem in monumentum, non invenerunt corpus Domini Iesu. Et factum est, dum mente haesitarent illae de isto, viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida (/ et ecce viri duo steterunt secus illas in veste fulgenti), et obstupuerunt.

Cum timerent autem illae et declinarent vultum in terram, respondens autem angelus dixit mulieribus (dicit illis): «Nolite timere vos! (Nolite expavescere!) Scio enim quia Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. (/ — Dixerunt ad illas: —) Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum ubi positus erat. Ecce locus ubi posuerunt eum.

Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc esset in Galilaea, dicens 'Filium hominis quia oportet tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et tertia die resurgere'». — Et recordatae sunt verborum eius. —

«Sed ite; et cito euntes, dicite discipulis eius et Petro quia surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Ecce dixi vobis».

Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.

| Lc (24, 12) | Jo 20, 3-10 |

Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.

Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et *venit primus ad monumentum; et procumbens, videt posita linteamina, non tamen introivit.

Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et procumbens, videt linteamina posita sola, et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.

Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.

Et rediit [Petrus] ad sua, mirans quod factum fuerat. Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.

| Mc 16, 9-11 | Jo 20, 11-18 |

{Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.}

Maria autem stabat ad monumentum foris plorans.

Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.

Et dicunt ei illi: «Mulier, quid ploras?» Dicit eis quia «Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum!...» Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.

Dicit ei Iesus: «Mulier, quid ploras? Quem quaeris?» Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: «Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam».

Dicit ei Iesus: «Maria!» Conversa illa dicit ei Hebraice: «Rabbuni!» (quod dicitur Magister).

Dicit ei Iesus: «Noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem. Vade autem ad fratres meos et dic eis: 'Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum'».

Venit Maria Magdalene annuntians discipulis quia «Vidi Dominum!» et haec dixit ei.

{Illa vadens, nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus; et illi, audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.}

| Mt 28, 8-10 | Lc 24, 9-11 |

Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.

Et ecce Iesus occurrit illis dicens: «Avete [= Gaudete]». Illae autem accedentes tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.

Tunc dicit illis Iesus: «Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt».

Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.

Erant autem Magdalene Maria et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.

| Mt 28, 11-15 |

Cum abiissent autem ipsae, ecce quidam de custodia, venientes in civitatem, nuntiaverunt summis sacerdotibus omnia, quae facta fuerant.

Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: «Dicite quia 'discipuli eius, nocte venientes, furati sunt eum, nobis dormientibus'. Et si auditum fuerit hoc a praeside, nos suadebimus {ei} et vos securos faciemus».

Illi autem, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum {diem}.

| Mc 16, 12-13 | Lc 24, 13-35 |

{Post autem haec duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia specie euntibus in villam.}

Et ecce duo ex illis, ipsa die, erat ambulantes in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.

Et factum est, dum fabularentur ipsi et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne agnoscerent eum.

Dixit autem ad illos: «Qui sunt sermones hi, quos confertis ad invicem ambulantes?» Et steterunt tristes.

Respondens autem unus, cui nomen Cleopas, dixit ad eum: «Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa in diebus his?»

Et dixit illis: «Quae?» Illi autem dixerunt ei: «De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum!... Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; sed nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, euntes ante lucem ad monumentum et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et invenerunt ita, sicut et mulieres dixerunt, ipsum autem non viderunt».

Et ipse dixit ad eos: «O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!

Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?»

Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.

Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.

Et coegerunt illum dicentes: «Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies».

Et intravit, ut maneret cum illis.

Et factum est, dum recumberet ipse cum illis, accipiens panem, benedixit et fregens, porrigebat illis.

Eorum autem aperti sunt oculi, et cognoverunt eum... et ipse non aspectabilis factus est ab eis.

Et dixerunt ad invicem: «Nonne cor nostrum ardens erat {in nobis}, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas?»

{Et illi euntes nuntiaverunt ceteris:} Surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos qui cum ipsis erant, dicentes quia «Vere surrexit Dominus et apparuit Simoni».

Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et ut cognitus est ab eis in fractione panis. {Nec illis crediderunt.}

| Mc 16, 14 | Lc 24, 36-43 | Jo 20, 19-23 |

{Novissime {autem} recumbentibus illis Undecim apparuit.}

Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, dum autem haec loquuntur, *venit ipse Iesus et stetit in medio eorum et dicit eis: «Pax vobis!»

Conturbati autem et conterriti existimabant se spiritum videre.

{Et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resuscitatum non crediderant,} et dixit eis: «Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corde vestrum? Videte manus meas et pedes meos, quia ego sum ipse! Palpate me et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere».

Et cum hoc dixisset, *ostendit eis manus et pedes et latus.

Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Adhuc autem non credentibus illis prae gaudio et mirantibus, dixit eis: «Habetis aliquid quod manducetur hic?»

Illi autem obtulerunt ei piscis assi partem. Et sumens, coram eis manducavit.

Dixit ergo eis {Iesus} iterum: «Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos».

Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: «Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt».

| Jo 20, 24-25 |

Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando *venit Iesus.

Dicebant ergo ei alii discipuli: «Vidimus Dominum!»

Ille autem dixit eis: «Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam».

| Jo 20, 26-29 |

Et post dies octo iterum erant intus discipuli eius, et Thomas cum eis.

Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: «Pax vobis!»

Deinde dicit Thomae: «Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!»

Respondit Thomas et dixit ei: «Dominus meus et Deus meus!»

Dicit ei Iesus: «Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!»

| Jo 21, 1-24 |

Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:

Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.

Dicit eis Simon Petrus: «Vado piscari».

Dicunt ei: «Venimus et nos tecum». Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.

Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.

Dicit ergo eis Iesus: «Pueri, numquid pulmentarium habetis?»

Responderunt ei: «Non».

Ille autem dixit eis: «Mittite in dexteram navigii rete et invenietis». Miserunt ergo et iam non illud valebant trahere a multitudine piscium.

Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: «Dominus est!»

Simon ergo Petrus, audiens quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; alii autem discipuli navigio venerunt (non enim erant longe a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.

Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.

Dicit eis Iesus: «Afferte de piscibus quos prendidistis nunc».

Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum piscibus magnis centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent ipsi, non est scissum rete.

Dicit eis Iesus: «Venite, prandete». (Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: «Tu quis es?», scientes quia Dominus est.)

Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.

Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.

Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: «Simon Ioannis, diligis me plus his?» Dicit ei: «Etiam, Domine, tu scis quia amo te».

Dicit ei: «Pasce agnos meos».

Dicit ei iterum secundo: «Simon Ioannis, diligis me?» Dicit illi: «Etiam, Domine, tu scis quia amo te».

Dicit ei: «Pasce oves meas».

Dicit ei tertio: «Simon Ioannis, amas me?» Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: «Amas me?», et dicit ei: «Domine, omnia tu scis, tu cognoscis quia amo te».

Dicit ei {Iesus}: «Pasce oves meas.

Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis». Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum.

Et cum hoc dixisset, dicit ei: «Sequere me».

Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: «Domine, quis est qui tradit te?»

Hunc ergo videns, Petrus dicit Iesu: «Domine, hic autem quid?»

Dicit ei Iesus: «Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere».

Exivit ergo iste sermo in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non dixit autem ei Iesus quia «Non moritur», sed: «Si eum volo manere donec veniam, {quid ad te}?»

Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.

| Mt 28, 16-20 |

Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.

Et accedens Iesus locutus est eis dicens: «Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis.

Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi».

| Mc 16, 15-18 |

{Et dixit eis: «Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur.

Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, {et in manibus} serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt...»}

| (1 Cor 15, 3-7) |

Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas; et quia sepultus est et quia suscitatus est die tertia, secundum Scripturas; et quia visus est Cephae, deinde Duodecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde visus est Iacobo; deinde apostolis omnibus.

| Lc 24, 44-49 | (At 1, 1-5) |

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est; quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea quae sunt de regno Dei.

Dixit autem ad eos: «Haec sunt verba mea quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quia necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me».

Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis quia «Sic scriptum est: pati Christum et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Vos estis testes horum.

Et {ecce} ego mitto promissum Patris mei super vos. Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini ex alto virtutem». — Et convescens, praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris — «quam audistis a me, quia Ioannes quidem baptizavit aqua; vos autem in Spiritu baptizabimini Sancto non post multos hos dies».

| Mc 16, 19-20 | Lc 24, 50-53 | (At 1, 6-14) |

{Dominus quidem Iesus} eduxit autem eos {foras} usque in Bethaniam.

Qui enim ergo convenerant, interrogabant eum dicentes: «Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?»

Dixit autem ad eos: «Non vestrum est nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu super vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae».

{Postquam locutus est eis} et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est, dum benediceret ipse illis, recessit ab eis, elevatus est et ferebatur in caelum; et nubes suscepit eum ab oculis eorum. {Assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.}

Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, et ecce viri duo astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: «Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum».

Et ipsi, adorantes eum, tunc regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno, a monte qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.

Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi erant manentes: et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.

Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius, et erant semper in templo benedicentes Deum.

{Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.}


| Jo (20, 30-31) 21, 25 |

Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum {suorum}, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.


Conclusão breve, alternativa de Mc 16, 9-20, presente em alguns manuscritos:

{{Omnia autem promissa quibus, qui circa Petrum erant, breviter adnuntiaverunt.

Post autem haec, et ipse Iesus, ab Oriente et usque ad Occasum emisit per eos sacram et incorruptibilem praedicationem aeternae salutis. Amen.}}

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting