Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (4)

| Mt 13, 1-9 | Mc 4, 1-9 | Lc 8, 4-8 |

In die illo, exiens Iesus de domo sedebat secus mare; et iterum coepit docere ad mare.

Et congregatae sunt ad eum turbae multae (congregatur ad eum turba plurima), ita ut ipse in naviculam ascendens sederet in mari; et omnis turba in litore stabat: circa mare super terram erant.

Cum autem conveniret turba plurima, et de singulis civitatibus properarent ad eum, locutus est eis multa et docebat eos in parabolis multa; et dixit (dicebat) illis in doctrina sua, per similitudinem, dicens:

«Audite: Ecce exiit seminator seminare semen suum.

Et factum est, dum seminat ipse, aliud (/ quaedam) cecidit secus viam: et conculcatum est et venerunt (venientes) volucres caeli et comederunt illud (/ ea).

Et aliud (/ alia) autem cecidit super petrosa (petrosum), super petram, ubi non habebat terram multam: et statim (continuo) exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; et quando exortus est sol (sole autem orto), exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, natum, aruit, quia non habebat umorem.

Et aliud (/ alia) autem cecidit in spinas (super spinas, in medio spinarum): et ascenderunt spinae, et simul exortae spinae suffocaverunt illud (/ ea), et fructum non dedit.

Et aliud (alia) autem cecidit in terram bonam (super terram bonam): et ortum dabat (fecit) fructum centuplum, ascendentem et crescentem; et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum (aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud autem tricesimum)».

Haec dicens clamabat et dicebat: «Qui habet aures audiendi, audiat!»

| Mt 13, 10-15 | Mc 4, 10-12 | Lc 8, 9-10 |

Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas. Accedentes, interrogabant autem eum discipuli eius, quae haec esset parabola. Dixerunt ei: «Quare in parabolis loqueris eis?»

Et ille autem respondens dixit (dicebat) illis: «Quia vobis datum est nosse mysteria (mysterium datum est) regni Dei (regni caelorum); illis autem, ceteris autem, qui foris sunt, non est datum: in parabolis omnia fiunt; ut spectantes (non) spectent et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis.

Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Ideo in parabolis eis loquor: quia spectantes non spectant, et audientes non audiunt neque intellegunt.

Et adimpletur eis prophetia Isaiae, quae dicebat: 'Auditu audietis et non intellegetis et spectantes spectabitis et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos'».

| Mt 13, 16-17 |

«Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. Amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!»

| Mt 13, 18-23 | Mc 4, 13-20 | Lc 8, 11-15 |

Et dicit illis: «Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?

Vos ergo audite parabolam seminantis. Est autem haec parabola:

Semen est verbum Dei. Seminator verbum seminat.

Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum: sunt qui audiunt et, cum audierint, deinde, confestim, venit Satanas (Diabolus) et aufert verbum seminatum in eos de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Omne audiente verbum regni et non intellegente, venit Malus et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est.

Et hi sunt qui autem super petrosa (supra petram) seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio suscipiunt verbum (accipiunt illud); et hi non habent radicem in se, sed temporales sunt: qui ad tempus credunt, deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur, et in tempore tentationis recedunt. (/ Qui autem super petrosa seminatus est: hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud; non habet autem radicem in eo, sed temporalis est: facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.)

Et alii sunt qui in spinis seminantur (quod autem in spinis cecidit): hi sunt qui verbum audierunt; et sollicitudines saeculi et fallacia divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur; et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. (/ Qui autem in spinis seminatus est: hic est qui verbum audit; et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.)

Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt (quod autem in bonam terram): hi sunt qui, in corde bono et optimo, audiunt verbum; et audientes verbum, suscipiunt et retinent et fructum afferunt in patientia: unum triginta et unum sexaginta et unum centum. (/ Qui autem in bona terra seminatus est: hic est qui verbum audit et intellegit; qui fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, aliud autem triginta.)»

| Mc 4, 21-25 | Lc 8, 16-18 |

Et dicebat illis: «Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?

Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.

Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur (quod non manifestetur); nec factum est occultum, (sed) quod non cognoscatur et ut veniat in palam.

Si quis habet aures audiendi, audiat».

Et dicebat illis: «Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. Videte ergo quomodo audiatis: Qui enim habet, dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod habet — quod putat se habere — auferetur ab illo».

| Mc 4, 26-29 |

Et dicebat: «Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Cum autem se produxerit fructus, statim mittit falcem, quia adest messis».

| Mt 13, 24-30 |

Aliam parabolam proposuit illis dicens:

«Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.

Cum autem dormirent homines, *venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.

Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: 'Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?'.

Ille autem ait illis: 'Inimicus homo hoc fecit'. Servi autem dicunt ei: 'Vis ergo euntes colligimus ea?'

Ille autem dixit: 'Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, sinite crescere utraque usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum'».

| Mt 13, 31-32 | Mc 4, 30-32 |

Aliam parabolam proposuit eis et dicebat, dicens: «Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?

Simile est regnum caelorum (sicut) grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: quod cum seminatum fuerit in terra, minus quidem est omnibus seminibus quae sunt in terra; et cum seminatum fuerit, ascendit, et cum autem creverit fit maius omnibus holeribus (est), et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare; et fit arbor, ita ut veniant volucres caeli et habitent in ramis eius».

| Mt 13, 33 |

Aliam parabolam locutus est eis: «Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum».

| Mt 13, 34-35 | Mc 4, 33-34 |

Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas. Et talibus parabolis multis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; et sine autem parabola nihil (non) loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

Ut adimpleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: «Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione {mundi}».

| Mt 13, 36-43 |

Tunc, dimissis turbis, *venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: «Dissere nobis parabolam zizaniorum agri».

Ille autem respondens dixit: «Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; ager autem est mundus; bonum autem semen, hi sunt filii regni; zizania autem sunt filii Mali; inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis autem consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.

Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.

Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.

Qui habet aures, audiat».

| Mt 13, 44-51 |

«Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.

Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, vadens, vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.

Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium.

Intellexistis haec omnia?» Dicunt ei: «Etiam».

| Mt 13, 52-53) |

Ille autem dixit illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera».

Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.

| Mt 8, 18-22 | Mc 4, 35 | Lc 8, 22 |

Factum est autem in una dierum, videns autem Iesus turbam circum se, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et dixit ad illos (dicit illis) illa die, cum sero esset factum: «Transfretemus trans stagnum». (Iussit ire trans fretum.)

Et accedens unus scriba dixit illi: «Magister, sequar te, quocumque ieris». Et dicit ei Iesus: «Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet».

Alius autem de discipulis {eius} dixit illi: «Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum». Iesus autem dicit illi: «Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos».

| Mt 8, 23-27 | Mc 4, 36-41 | Lc 8, 22-25 |

Et ascenderunt. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius; et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi. Et aliae naves erant cum illo.

Navigantibus autem illis, obdormivit.

Et ecce motus magnus factus est in mari: Fit (descendit) procella magna venti in stagnum, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis, ita ut navicula operiretur fluctibus; et complebantur et periclitabantur. Et ipse autem dormiebat: erat in puppi supra cervical dormiens.

Et accedentes autem suscitaverunt (excitant) eum et dicunt ei, dicentes: «Praeceptor, praeceptor, Domine, salva nos: perimus! Magister, non pertinet ad te quia perimus?»

Et dicit eis: «Quid timidi estis, modicae fidei?»

Et tunc ille autem surgens (resurgens) increpavit ventis et mari: increpavit ventum et tempestatem aquae et dixit mari: «Tace, obmutesce!» Et cessaverunt, et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.

Et dixit autem illis: «Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? Ubi est fides vestra?»

Et homines autem timuerunt timore magno, et timentes autem mirati sunt, et dicebant, dicentes ad alterutrum: «Quis putas hic est (qualis est hic), quia et ventis imperat et aquae, et venti (ventus) et mare oboediunt ei?!»

| Mt 8, 28-34; 9, 1 | Mc 5, 1-21 | Lc 8, 26-40 |

Et venerunt trans fretum maris et enavigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.

Et exeunte eo de navi, cum egressus esset autem ipse ad terram, statim occurrit ei de monumentis vir quidam de civitate, qui habebat daemonia (homo in spiritu immundo); et iam tempore multo non induebatur vestimento, et in domo non manebat sed qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare, quoniam, ipse saepe compedibus et catenis vinctus, et dirupissentur ab eo catenas et compedes comminuissentur; et nemo poterat eum domare; et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. (/ Et cum venisset ipse trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.)

Et videns autem Iesum a longe, exclamans cucurrit et procidit ante illum et adoravit eum, et clamans voce magna dixit (dicit): «Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Obsecro te... adiuro te per Deum: ne me torqueas!» (/ Et ecce clamaverunt dicentes: «Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?»)

Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine; dicebat enim illi: «Exi, spiritus immunde, ab homine». (Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta.)

Et interrogavit (interrogabat) autem illum Iesus: «Quod tibi nomen est?» Et ille autem dixit (dicit) ei: «Legio nomen mihi est, quia multi sumus». Quia intraverunt daemonia multa in eum.

Et rogabant (rogabat) eum multum, ne se expelleret extra regionem, ut ne imperaret illis ut in abyssum irent.

Erat autem ibi, longe ab illis, circa montem, grex porcorum multorum (plurimorum) magnus, pascens in monte. Et Daemones autem rogaverunt (rogabant) eum, ut permitteret eis in illos ingredi, dicentes: «Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum... Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus». Et concessit eis et dixit illis: «Ite».

Et exeuntes autem daemonia — spiritus immundi — ab homine intraverunt (abierunt) in porcos. Et ecce ruit totus grex per praecipitium in mare (in stagnum), ad duo milia, et suffocabantur (suffocatus est) in mari et mortui sunt in aquis.

Et videntes autem qui pascebant eos quod factum est, fugerunt et, venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia in civitatem et in agros (/ et de his qui daemonia habuerant).

Exierunt autem et egressi sunt videre quid esset facti, et ecce tota civitas exiit obviam Iesu. Et venerunt (veniunt) ad Iesum; et invenerunt et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, hominem a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente (eum qui habuerat legionem), ad pedes Iesu, et timuerunt. Nuntiaverunt et narraverunt autem illis hi qui viderant quomodo sanus factus esset qui a daemonio vexabatur (qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat), et de porcis.

Et videntes eum, rogabant ut transiret a finibus eorum: coeperunt rogare eum, ut discederet a finibus eorum; et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Et ipse autem ascendens in naviculam transfretavit, reversus est et *venit in civitatem suam.

Et cum ascenderet ipse in navem, deprecabatur eum qui daemonio vexatus fuerat, rogabat autem illum vir a quo exierant daemonia, ut cum eo esset (esse cum eo). Et non admisit eum; dimisit autem eum, sed dicit illi, dicens: «Vade: redi domum tuam ad tuos, et annuntia illis et narra quanta tibi fecit Dominus Deus (fecerit) et misertus sit tui».

Et abiit per universam civitatem praedicans, et coepit praedicare in Decapoli quanta fecisset sibi Iesus, et omnes mirabantur.

Et cum autem rediret Iesus (cum transcendisset Iesus {in navi} rursus trans fretum), convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. Excepit illum turba, erant enim omnes exspectantes eum.

| Mt 9, 18-26 | Mc 5, 22-43 | Lc 8, 41-56 |

Et haec illo loquente ad eos, ecce venit quidam de archisynagogis nomine Iairus: *venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps unus synagogae erat. Veniens et videns eum, procidit ad pedes Iesu et, procidens ad pedes eius, adorabat eum: rogabat eum, ut intraret in domum eius, quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et deprecatur eum multum dicens quia «Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat! Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet!».

Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius, et abiit cum illo. Et dum autem iret ipse, sequebatur eum turba multa et comprimebant illum (turbae comprimebant illum).

Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, quae erat in profluvio sanguinis ab annis duodecim, et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat sua omnia (quae {in medicos erogaverat omnem substantiam} non potuit ab ullo curari, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat), cum audisset de Iesu, veniens in turba, accedens retro, tetigit fimbriam vestimenti eius. Dicebat enim intra se quia «Si tantum tetigero vestimentum eius (vel vestimenta eius), salva ero». Et confestim stetit fluxus et statim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.

Et statim Iesus, cognoscens in semetipso, quae de eo, virtutem, exierat, conversus ad turbam, dixit (dicebat): «Quis est qui me tetigit? Quis tetigit vestimenta mea?» Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: «Praeceptor, turbae comprimunt te et affligunt!...» Et dicebant ei discipuli sui: «Vides turbam comprimentem te et dicis: 'Quis me tetigit?'!»

Iesus autem dixit: «Tetigit me aliquis: ego enim novi virtutem exisse de me!» Et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat.

Videns autem mulier quia non latuit, timens et tremens, sciens quod factum esset in se, *venit et procidit (procidens) ante eum et dixit ei omnem veritatem: ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum sanata sit confestim.

Iesus autem conversus et videns eam dixit ei: «Confide, filia: fides tua salvam fecit te. Vade (transi) in pace et esto sana a plaga tua». (Et salva facta est mulier ex hora illa.)

Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo: venit quidam ex archisynagogo, dicens (dicentes) quia «Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? Noli amplius vexare magistrum...»

Iesus autem, audito verbo quod dicebatur, dicit archisynagogo (respondit illi): «Noli timere; crede tantum, et salva erit».

Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.

Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum. Et cum venisset autem Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, non permisit intrare quemquam secum nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem parvulae et matrem. Flebant autem omnes et plangebant illam.

Et ingressus, ille autem dixit (dicebat, dicit) eis: «Quid turbamini et ploratis? Nolite flere. Recedite: non enim mortua est puella (parvula non est mortua), sed dormit». Et deridebant eum, scientes quia mortua esset.

Ipse autem, eiectis omnibus, cum autem eiecta esset turba, assumit patrem parvulae et matrem et qui secum erant, et ingreditur ubi erat parvula.

Ipse autem intrans tenuit manum parvulae et, tenens manum eius, clamavit dicens (dicit) illi: «Talitha, cum!» (quod est interpretatum: «Puella (parvula), tibi dico: Surge!») Et reversus est spiritus eius. Et continuo surrexit (resurrexit) puella, confestim, et ambulabat: erat enim annorum duodecim. Et iussit illi dari manducare.

Et obstupuerunt {continuo} stupore magno. Et stupuerunt parentes eius. Ille autem praecepit et praescripsit illis vehementer, ne alicui dicerent quod factum erat, ut nemo sciret hoc; et dixit dari illi manducare.

Et exiit fama haec in universam terram illam.

| Mt 9, 27-31 |

Et transeunte inde Iesu, secuti sunt {eum} duo caeci clamantes et dicentes: «Miserere nostri, fili David!»

Cum venisset autem domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: «Creditis quia possum hoc facere?» Dicunt ei: «Utique, Domine».

Tunc tetigit oculos eorum dicens: «Secundum fidem vestram fiat vobis». Et aperti sunt oculi illorum.

Et comminatus est illis Iesus dicens: «Videte, ne quis sciat».

Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.

| Mt 9, 32-34 |

Illis autem egressis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.

Et eiecto daemone, locutus est mutus.

Et miratae sunt turbae dicentes: «Numquam apparuit sic in Israel!»

Pharisaei autem dicebant: «In principe daemoniorum eicit daemones».

| Mt (13, 54-58) | Mc 6, 1-6a |

Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui.

Et veniens in patriam suam, et facto sabbato, coepit docere in synagoga: docebat eos in synagoga eorum.

Et multi audientes admirabantur, ita ut mirarentur ipsi et dicerent, dicentes: «Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? Unde huic sapientia haec et virtutes? Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Nonne iste est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? Et non sunt sorores eius hic apud nos? Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic ista omnia?» Et scandalizabantur in eo.

Et Iesus autem dixit (dicebat) eis quia «Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua».

Et non poterat ibi facere ullam virtutem, nisi paucos infirmos, impositis manibus, curavit; et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. Et mirabatur propter incredulitatem eorum.

| Mt 9, 35-38 | Mc 6, 6b |

Et circumibat Iesus civitates omnes et castella in circuitu, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.

Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: «Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam».

| Mt 10, 1-4 | Mc 6, 7 | Lc 9, 1-2 |

Et vocavit Duodecim. Et vocatis (convocatis) autem Duodecim discipulis suis, coepit eos mittere binos, et dedit (dabat) illis virtutem et potestatem in spiritus immundos, super omnia daemonia, ut eicerent eos, et ut languores curarent, omnem languorem et omnem infirmitatem; et misit illos praedicare regnum Dei et sanare {infirmos}.

Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.

| Mt 10, 5-16 | Mc 6, 8-11 | Lc 9, 3-5 |

Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis, dicens: «In viam gentium ne abieritis et in civitatem Samaritanorum ne intraveritis; ite autem potius ad oves, quae perierunt domus Israel.

Euntes autem praedicate dicentes quia 'Appropinquavit regnum caelorum'.

Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite... Gratis accepistis, gratis date».

Et praecepit eis, ne quid tollerent in via: nisi virgam unam, non panem, non peram, neque in zona aes; sed calceati sandaliis et «ne indueremini duabus tunicis». Et dixit ad illos: «Nihil tuleritis in via: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam (neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis); dignus enim est operarius cibo suo».

Et dicebat eis: «In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et in quamcumque domum intraveritis (quocumque introieritis in domum), ibi manete donec exeatis inde, et inde exite. Intrantes autem in domum, salutate eam; et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.

Et quicumque locus non receperit vos neque audierit sermones vestros, et quicumque non receperint vos nec audierint vos, exeuntes inde foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de sub pedibus vestris, in testimonium supra illos. Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam civitati illi.

Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae».

| Mt 10, 17-25 |

«Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides autem et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus.

Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte afficient eos. Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.

Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.

Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!»

| Mt 10, 26-33 |

«Ne ergo timueritis eos.

Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta.

Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; timete autem potius eum, qui potest et animam et corpus perdere in Gehenna.

Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis».

| Mt 10, 34-36 |

«Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram. Non veni mittere pacem sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis domestici eius».

| Mt 10, 37-39 |

«Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; et, qui non accipit crucem suam et sequitur post me, non est me dignus.

Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam».

| Mt 10, 40-42 |

«Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui misit me. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam».

| Mt 11, 1 | Mc 6, 12-13 | Lc 9, 6 |

Et factum est, cum consummasset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.

Egressi autem et exeuntes, circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique. Praedicaverunt ut paenitentiam agerent, et daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting