Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (8)

| Jo 11, 1-16 |

Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. Erat autem Maria, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.

Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: «Domine, ecce, quem amas, infirmatur».

Audiens autem Iesus dixit: «Haec infirmitas non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam». Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.

Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; deinde post hoc dicit discipulis: «Eamus in Iudaeam iterum».

Dicunt ei discipuli: «Rabbi, nunc quaerebant te lapidare Iudaei, et iterum vadis illuc?»

Respondit Iesus: «Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem mundi huius videt; si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo».

Haec dixit et post hoc dicit eis: «Lazarus, amicus noster, dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum».

Dixerunt ergo discipuli ei: «Domine, si dormit, salvus erit». (Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.)

Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: «Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quia non eram ibi; sed eamus ad eum».

Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: «Eamus et nos, ut moriamur cum eo!»

| Mt 19, 3-9 | Mc 10, 2-12 |

Et accesserunt ad eum pharisaei. Et accedentes, pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum et dicentes si «licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa».

Ille autem respondens dixit eis: «Quid vobis praecepit Moyses?» Qui autem dixerunt: «Permisit Moyses libellum repudii scribere et dimittere».

Iesus autem respondens dixit eis: «Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. Non legistis quia qui creavit, ab initio autem creaturae, masculum et feminam fecit eos, et dixit: 'Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam, et erunt duo in carne una'? Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet».

Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. Dicunt illi: «Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere {eam}?»

Et dicit illis: «Quia Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. Ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et duxerit aliam, moechatur in eam; et si ipsa, cum dimiserit virum suum, nupserit alii, moechatur».

| Mt 19, 10-12 |

Dicunt ei discipuli {eius}: «Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere».

Ille autem dixit eis: «Non omnes capiunt verbum {istud}, sed quibus datum est.

Sunt enim eunuchi, qui de utero matris nati sunt sic; et sunt eunuchi, qui eunuchi facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui eunuchi facti sunt seipsos propter regnum caelorum.

Qui potest capere, capiat».

| Mt 19, 13-15 | Mc 10, 13-16 | Lc 18, 15-17 |

Et tunc, afferebant autem illi et parvulos, infantes, ut illos tangeret. Oblati sunt ei parvuli, ut manus imponeret eis, et oraret. Videntes autem, discipuli increpaverunt (increpabant) illos.

Videns autem Iesus, indigne tulit et convocavit illos et dixit illis, dicens: «Sinite parvulos venire ad me et nolite prohibere eos venire ad me: talium enim est regnum Dei (regnum caelorum). Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud».

Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.

Et cum imposuisset manus eis, abiit inde.

| Mt 19, 16-26 | Mc 10, 17-27 | Lc 18, 18-27 |

Et ecce, cum egrederetur ille in viam, interrogavit eum unus princeps: Accurrens unus, accedens illi et genu flexo ante eum, rogabat eum, dicens (dixit): «Magister bone, quid boni faciam, ut faciens vitam aeternam possidebo (ut habeam vitam aeternam?)»

Iesus autem dixit ei: «Quid me dicis bonum? Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus: Deus. Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Mandata nosti». Dicit illi: «Quae?»

Iesus autem dixit: «Ne occidas (non homicidium facies), ne adulteres (non adulterabis), ne fureris (non facies furtum), ne falsum testimonium dixeris (non falsum testimonium dices), ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum».

Dicit ei adulescens (ille autem dixit (ait) ei): «Magister, haec omnia custodivi a iuventute mea. Quid adhuc mihi deest?»

Audiens autem, Iesus intuitus eum, dilexit eum et dixit (ait) illi: «Adhuc unum tibi deest (relinquit), si vis perfectus esse: Vade; omnia quaecumque habes vende, bona tua, et da (distribue) pauperibus et habebis thesaurum in caelis (in caelo); et veni: sequere me».

Cum audisset autem adulescens verbum, cum autem audisset haec, contristatus est: erat enim dives valde. Ille autem contristatus in verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.

Et circumspiciens, videns autem illum Iesus {tristem factum}, dixit (dicit) discipulis suis: «Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt (penetrabunt)! Amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum!»

Discipuli autem obstupescebant in verbis eius.

Iesus autem rursus respondens dicit illis: «Filii, quam difficile est in regnum Dei introire! Iterum autem dico vobis: Facilius enim est camelum per foramen acus transire (intrare), quam divitem in regnum Dei intrare!...»

Audientes autem, discipuli magis admirabantur valde. Dixerunt autem audientes, dicentes ad semetipsos: «Et quis ergo potest salvus fieri?» Aspiciens autem illos Iesus dixit (dicit) illis: «Apud homines hoc impossibile est sed non apud autem Deum: Omnia enim quae impossibilia sunt apud homines, possibilia apud Deum sunt».

| Mt 19, 27-30 | Mc 10, 28-31 | Lc 18, 28-30 |

Tunc respondens Petrus dixit autem ei (coepit dicere Petrus ei): «Ecce nos dimisimus omnia et, dimittentes nostra, secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?»

Iesus autem dixit (ait) illis: «Amen dico vobis quia vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel.

Et omnis qui reliquit domos, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros... propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Amen dico vobis quia nemo est qui reliquit domum, aut uxorem, aut fratres, aut sorores, aut matrem, aut patrem, (aut parentes,) aut filios, aut agros... propter me et propter evangelium, propter regnum Dei, qui non recipiat multo plura, centuplum, nunc in tempore hoc: domos et fratres et sorores et matres et filios et agros... cum persecutionibus, et in saeculo venturo vitam aeternam».

Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi».

| Mt 20, 1-16 |

«Simile enim est regnum caelorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

Et egressus circa tertiam horam vidit alios stantes in foro otiosos et illis dixit: 'Ite et vos in vineam; et, quodcumque fuerit iustum, dabo vobis'.

Illi autem abierunt. Iterum {autem} exiens circa sextam et nonam horam, fecit similiter.

Circa autem undecimam exiens, invenit alios stantes et dicit illis: 'Quid hic statis tota die otiosi?'.

Dicunt ei: 'Quia nemo nos conduxit'. Dicit illis: 'Ite et vos in vineam'.

Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: 'Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos'.

Et venientes, qui circa undecimam horam [venerant], acceperunt singuli denarium.

Et venientes primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; et acceperunt singuli denarium et ipsi.

Accipientes autem murmurabant adversus patrem famílias dicentes: 'Hi novissimi una hora fecerunt, et pares nobis illos fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!'.

Ille autem respondens uni eorum dixit: 'Amice, non facio iniuriam tibi; nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade; volo autem huic novissimo dare sicut et tibi. {Aut} non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?'

Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi.»

| Mt 20, 17-19 | Mc 10, 32-34 | Lc 18, 31-34 |

Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et erat praecedens illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant.

Et ascendens Iesus Hierosolymam, et assumens (assumpsit) autem iterum Duodecim {discipulos} secreto, coepit illis dicere quae essent ei eventura; et in via dixit illis (ad eos) quia «Ecce ascendimus in Hierosolymam (Ierusalem), et consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas Filio hominis: Filius hominis tradetur summis sacerdotibus et scribis, et condemnabunt eum morte; et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. Tradetur enim gentibus; et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum (illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur) et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia (post tres dies) resurget!»

Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.

| Mt 20, 20-28 | Mc 10, 35-45 |

Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes, filii Zebedaei, dicentes ei: «Magister, volumus ut quodcumque petierimus a te, facias nobis».

Qui autem dixit ei: «Quid vis?» — Dixit eis: — «Quid vultis, ut faciam vobis?»

Dicit illi: «Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram tuam, in regno tuo». Illi autem dixerunt ei: «Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram, sedeamus in gloria tua».

Respondens autem Iesus dixit eis: «Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo — quem ego bibiturus sum —, aut baptismum quo ego baptizor, baptizari?» Illi autem dixerunt (dicunt) ei: «Possumus».

Iesus autem dixit (dicit) eis: «Calicem quidem meum, quem ego bibo, bibetis, et baptismum quo ego baptizor, baptizabimini; sedere autem ad dexteram meam et (vel) ad sinistram non est meum {illud} dare, sed quibus paratum est a Patre meo».

Et audientes decem coeperunt indignari: indignati sunt de duobus fratribus Iacobo et Ioanne.

Et Iesus autem vocans eos ad se, dixit (dicit) illis: «Scitis quia principes, hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis; et magni eorum potestatem exercent in eos.

Non ita autem est (non ita erit) in vobis, sed quicumque voluerit magnus fieri inter vos, erit vester minister; et quicumque voluerit in vobis esse primus, erit omnium vestrum servus. Sicut nam et Filius hominis non *venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis».

| Mt 20, 29-34 | Mc 10, 46-52 | Lc 18, 35-43 |

Factum est autem, cum appropinquaret ipse Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.

Et veniunt Ierichum.

Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. Et egrediente illo ab Iericho et discipulis eius et multitudine plurima, filius Timaei, Bartimaeus, caecus, mendicans, sedebat secus viam. (/ Et ecce duo caeci sedentes secus viam.)

Audiens autem turbam praetereuntem, interrogabat quid esset hoc. Dixerunt autem ei quia «Iesus Nazarenus transit».

Et audiens quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere (et clamavit dicens): «Fili David Iesu, miserere mei!» (/ Audientes quia Iesus transiret, clamaverunt dicentes: «Miserere nostri, {Domine,} fili David!»)

Et qui praeibant comminabantur ei, multi, ut taceret (ut silentium faceret). (/ Turba autem increpabat eos, ut tacerent.) Ille autem multo magis clamabat: «Fili David, miserere mei!» (/ Illi autem magis clamabant dicentes: «Miserere nostri, Domine, fili David!»)

Et stans autem, Iesus iussit illum adduci ad se. Dixit: «Vocate illum». (/ Et stans, Iesus vocavit eos.) Et vocant caecum dicentes ei: «Animaequior esto! Surge, vocat te».

Qui autem, proiecto vestimento suo, exsiliens *venit ad Iesum.

Cum appropinquasset autem ipse, interrogavit illum et, respondens ei, Iesus dixit: «Quid tibi vis faciam?» (/ Et dixit: «Quid vultis, ut faciam vobis?») Caecus autem dixit ei: «Rabboni, Domine, ut videam!» (/ Dicunt illi: «Domine, ut aperiantur oculi nostri!»)

Et Iesus dixit illi: «Respice! Vade: fides tua salvum fecit te». (/ Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum.) Et statim, continuo, vidit et sequebatur eum in via, magnificans Deum. (/ Et confestim viderunt et secuti sunt eum.)

Et omnis plebs, videns, dedit laudem Deo.

| Lc 19, 1-10 |

Et ingressus perambulabat Iericho.

Et ecce vir nomine vocatus Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.

Et praecurrens ascendit in [arborem] sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.

Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: «Zacchaee, festinans descende, hodie enim in domo tua oportet me manere».

Et festinans descendit et excepit illum gaudens.

Et videntes, omnes murmurabant dicentes quia «Ad peccatorem virum intravit deverti!...»

Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: «Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, pauperibus do et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum».

Dixit autem ad eum Iesus quia «Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius Abrahae sit; *venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat».

| Lc 19, 11-28 |

Audientibus autem illis haec, adiciens dixit parabolam, eo quod prope esset Ierusalem ipse, et existimarent illi quod confestim regnum Dei manifestaretur. Dixit ergo:

«Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.

Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et dixit ad illos: 'Negotiamini, dum venio'. Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: 'Nolumus hunc regnare super nos!'.

Et factum est ut rediret ipse, accepto regno, et iussit vocari ad se servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.

*Advenit autem primus dicens: 'Domine, mina tua decem acquisivit minas'.

Et dixit illi: 'Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates'.

Et *venit secundus dicens: 'Mina tua, domine, fecit quinque minas'.

Dixit autem et huic: 'Et tu supra esto quinque civitates'.

Et alter *venit dicens: 'Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti'.

Dicit ei: 'De ore tuo iudico te, nequam serve! Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi? Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique illud exegissem'.

Et adstantibus dixit: 'Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet'.

Et dixerunt ei: 'Domine, habet decem minas!'

'Dico vobis quia omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.

Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super eos, adducite huc et interficite eos ante me!'»

Et dictis his, praecedebat ascendens Hierosolymam.

| Jo 11, 17-44 |

Veniens ergo Iesus invenit eum quattuor iam dies habentem in monumento. Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.

Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.

Dixit ergo Martha ad Iesum: «Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! {Sed} et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus».

Dicit illi Iesus: «Resurget frater tuus».

Dicit ei Martha: «Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die».

Dixit ei Iesus: «Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?»

Dicit illi: «Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti».

Et cum hoc dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: «Magister adest et vocat te».

Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.

Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, videntes Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes quia «Vadit ad monumentum, ut ploret ibi».

Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: «Domine, si fuisses hic, non esset mortuus meus frater!»

Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et, qui venerant cum ea, Iudaeos, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum et dixit: «Ubi posuistis eum?»

Dicunt ei: «Domine, veni et vide».

Lacrimatus est Iesus. Dicebant ergo Iudaei: «Ecce quomodo amabat eum!»

Quidam autem ex ipsis dixerunt: «Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur?»

Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus ei.

Dicit Iesus: «Tollite lapidem!»

Dicit ei, soror eius, qui mortuus fuerat, Martha: «Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!»

Dicit ei Iesus: «Nonne dixi tibi quia, si credideris, videbis gloriam Dei?»

Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem elevavit oculos sursum et dixit: «Pater, gratias ago tibi quia audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter turbam, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti».

Et cum haec dixisset, voce magna clamavit: «Lazare, veni foras!»

Exiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: «Solvite eum et sinite eum abire».

| Jo 11, 45-53 |

Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus.

Collegerunt ergo summi sacerdotes et pharisaei concilium et dicebant: «Quid facimus, quia hic homo multa facit signa? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem!»

Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset summus sacerdos anni illius, dixit eis: «Vos nescitis quidquam nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat!» Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset summus sacerdos anni illius, prophetavit quia moriturus Iesus erat pro gente et non pro gente tantum, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

Ab illo ergo die consilium inierunt, ut interficerent eum.

| Jo 11, 54 |

Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis.

| Jo 11, 55-57 |

Erat autem proximum Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.

Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: «Quid videtur vobis? Quia non veniet ad diem festum?»

Dederant autem summi sacerdotes et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

| Mt (26, 6-13) | Mc (14, 3-9) | Jo 12, 1-11 |

Iesus ergo ante sex dies Paschae *venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.

Et cum autem Iesus factus esset in Bethania (cum esset ipse in Bethania) in domo Simonis leprosi, fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat; Lazarus autem unus erat ex discumbentibus cum eo.

Recumbente eo, *venit [et] accessit ad eum mulier, habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi (magni pretii); et fracto alabastro effudit super caput ipsius, recumbentis. Maria ergo, accipiens libram unguenti nardi puri pretiosi, unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius. Domus autem impleta est ex odore unguenti.

Videntes autem discipuli, indignati sunt (erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos), dicentes: «Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim istud unguentum veniri multo, plus quam denariis trecentis, et dari pauperibus». — Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: «Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis?» (Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea quae mittebantur portabat.) — Et fremebant in eam.

Sciens autem Iesus dixit ergo illis: «Sinite illam. (Sine illam.) Quid (illi) molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est ad me (in me), ut in diem sepulturae meae servet illud.

Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.

Quod habuit, operata est. Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium hoc in universum mundum (in universo mundo), dicetur et quod fecit haec in memoriam eius».

Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

Consilium inierunt autem summi sacerdotes, ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting