Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (7)

| Lc 11, 14 |

Et erat eiciens daemonium {et illud erat} mutum. Factum est autem, cum daemonium exisset, locutus est mutus; et admiratae sunt turbae.

| Lc 11, 15-23 |

Quidam autem ex eis dixerunt: «In Beelzebul, principe daemoniorum, eicit daemonia!»

Alii autem tentantes signum de caelo quaerebant ab eo.

Ipse autem sciens eorum cogitationes dixit eis: «Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit.

Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi vestri iudices erunt.

Si autem in digito Dei {ego} eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

Cum fortis armatus custodit aulam suam, in pace sunt ea, quae possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.

Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit».

| Lc 11, 24-26 |

«Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per inaquosa loca quaerens requiem; et non inveniens {tunc} dicit: 'Revertar in domum meam unde exivi'. Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.

Tunc vadit et assumit alios spiritus nequiores se, septem, et ingressi habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus».

| Lc 11, 27-28 |

Factum est autem, cum diceret ipse haec, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: «Beatus uterus, qui portavit te, et ubera, quae suxisti!»

Ipse autem dixit: «Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!»

| Lc 11, 29-32 |

Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: «Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. Nam sicut factus est Ionas Ninevitis signum, ita erit et Filius hominis generationi isti.

Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia *venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic».

| Lc 11, 33-36 |

«Nemo lucernam accendens in abscondito ponit {neque sub modio} sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.

Lucerna corporis est oculus tuus. Cum oculus tuus simplex fuerit, et totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, et corpus tuum tenebrosum erit.

Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens partem aliquam tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te».

| Lc 11, 37-54 |

Cum autem loqueretur, rogavit illum pharisaeus, ut pranderet apud se. Ingressus autem recubuit.

Pharisaeus autem videns miratus est quod non primo baptizatus esset ante prandium.

Dixit autem Dominus ad illum: «Nunc vos, pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti! Nonne, qui fecit quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda vobis sunt.

Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.

Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foris!

Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt!»

Respondens autem quidam ex legis peritis dicit illi: «Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis».

Ille autem dixit: «Et vobis legis peritis, vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno ex digitis vestris non tangitis sarcinas!

Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quia ipsi quidem occiderunt eos, vos autem aedificatis. Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur a generatione hac.

Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis».

Et cum inde exisset ipse, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et allicere eum de multis insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.

| Lc 12, 1 |

Interea circumstantibus myriadibus turbae, ita ut se conculcarent invicem, coepit dicere ad discipulos suos primum: «Attendite vos a fermento, quod est hypocrisis pharisaeorum!»

| Lc 12, 2-12 |

«Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.

Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in Gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.

Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.

Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.

Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere».

| Lc 12, 13-21 |

Dixit autem quidam de turba ei: «Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem».

Ille autem dixit ei: «Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos?»

Dixit autem ad illos: «Videte et cavete ab omni avaritia, quia si res abundant cui, vita eius non est ex his, quae possidet».

Dixit autem similitudinem ad illos dicens:

«Hominis cuiusdam divitis uberes fructus attulit ager. Et cogitabat intra se dicens: 'Quid faciam, quia non habeo, quo congregem fructus meos?'. Et dixit: 'Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et congregabo illuc omne triticum et bona mea; et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare'.

Dixit autem illi Deus: 'Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?'

Sic est qui thesaurizat sibi et non fit in Deum dives».

| Lc 12, 22-32 |

Dixit autem ad discipulos {suos}: «Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.

Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus!

Quis autem vestrum cogitando potest ad aetatem suam adicere cubitum? Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?

Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Si autem in agro fenum, quod est hodie et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei!

Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; vester autem Pater scit quia indigetis his. Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.

Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum».

| Lc 12, 33-34 |

«Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus vester, ibi et cor vestrum erit».

| Lc 12, 35-38 |

«Sint vestri lumbi praecincti et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis quia praecinget se et discumbere faciet illos et transiens ministrabit illis. Et si in secunda, et si in tertia vigilia venerit, et invenerit ita, beati sunt illi».

| Lc 12, 39-40 |

«Hoc autem scitote: quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.

Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit».

| Lc 12, 41-48 |

Dixit autem Petrus: «Domine, ad nos parabolam hanc dicis an et ad omnes?»

Et dixit Dominus: «Quis putas est fidelis dispensator, prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det in tempore tritici mensuram?

Beatus servus ille, quem, cum venerit dominus eius, invenerit facientem ita. Vere dico vobis quia supra omnia quae possidet, constituet illum. Si autem dixerit servus ille in corde suo: 'Moram facit dominus meus venire', et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum et partem eius cum infidelibus ponet.

Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; qui autem non cognovit, fecit autem digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui datum est multum, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo».

| Lc 12, 49-53 |

«Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!...

Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!

Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Erunt enim ex hoc quinque in una domo divisi: tres in duo, et duo in tres; dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum».

| Lc 12, 54-57 |

Dicebat autem et ad turbas: «Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis quia 'Nimbus venit', et fit ita; et cum austrum flantem, dicitis quia 'Aestus erit', et fit.

Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, tempus autem hoc quomodo nescitis probare? Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?»

| Lc 12, 58-59 |

«Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex te tradat exactori, et exactor te mittat in carcerem. Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas».

| Lc 13, 1-5 |

Aderant autem quidam in ipso tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.

Et respondens dixit illis: «Putatis quia Galilaei hi peccatores prae omnibus Galilaeis fuerunt, quia talia passi sunt? Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.

Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis».

| Lc 13, 6-9 |

Dicebat autem hanc similitudinem: «Ficulneam habebat quidam plantatam in vinea sua et *venit quaerens fructum in illa et non invenit.

Dixit autem ad cultorem vineae: 'Ecce tres anni sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide {ergo} illam. Ut quid etiam terram evacuat?'. Ille autem respondens dicit illi: 'Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam'».

| Lc 13, 10-17 |

Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.

Et ecce mulier, quae spiritum habebat infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat respicere sursum.

Videns autem eam, Iesus vocavit et dixit illi: «Mulier, dimissa es ab infirmitate tua», et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.

Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae quia «Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venientes curamini, et non in die sabbati».

Respondit autem ei Dominus et dixit: «Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?»

Et cum haec diceret ipse, erubescebant omnes adversarii eius. Et omnis populus gaudebat in universis gloriosis, quae fiebant ab eo.

| Lc 13, 18-19 |

Dicebat ergo: «Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?

Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius».

| Lc 13, 20-21 |

Et iterum dixit: «Cui simile aestimabo regnum Dei?

Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum».

| Lc 13, 22 |

Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.

| Lc 13, 23-24 |

Dixit autem quidam illi: «Domine, si pauci sunt, qui salvantur?»

Ipse autem dixit ad illos: «Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt».

| Lc 13, 25-30 |

«Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: 'Domine, aperi nobis'; et respondens dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis'.

Tunc incipietis dicere: 'Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti'; et dicet loquens vobis: 'Nescio {vos} unde sitis! Discedite a me, omnes operarii iniquitatis'.

Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei; vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.

Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi».

| Lc 13, 31-33 |

In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: «Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere».

Et dixit illis: «Euntes, dicite vulpi illi: Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor. Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem!»

| Lc 13, 34-35 |

«Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.

Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico {autem} vobis: Non videbitis me, donec {veniat cum} dicetis: 'Benedictus, qui venit in nomine Domini'».

| Lc 14, 1-6 |

Et factum est, cum intraret ipse in domum cuiusdam ex principibus pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi erant observantes eum.

Et ecce homo quidam erat hydropicus, ante illum.

Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: «Licet sabbato curare an non?» Illi autem tacuerunt.

Et apprehensum sanavit eum et dimisit.

Et ad illos dixit: «Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?»

Et non poterant respondere ad haec.

| Lc 14, 7-11 |

Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:

«Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: 'Da huic locum'; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.

Sed cum vocatus fueris, vadens, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui invitavit te, dicat tibi: 'Amice, ascende superius'; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.

Quia omnis, qui exaltat se ipsum, humiliabitur; et, qui humiliat se ipsum, exaltabitur».

| Lc 14, 12-14 |

Dicebat autem et ei, qui invitaverat se: «Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos tuos neque vicinos divites, ne forte et ipsi reinvitent te, et fiat retributio tibi.

Sed cum convivium facis, voca pauperes, debiles, claudos, caecos... et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum».

| Lc 14, 15-24 |

Audiens autem quidam de simul discumbentibus haec, dixit illi: «Beatus, qui manducabit panem in regno Dei!»

Ipse autem dixit ei:

«Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: 'Venite, quia iam parata sunt'.

Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: 'Villam emi et necesse habeo exiens videre illam; rogo te: habe me excusatum'.

Et alter dixit: 'Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te: habe me excusatum'.

Et alius dixit: 'Uxorem duxi et ideo non possum venire'.

Et reversus servus nuntiavit domino suo haec.

Tunc iratus pater familias dixit servo suo: 'Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes et debiles et caecos et claudos introduc huc'.

Et dixit servus: 'Domine, factum est quod imperasti, et adhuc locus est'.

Et dixit dominus ad servum: 'Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis quia nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam'».

| Lc 14, 25-27 |

Ibant autem cum eo turbae multae. Et conversus dixit ad illos:

«Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.

Qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus».

| Lc 14, 28-33 |

«Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum?

Ne forte, postquam posuerit ipse fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant ei illudere dicentes quia 'Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare!...'

Aut quis rex, iturus adversus alium regem committere bellum, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae ad pacem sunt.

Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest esse meus discipulus».

| Lc 14, 34-35 |

«Bonum ergo est sal; si autem et sal evanuerit, in quo condietur? Neque in terram neque in sterquilinium utile est: foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat».

| Lc 15, 1-7 |

Erant autem ei appropinquantes omnes publicani et peccatores, ut audirent illum.

Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes quia «Hic peccatores recipit et manducat cum illis!»

Dixit autem ad illos parabolam istam dicens:

«Quis homo ex vobis, habens centum oves et perdens ex illis unam, non dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? Et inveniens, imponit in umeros suos gaudens et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: 'Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat!'

Dico vobis quia ita gaudium in caelo erit super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia».

| Lc 15, 8-10 |

«Aut quae mulier drachmas habens decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: 'Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram!'

Ita dico vobis: Fit gaudium coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente».

| Lc 15, 11-32 |

Dixit autem:

«Homo quidam habebat duos filios.

Et dixit adulescentior ex illis patri: 'Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit'. Ille autem divisit illis substantiam.

Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.

Postquam autem consummasset ipse omnia, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. Et abiens, adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villas suas, ut pasceret porcos; et cupiebat saturari de siliquis, quas manducabant porci, et nemo dabat illi.

In se autem reversus ait: 'Quanti mercennarii patris mei abundant panibus; ego autem fame hic pereo! Surgens, ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te! Iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis'.

Et surgens *venit ad patrem suum.

Cum autem adhuc ipse longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. Dixit autem filius ei: 'Pater, peccavi in caelum et coram te! Iam non sum dignus vocari filius tuus'.

Dixit autem pater ad servos suos: 'Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes et adducite vitulum saginatum, occidite et manducantes epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est'. Et coeperunt epulari.

Erat autem filius eius senior in agro. Et cum veniens appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros; et vocans unum de servis interrogavit quae essent haec. Ille autem dixit illi quia 'Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit'. Indignatus est autem et nolebat introire.

Pater autem illius egressus rogabat illum. Ille autem respondens dixit patri suo: 'Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et mihi numquam dedisti haedum, ut cum amicis meis epularer... Postquam autem filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, *venit, occidisti illi vitulum saginatum!!'

Ille autem dixit illi: 'Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, et perierat et inventus est'».

| Lc 16, 1-12 |

Dicebat autem et ad discipulos:

«Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.

Et vocans illum, dixit illi: 'Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare'.

Dixit autem intra se vilicus: 'Quid faciam, quia dominus meus aufert vilicationem a me? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas'.

Et convocatis singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: 'Quantum debes domino meo?'. Ille autem dixit: 'Centum cados olei'. Ille autem dixit illi: 'Accipe tuas litteras et sedens cito, scribe quinquaginta'.

Deinde alii dixit: 'Tu autem quantum debes?'. Qui autem dixit: 'Centum coros tritici'. Dicit illi: 'Accipe tuas litteras et scribe octoginta'.

Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii saeculi huius prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

Et ego vobis dico: Vobis facite amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.

Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in minimo iniquus est, et in maiori iniquus est. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis vobis credet? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis vobis dabit?»

| Lc 16, 13 |

«Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae».

| Lc 16, 14-15 |

Audiebant autem haec omnia pharisaei, qui amici argenti erant, et deridebant illum.

Et dixit illis: «Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum».

| Lc 16, 16 |

«Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit».

| Lc 16, 17 |

«Facilius autem est caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere».

| Lc 16, 18 |

«Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur».

| Lc 16, 19-31 |

«Homo autem quidam erat dives et induebatur purpura et bysso, epulatus cotidie splendide.

Pauper autem quidam nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus, et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes venientes lingebant ulcera eius.

Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ipse ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.

Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius. Et ipse clamans dixit: 'Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in flamma hac'.

Dixit autem Abraham: 'Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu autem cruciaris. Et in omnibus his inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt transire hinc ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare'.

Dixit autem: 'Rogo te ergo, Pater, ut mittas eum in domum patris mei — habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum'.

Dicit autem Abraham: 'Habent Moysen et Prophetas; audiant illos'.

Ille autem dixit: 'Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent'.

Dixit autem illi: 'Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent'».

| Lc 17, 1-3a |

Dixit autem ad discipulos suos: «Impossibile est scandala non venire; verumtamen vae illi per quem veniunt! Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet de pusillis istis unum.

Attendite vobis!»

| Lc 17, 3b-4 |

«Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: 'Paenitet me', dimittes illi».

| Lc 17, 5-6 |

Et dixerunt apostoli Domino: «Adauge nobis fidem!»

Dixit autem Dominus: «Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis arbori moro {huic}: 'Eradicare et transplantare in mare', et oboediret vobis».

| Lc 17, 7-10 |

«Quis autem vestrum servum habens arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: 'Statim transi, recumbe', et non dicet ei: 'Para quod cenem, et praecinctus, ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec manducabis et bibes tu'? Numquid habet gratiam illi servo, quia fecit, quae praecepta sunt?

Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite quia 'Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus'».

| Lc 17, 11-19 |

Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam.

Et cum ingrederetur ipse quoddam castellum, occurrerunt {ei} decem leprosi viri, qui steterunt a longe et ipsi levaverunt vocem dicentes: «Iesu praeceptor, miserere nostri!»

Et videns, dixit illis: «Euntes, ostendite vos sacerdotibus». Et factum est, dum irent ipsi, mundati sunt.

Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum voce magna clarificans Deum et cecidit in faciem ad pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.

Respondens autem Iesus dixit: «Nonne decem mundati sunt? Novem autem ubi sunt? Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi alienigena hic?»

Et dixit illi: «Surgens, vade: fides tua salvum fecit te».

| Lc 17, 20-21 |

Interrogatus autem a pharisaeis: «Quando venit regnum Dei?», respondit eis et dixit: «Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent: 'Ecce hic' aut: 'Illic'; ecce enim regnum Dei intra vos est».

| Lc 17, 22-37 |

Dixit autem ad discipulos: «Venient dies, quando desideretis unum diem Filii hominis videre et non videbitis.

Et dicent vobis: 'Ecce illic', {aut} 'Ecce hic'; nolite ire neque sectemini. Sicut enim fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis {in die sua}. Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac.

Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias... usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et *venit diluvium et perdidit omnes.

Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant... qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et perdidit omnes.

Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Lot.

Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; quicumque autem perdiderit, vivificabit eam.

Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; erunt duae molentes in unum: una assumetur, altera autem relinquetur».

Et respondentes dicunt illi: «Ubi, Domine?»

Ille autem dixit eis: «Ubicumque fuerit corpus, illuc et aquilae congregabuntur».

| Lc 18, 1-8 |

Dicebat autem parabolam illis, quoniam oportet semper orare et non deficere, dicens:

«Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur.

Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: 'Vindica me de adversario meo'.

Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: 'Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi vidua haec, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me'».

Dixit autem Dominus: «Audite quid iudex iniquitatis dicit. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die et nocte, et patientiam habebit in illis? Dico vobis quia faciet vindictam illorum cito. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?»

| Lc 18, 9-14 |

Dixit autem et ad quosdam, qui confidebant in eos, quia sint iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

«Homines duo ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.

Pharisaeus stans apud se haec orabat: 'Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo...'

Publicanus autem a longe stans nolebat nec oculos levare ad caelum, sed percutiebat pectus suum dicens: 'Deus, propitius esto mihi peccatori'.

Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui exaltat se ipsum, humiliabitur; qui autem humiliat se ipsum, exaltabitur».

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting