Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (5)

| Mt 14, 1-2 | Mc 6, 14-16 | Lc 9, 7-9 |

14 Et [Mc 6, 14] 1 in illo tempore, [Mt 14, 1] 7 audivit autem [Lc 9, 7] rex Herodes, [Mc 6, 14] tetrarcha, omnia quae fiebant et [Lc 9, 7] famam Iesu; [Mt 14, 1] manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant quia «Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo». 15 Alii autem dicebant quia «Elias est»; alii autem dicebant quia «Propheta est, quasi unus ex prophetis»… [Mc 6, 14-15]

Et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam quia «Ioannes surrexit a mortuis»; 8 a quibusdam autem quia «Elias apparuit»; ab aliis autem quia «Propheta unus de antiquis surrexit»... [Lc 9, 7-8]

16 Audiens autem, Herodes [Mc 6, 16] dixit [Lc 9, 9] (dicebat): [Mc 6, 16] «Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? [Lc 9, 9] Quem ego decollavi, Ioannem, hic resurrexit!» [Mc 6, 16] 2 Et dixit pueris suis: «Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo». [Mt 14, 2] Et quaerebat videre eum. [Lc 9, 9]

| Mt 14, 3-12 | Mc 6, 17-29 |

17 Ipse enim Herodes, mittens, tenuit Ioannem et [Mc 6, 17] (cum tenuisset Ioannem [Mt 14, 3]) alligavit eum [Mc 6, 17] et in carcere posuit, [Mt 14, 3] propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia eam duxerat. 18 Dicebat enim Ioannes Herodi [Mc 6, 17-18] (/ ei [Mt 14, 4]) quia «Non licet tibi habere uxorem fratris tui [Mc 6, 18] (/ habere eam [Mt 14, 4])».

19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum et non poterat. 20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. [Mc 6, 19-20] 5 Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. [Mt 14, 5]

21 Et cum accidisset dies opportunus, [Mc 6, 21] 6 die autem natalis Herodis, [Mt 14, 6] quo Herodes, natali suo, cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset [Mc 6, 21-22] (saltavit filia Herodiadis in medio [Mt 14, 6]), placuit Herodi simulque recumbentibus. [Mc 6, 22]

7 Unde [Mt 14, 7] dixit rex puellae: «Pete a me quod vis, et dabo tibi». [Mc 6, 22] Cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset, [Mt 14, 7] 23 et iuravit illi {multum}: «Quidquid a me petieris, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei!»

24 Et cum ipsa exisset, dixit matri suae: «Quid petam?» Illa autem dixit: «Caput Ioannis Baptistae!...» [Mc 6, 23-24]

8 Illa autem, praemonita a matre sua, [Mt 14, 8] 25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: «Volo ut protinus des mihi [Mc 6, 25] (da mihi)» — inquit — «hic in disco caput Ioannis Baptistae!»

9 Et contristatus [Mt 14, 8-9] 26 et tristis factus rex, [Mc 6, 26] propter iuramenta et eos qui pariter recumbebant, [Mt 14, 9] noluit decipere eam: [Mc 6, 26] iussit dari. [Mt 14, 9]

27 Et statim mitens rex spiculatorem, praecepit afferri caput eius. Et abiens [Mc 6, 27] decollavit Ioannem [Mt 14, 10] (decollavit eum) in carcere; 28 et attulit caput eius in disco et dedit illud puellae [Mc 6, 27-28] (allatum est caput eius in disco et datum est puellae [Mt 14, 11]); et puella [Mc 6, 28] tulit [Mt 14, 11] [et] dedit illud matri suae.

29 Et audientes, discipuli eius venerunt; [Mc 6, 28-29] 12 et accedentes, [Mt 14, 12] tulerunt corpus eius [Mc 6, 29] et sepelierunt illud: [Mt 14, 12] posuerunt illud in monumento. [Mc 6, 29] Et venientes nuntiaverunt Iesu. [Mt 14, 12]

| Mt 14, 13-21 | Mc 6, 30-44 | Lc 9, 10-17 | Jo 6, 1-15 |

30 Et [Lc 9, 10] 1 post haec, [Jo 6, 1] reversi, [Lc 9, 10] conveniunt apostoli ad Iesum, et [Mc 6, 30] narraverunt [Lc 9, 10] et renuntiaverunt illi omnia quae egerant et quae docuerant.

31 Et [Mc 6, 30-31] 13 audiens autem Iesus [Mt 14, 13] dicit illis: «Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum». Erant enim, qui veniebant et qui redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant. [Mc 6, 31]

Et assumptis illis, [Lc 9, 10] abiit Iesus, [Jo 6, 1] secessit inde [Mt 14, 13] 32 et abierunt in navi in desertum locum seorsum, [Mc 6, 32] ad civitatem quae vocatur Bethsaida, [Lc 9, 10] trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. [Jo 6, 1]

33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; [Mc 6, 33] et audientes, [Mt 14, 13] 11 cum autem turbae cognovissent, secutae sunt eum [Lc 9, 11] et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. [Mc 6, 33] 2 Sequebatur autem eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. [Jo 6, 2]

34 Et exiens, [Mc 6, 34] 3 subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 (Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.) [Jo 6, 3-4] Vidit multam turbam, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem; [Mc 6, 34] et excipiens illos, [Lc 9, 11] coepit docere illos multa, [Mc 6, 34] loquebatur illis de regno Dei, [Lc 9, 11] et curavit languidos eorum: [Mt 14, 14] eos qui indigebant cura sanabat.

12 Dies autem coeperat declinare. [Lc 9, 11-12]

35 Et cum iam hora multa facta esset, [Mc 6, 35] 15 vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli. [Mt 14, 15] Accedentes autem [Lc 9, 12] ad eum [Mc 6, 35] duodecim [Lc 9, 12] discipuli eius [Mc 6, 35] dixerunt [Lc 9, 12] (dicebant [Mc 6, 35]) illi, [Lc 9, 12] dicentes [Mt 14, 15] quia «Desertus est locus, et iam hora est multa... [Mc 6, 35] et hora iam praeteriit. Dimitte turbas [Mt 14, 15] (turbam [Lc 9, 12] / illos [Mc 6, 36]), ut euntes in castella, in circuitu, et villas, divertant et inveniant victum: [Lc 9, 12] emant sibi escas, [Mt 14, 15] quod manducent, [Mc 6, 36] quia hic in deserto loco sumus». [Lc 9, 12]

16 {Iesus} autem [Mt 14, 16] 37 respondens dixit eis [Mc 6, 37] (13 dixit autem ad illos [Lc 9, 13]): «Non habent necesse ire; date illis vos manducare». [Mt 14, 16]

Et dicunt ei: «Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare?» [Mc 6, 37]

5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et cum vidisset quia magna multitudo venit ad eum, dicit ad Philippum: «Unde ememus panes, ut manducent hi?» 6 (Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.)

7 Respondit ei Philippus: «Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat!» [Jo 6, 5-7]

38 Ille autem dicit eis: «Quot panes habetis? Ite, videte». [Mc 6, 38]

8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9 «Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos?» [Jo 6, 8-9] Et cum cognovissent, [Mc 6, 38] illi autem dixerunt [Lc 9, 13] (dicunt) ei: «Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces [Mt 14, 17] (non sunt nobis plus quam panes quinque et pisces duo), nisi forte euntes nos emamus in omnem turbam hanc escas!...» 14 (Erant enim fere viri quinque milia.)

Dixit autem [Lc 9, 13-14] Iesus [Jo 6, 10] ad discipulos suos: [Lc 9, 14] «Afferte mihi huc illos». [Mt 14, 18] 39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum: [Mc 6, 39] «Facite homines accumbere; [Jo 6, 10] discumbere facite illos per convivia ad quinquagenos». [Lc 9, 14] (Erat autem fenum multum in loco. [Jo 6, 10]) 19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, [Mt 14, 19] fecerunt ita et discumbere fecerunt omnes; [Lc 9, 15] 40 et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. [Mc 6, 40] Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.

11 Accepit ergo panes Iesus et, [Jo 6, 10-11] 16 accipiens autem quinque panes et duos pisces, aspiciens in caelum, [Lc 9, 16] gratias agens, [Jo 6, 11] benedixit et fregit panes; et [Mc 6, 41] cum fregisset, dedit [Mt 14, 19] (dabat) discipulis {suis} [Mc 6, 41] panes [Mt 14, 19] (/ eos [...]), ut ponerent ante turbam [Lc 9, 16] (ut ponerent ante eos [Mc 6, 41]); discipuli autem turbis. [Mt 14, 19] Distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus: [Jo 6, 11] duos pisces divisit omnibus, [Mc 6, 41] quantum volebant. [Jo 6, 11] 42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt [Mc 6, 42] omnes. [Lc 9, 17]

12 Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: «Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat». 13 Collegerunt ergo [Jo 5, 12-13] et tulerunt reliquias fragmentorum, [Mt 14, 20] et impleverunt [Jo 5, 13] duodecim cophinos plenos [Mt 14, 20] fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis [Jo 5, 13] et de piscibus, [Mc 6, 43] quae superfuerunt his, qui manducaverunt; [Jo 5, 13] et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. [Lc 9, 17]

Et erant qui comederant [Mc 6, 44] (qui autem manducaverunt [Mt 14, 21]) {panes [Mc 6, 44]}, virorum fere quinque milia, exceptis mulieribus et parvulis. [Mt 14, 21]

14 Illi ergo homines, videntes quod fecerat signum, dicebant quia «Hic est vere propheta qui venit in mundum!»

15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, et ut raperent eum, ut facerent regem, secessit iterum in montem ipse solus. [Jo 6, 14-15]

| Mt 14, 22-33 | Mc 6, 45-52 | Jo 6, 16-21 |

45 Et [Mc 6, 45] 16 ut autem sero factum est, [Jo 6, 16] continuo [Mt 14, 22] (statim) coegit discipulos suos ascendere navem, [Mc 6, 45] et praecedere eum [Mt 14, 22] trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret turbam [Mc 6, 45] (donec dimitteret turbas [Mt 14, 22]).

Descenderunt discipuli eius ad mare 17 et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. [Jo 6, 16-17]

23 Et dimissis turbis, [Mt 14, 23] 46 et cum dimisisset eos, abiit [Mc 6, 46] [et] ascendit in montem solus orare. [Mt 14, 23] 47 Et vespere [Mc 6, 47] autem facto, [Mt 14, 23] erat navis in medio mari; et ipse [Mc 6, 47] solus erat ibi, [Mt 14, 23] in terra. [Mc 6, 47]

24 Navicula autem iam stadiis multis a terra distabat, iactata fluctibus; erat enim contrarius ventus. [Mt 14, 24] Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. [Jo 6, 17-18]

48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis [Mc 6, 48] (25 quarta autem vigilia noctis), *venit [Mt 14, 25] (venit) ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. [Mc 6, 48]

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, [Jo 6, 19] 26 discipuli autem [Mt 14, 26] vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt: [Jo 6, 19] Videntes eum super mare ambulantem, putaverunt quia phantasma est, et [Mc 6, 49] turbati sunt dicentes quia «Phantasma est!», et prae timore clamaverunt [Mt 14, 26] (exclamaverunt). 50 Omnes enim eum viderunt et turbati sunt. [Mc 6, 49-50]

27 Statim autem locutus est {Iesus} [Mt 14, 27] cum eis et dicit illis, [Mc 6, 50] dicens: «Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!»

28 Respondens autem ei Petrus dixit: «Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas».

29 Ipse autem dixit: «Veni!» Et descendens de navicula, Petrus ambulavit super aquas et *venit ad Iesum.

30 Videns autem ventum {validum} timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: «Domine, salvum fac me!» 31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et dicit illi: «Modicae fidei, quare dubitasti?» [Mt 14, 27-31]

21 Volebant ergo accipere eum in navem. [Jo 6, 21] 51 Et ascendit ad illos in navem; [Mc 6, 51] 32 et cum ascendissent ipsi in navem, cessavit ventus.

33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: «Vere Dei Filius es!» [Mt 14, 32-33]

Et continuo fuit navis ad terram, in quam ibant. [Jo 6, 21]

Et valde {nimis} intra se stupebant; 52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum. [Mc 6, 51-52]

| Mt 14, 34-36 | Mc 6, 53-56 | Jo 6, 22-71; 7, 1 |

53 Et [Mc 6, 53] 22 altera die, [Jo 6, 22] cum transfretassent in terram, [Mc 6, 53] venerunt in terram Gennesaret [Mt 14, 34] et applicuerunt.

54 Et cumque egressi essent ipsi de navi, statim, cum cognovissent eum, [Mc 6, 53-54] viri loci illius [Mt 14, 35] 55 percurrerunt universam regionem illam, [Mc 6, 55] miserunt in universam vicinitatem illam [Mt 14, 35] et coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant, quia est; [Mc 6, 55] et obtulerunt ei omnes male habentes. [Mt 14, 35]

56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in foris ponebant infirmos; [Mc 6, 56] 36 et deprecabantur eum, ut tantum [Mt 14, 36] (vel) fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, [Mc 6, 56] salvi facti sunt [Mt 14, 36] (salvi fiebant [Mc 6, 56]).

Turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; 23 aliae venerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: «Rabbi, quando huc venisti?»

26 Respondit eis Iesus et dixit: «Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus!»

28 Dixerunt ergo ad eum: «Quid faciemus, ut operemur opera Dei?»

29 Respondit Iesus et dixit eis: «Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille».

30 Dixerunt ergo ei: «Quod ergo facis tu signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut est scriptum: 'Panem de caelo dedit eis manducare'».

32 Dixit ergo eis Iesus: «Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; 33 panis enim Dei est, qui descendit de caelo et vitam dat mundo».

34 Dixerunt ergo ad eum: «Domine, semper da nobis panem hunc».

35 Dixit eis Iesus: «Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis {me} et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras, 38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. 39 Haec autem est voluntas eius, qui misit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 Haec enim est voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo eum ego in novissimo die».

41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: «Ego sum panis, qui descendi de caelo», 42 et dicebant: «Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo nunc dicit quia 'De caelo descendi'?»

43 Respondit Iesus et dixit eis: «Nolite murmurare in invicem. 44 Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in Prophetis: 'Et erunt omnes docibiles Dei.' Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.

48 Ego sum panis vitae.

49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.

50 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita».

52 Litigabant ergo ad invicem Iudaei dicentes: «Quomodo potest hic nobis dare carnem {suam} ad manducandum?»

53 Dixit ergo eis Iesus: «Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.

54 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 55 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. 56 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. 58 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum».

59 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.

60 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: «Durus est sermo hic! Quis potest eum audire?»

61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: «Hoc vos scandalizat? 62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?

63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.

64 Sed sunt ex vobis quidam, qui non credunt». Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis esset traditurus eum. 65 Et dicebat: «Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit datum ei a Patre».

66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.

67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: «Numquid et vos vultis abire?»

68 Respondit ei Simon Petrus: «Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei».

70 Respondit eis Iesus: «Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est». 71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.

1 Et post haec, ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere. [Jo 6, 22-71; 7, 1]

| Mt 15, 1-20 | Mc 7, 1-23 |

1 Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae. [Mt 15, 1] 1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis. 2 Et videntes quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes 3 (Pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum {et lectorum}); 5 et interrogant eum pharisaei et scribae, [Mc 7, 1-5] dicentes: [Mt 15, 1] «Quare non ambulant discipuli tui iuxta traditionem seniorum? [Mc 7, 5] 2 (Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum?) Non enim lavant manus {suas}, cum panem manducant, [Mt 15, 2] sed communibus manibus manducant panem?» [Mc 7, 5]

3 Ille autem respondens dixit illis: «Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? [Mt 15, 3]

(Bene prophetavit Isaias de vobis, hypocritis, sicut scriptum est {quia} 'Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 7 in vanum autem colunt me, docentes doctrinas mandata hominum'!)

8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum».

9 Et dicebat illis: «Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis! 10 Moyses [Mc 7, 6-10] enim — Deus — dixit: [Mt 15, 4] 'Honora patrem tuum et matrem tuam' et: 'Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur'. 11 Vos autem dicitis: 'Si [Mc 7, 10-11] (quicumque [Mt 15, 5]) dixerit homo patri aut matri: Corban (quod est donum) quodcumque ex me tibi profuerit, [Mc 7, 11] 6 non honorificabit patrem suum': [Mt 15, 6] 12 ultra non permittitis ei quidquam facere patri aut matri, [Mc 7, 12] et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram, [Mt 15, 6] 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis. Et similia huiusmodi multa facitis. [Mc 7, 13]

7 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias dicens: 8 'Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; 9 in vanum autem colunt me, docentes doctrinas mandata hominum'!» [Mt 15, 7-9]

14 Et convocata ad se iterum turba, [Mc 7, 14] dixit [Mt 15, 10] (dicebat) illis: «Audite me omnes et intellegite: 15 Nihil est extra hominem, introiens in eum, quod possit coinquinare eum; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem! [Mc 7, 14-15] 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!» [Mt 15, 11]

12 Tunc accedentes discipuli dicunt ei: «Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?»

13 Ille autem respondens dixit: «Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. 14 Sinite illos: caeci sunt, duces {caecorum}. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent». [Mt 15, 12-14]

17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. [Mc 7, 17] 15 Respondens autem Petrus dixit ei: «Edissere nobis parabolam {istam}». [Mt 15, 15]

18 Et [Mc 7, 18] 16 ille autem dixit [Mt 15, 16] (dicit) illis: «Sic [Mc 7, 18] adhuc et vos sine intellectu estis? [Mt 15, 16] Non intellegitis quia omne extrinsecus, [Mc 7, 18] introiens in os [Mt 15, 17] in hominem, non potest eum coinquinare, 19 quia non introit in cor eius, sed [Mc 7, 18-19] in ventrem vadit [Mt 15, 17] et in secessum [Mc 7, 19] emittitur [Mt 15, 17] (exit)?», purgans omnes escas.

20 Dicebat autem quia [Mc 7, 19-20] 18 «Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem: [Mt 15, 18] quod de homine exit, illud coinquinat hominem. 21 Ab intus enim de corde hominum [Mc 7, 20-21] exeunt [Mt 15, 19] cogitationes malae [Mc 7, 21] (nequam [Mt 15, 19]), procedunt fornicationes, furta, homicidia, 22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, [Mc 7, 21-22] falsa testimonia, blasphemiae [Mt 15, 19] (blasphemia), superbia, stultitia... 23 Omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem. [Mc 7, 22-23] 20 Haec sunt quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem». [Mt 15, 20]

| Mt 15, 21-28 | Mc 7, 24-30 |

24 Inde autem surgens [Mc 7, 24] 21 et egressus inde, Iesus secessit [Mt 15, 21] [et] abiit [Mc 7, 24] in partes [Mt 15, 21] (in fines [Mc 7, 24]) Tyri et Sidonis. [Mt 15, 21]

Et ingressus domum, neminem voluit scire et non potuit latere.

25 Sed [Mc 7, 24-25] ecce [Mt 15, 22] statim, cum audivisset mulier [Mc 7, 25] chananaea [Mt 15, 22] de eo, [Mc 7, 25] a finibus illis egressa, [Mt 15, 22] cuius habebat filia spiritum immundum, [Mc 7, 25] clamavit dicens: «Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur». 23 Qui autem non respondit ei verbum.

Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: «Dimitte eam, quia clamat post nos!»

24 Ipse autem respondens dixit: «Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel».

25 Illa autem veniens [Mt 15, 22-25] procidit ad pedes eius [Mc 7, 25] [et] adoravit eum dicens: «Domine, adiuva me!» [Mt 15, 25] 26 (Erat autem mulier graeca, syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius.)

27 Et [Mc 7, 26-27] 26 ille autem respondens dixit [Mt 15, 26] (dicebat) illi: «Sine prius saturari filios; non enim est bonum sumere panem filiorum et catellis mittere».

28 Illa autem respondit et [Mc 7, 27-28] dixit [Mt 15, 27] (dicit) ei: [Mc 7, 28] «Etiam, Domine, nam et catelli [Mt 15, 27] sub mensa comedunt de micis puerorum, [Mc 7, 28] quae cadunt de mensa dominorum suorum...» [Mt 15, 27]

29 Et [Mc 7, 29] 28 tunc respondens Iesus dixit illi: «O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis. [Mt 15, 28] Propter hunc sermonem vade: exiit de filia tua daemonium». [Mc 7, 29] Et sanata est filia illius ex hora illa. [Mt 15, 28]

30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse. [Mc 7, 30]

| Mt 15, 29a | Mc 7, 31-37 |

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, [Mc 7, 31] 29 et cum transisset inde, Iesus *venit [Mt 15, 29] per Sidonem, ad [Mc 7, 31] secus mare Galilaeae, [Mt 15, 29] inter medios fines Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum et mutum (balbus) et deprecantur eum, ut imponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius 34 et suspiciens in caelum ingemuit et dicit illi: «Ephphetha» (quod est: «Adaperire»). 35 Et {statim} apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.

36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.

37 Et eo amplius admirabantur dicentes: «Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!» [Mc 7, 31-37]

| Mt 15, 29-39 | Mc 8, 1-10 |

Et ascendens in montem, sedebat ibi.

30 Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, 31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel. [Mt 15, 29-31]

1 In illis diebus iterum cum turba multa esset et ne haberent quod manducarent, [Mc 8, 1] 32 Iesus autem convocatis discipulis suis, dixit [Mt 15, 32] (dicit) illis: 2 «Misereor super turbam, quia iam triduo perseverant mecum et non habent quod manducent. 3 Et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt; [Mc 8, 1-3] et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via». [Mt 15, 32]

4 Et responderunt [Mc 8, 4] 33 et dicunt ei [Mt 15, 33] discipuli sui quia [Mc 8, 4] «Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? [Mt 15, 33] Unde istos poterit quis hic saturare panibus in deserto?»

5 Et interrogabat eos [Mc 8, 4-5] 34 et dicit illis Iesus: «Quot panes habetis?» Illi autem dixerunt: «Septem et paucos pisciculos». [Mt 15, 34]

6 Et praecipit turbae discumbere supra terram. [Mc 8, 6] 35 Et praecipiens turbae ut discumberet super terram, 36 accipit septem panes et pisces; [Mt 15, 35-36] et accipiens septem panes, gratias agens, fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et [Mc 8, 6] discipuli autem [Mt 15, 36] apposuerunt [Mc 8, 6] turbis [Mt 15, 36] (turbae). 7 Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, dixit et hos apponi. [Mc 8, 6-7]

37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt [Mt 15, 37] (quod superaverat de fragmentis [Mc 8, 8]) septem sportas plenas. 38 Qui autem manducaverant erant [Mt 15, 37-38] quasi quattuor milia [Mc 8, 9] hominum, extra mulieres et parvulos. [Mt 15, 38] Et dimisit eos. [Mc 8, 9]

39 Et dimissis turbis, ascendit in naviculam; [Mt 15, 39] 10 et statim ascendens navem cum discipulis suis, *venit in partes Dalmanutha, [Mc 8, 10] in fines Magadan. [Mt 15, 39]

| Mt 16, 1-4 | Mc 8, 11-13 |

1 Et accedentes [Mt 16, 1] exierunt [Mc 8, 11] pharisaei et sadducaei; [Mt 16, 1] et coeperunt conquirere cum eo [Mc 8, 11] [et] rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis, [Mt 16, 1] quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.

12 Et ingemiscens spiritu suo dicit: «Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis si dabitur generationi isti signum». [Mc 8, 11-12]

2 Ille autem respondens dixit eis: «{Facto vespere dicitis: 'Serenum erit, rubicundum est enim caelum'; 3 et mane: 'Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum'. Faciem quidem caeli nostis diiudicare, signa autem temporum non potestis?}

4 Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae». [Mt 16, 2-4]

13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum. [Mc 8, 13]

| Mt 16, 5-12 | Mc 8, 14-21 |

5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere, [Mt 16, 5] 14 et nisi unum panem non habebant secum in navi. [Mc 8, 14]

6 Iesus autem dixit [Mt 16, 6] 15 et praecipiebat eis dicens: [Mc 8, 15] «Intuemini et attendite [Mt 16, 6] (cavete [Mc 8, 15]) a fermento pharisaeorum et sadducaeorum [Mt 16, 6] et fermento Herodis!»

16 Et [Mc 8, 15-16] 7 illi autem cogitabant in eos, [Mt 16, 7] inter se, quia panes non haberent, [Mc 8, 16] dicentes quia «Panes non accepimus!» [Mt 16, 7]

17 Et [Mc 8, 17] 8 sciens autem Iesus dixit [Mt 16, 8] (dicit) illis: [Mc 8, 17] «Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? [Mt 16, 8] Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum? 18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis?

Nec recordamini [Mc 8, 17-18] quinque panum quinque milium [hominum], et quot cophinos sumpsistis; 10 neque septem panum quattuor milium [hominum], et quot sportas sumpsistis? [Mt 16, 9-10] 19 Quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos tulistis?» Dicunt ei: «Duodecim». 20 «Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis?» Et dicunt {ei}: «Septem».

21 Et dicebat eis: «Nondum intellegitis? [Mc 8, 19-21] 11 Quomodo non cognoscitis quia non de panibus dixi vobis? Attendite autem a fermento pharisaeorum et sadducaeorum».

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. [Mt 16, 11-12]

| Mc 8, 22-26 |

22 Et veniunt Bethsaida.

Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.

23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum si «Aliquid vides?»

24 Et aspiciens dicebat: «Video homines, quia velut arbores video ambulantes».

25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.

26 Et misit illum in domum suam dicens: «Nec in vicum introieris». [Mc 8, 22-26]

| Mt 16, 13-20 | Mc 8, 27-30 | Lc 9, 18-21 |

27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi. [Mc 8, 27] 18 Et factum est, [Lc 9, 18] 13 veniens autem Iesus in partes Caesareae Philippi, [Mt 16, 13] cum esset ipse orans solus, erant cum illo discipuli; [Lc 9, 18] et in via interrogabat discipulos suos. [Mc 8, 27] Interrogavit illos, [Lc 9, 18] dicens eis: «Quem me dicunt homines [Mc 8, 27] (turbae [Lc 9, 18]) esse, Filium hominis?» [Mt 16, 13]

19 Illi autem respondentes dixerunt [Lc 9, 19] illi, dicentes {quia} [Mc 8, 28] «Alii 'Ioannem Baptistam', [Mt 16, 14] et alii [Mc 8, 28] autem 'Eliam', alii autem 'Ieremiam', aut [Mt 16, 14] alii autem quia 'unum de prophetis', [Mc 8, 28] quia 'Propheta unus de prioribus surrexit'». [Lc 9, 19]

29 Et ipse interrogabat eos; [Mc 8, 29] 20 dixit [Lc 9, 20] (15 dicit [Mt 16, 15]) autem illis: [Lc 9, 20] «Vos autem quem me dicitis esse?»

16 Respondens autem Simon Petrus dixit [Mt 16, 15-16] (dicit) ei [Mc 8, 29] «Christum Dei»: [Lc 9, 20] «Tu es Christus, Filius Dei vivi».

17 Respondens autem Iesus dixit ei: «Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.

18 Et ego autem tibi dico quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. 19 Dabo tibi claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis».

20 Tunc praecepit discipulis [Mt 16, 16-20] 30 et increpavit illos, [Mc 8, 30] ut nemini dicerent [Mt 16, 20] de illo, [Mc 8, 30] quia ipse est Christus. [Mt 16, 20] 21 Ille autem increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc. [Lc 9, 21]

| Mt 16, 21 | Mc 8, 31-32a | Lc 9, 22 |

21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis [Mt 16, 21] 31 et coepit docere illos [Mc 8, 31] quia oporteret eum Hierosolymam ire, et [Mt 16, 21] dicens quia «Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a [Lc 9, 22] senioribus et summis sacerdotibus et scribis [Mc 8, 31] et occidi, et tertia die [Lc 9, 22] (post tres dies) resurgere!»

32 Et palam verbum loquebatur. [Mc 8, 31-32]

| Mt 16, 22-23 | Mc 8, 32b-33 |

22 Et assumens eum, Petrus coepit increpare illum, dicens: «Absit a te, Domine; non erit tibi hoc!» [Mt 16, 22]

33 Qui autem conversus et videns discipulos suos, comminatus est Petro, et [Mc 8, 33] dixit [Mt 16, 23] (dicit [Mc 8, 33]) Petro: «Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae sunt hominum!» [Mt 16, 23]

| Mt 16, 24-28 | Mc 8, 34-38; 9, 1 | Lc 9, 23-27 |

34 Et [Mc 8, 34] 24 tunc Iesus, [Mt 16, 24] convocata turba cum discipulis suis, [Mc 8, 34] dixit discipulis suis [Mt 16, 24] (dixit eis [Mc 8, 34]) [et] 23 dicebat autem ad omnes:

«Si quis vult post me venire [Lc 9, 23] (sequi), abneget semetipsum [Mc 8, 34] et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. [Lc 9, 23]

35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, [Mc 8, 35] hic salvam faciet illam: [Lc 9, 24] inveniet eam.

26 Quid enim proficiet homo, si mundum universum lucretur, animae autem suae detrimentum faciat [Mt 16, 25-26] (36 quid enim proficit hominem lucrare mundum universum et detrimentum facere animae suae [Mc 8, 36])? 25 Quid enim proficit homo, lucrans mundum universum, se autem ipsum perdens vel detrimentum faciens? [Lc 9, 25] Aut [Mt 16, 26] 37 quid enim dat [Mc 8, 37] (dabit) homo commutationem pro anima sua? [Mt 16, 26]

38 Qui enim confusus fuerit me et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, [Mc 8, 38] cum venerit in gloria sua et [Lc 9, 26] Patris sui [Mc 8, 38] et sanctorum angelorum, [Lc 9, 26] cum angelis sanctis. [Mc 8, 38]

27 Venturus enim Filius hominis est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius». [Mt 16, 27]

1 Et dicebat illis: «Amen, [Mc 9, 1] 27 dico autem vobis vere [Lc 9, 27] quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute [Mc 9, 1] [et] Filium hominis venientem in regno suo». [Mt 16, 28]

| Mt 17, 1-9 | Mc 9, 2-10 | Lc 9, 28-36 |

2 Et [Mc 9, 2] 28 factum est autem, post verba haec [Lc 9, 28] dies sex [Mc 9, 2] (fere dies octo [Lc 9, 28]), assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem [Mc 9, 2] fratrem eius et [Mt 17, 1] (assumens Petrum et Ioannem et Iacobum [Lc 9, 28]) ducit illos [Mt 17, 1] [et] ascendit in montem [Lc 9, 28] excelsum, seorsum solos, [Mc 9, 2] ut oraret.

29 Et facta est, dum oraret ipse, species vultus eius altera et vestitus eius albus, refulgens: [Lc 9, 28-29] Transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol; [Mt 17, 2] 3 et [Mc 9, 3] vestimenta autem eius facta sunt [Mt 17, 2] splendentia, candida nimis [Mc 9, 3] sicut lux, [Mt 17, 2] qualia fullo super terram non potest tam candida facere. [Mc 9, 3]

3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias [Mt 17, 3] (Elias cum Moyse), et erant loquentes cum Iesu [Mc 9, 4] (cum eo [Mt 17, 3]): viri duo loquebantur cum illo, qui erant Moyses et Elias, 31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.

32 Petrus autem et qui cum illo erant gravati somno. Evigilantes autem viderunt gloriam eius et duos viros qui stabant cum illo.

33 Et factum est, cum discederent ipsi ab illo, [Lc 9, 30-33] 4 respondens autem Petrus dixit [Mt 17, 4] (dicit) Iesu [Mc 9, 5] (ad Iesum [Lc 9, 33]): «Rabbi [Mc 9, 5] (Praeceptor [Lc 9, 33]), Domine, bonum est nos hic esse; [Mt 17, 4] et faciamus tria tabernacula! [Mc 9, 5] Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum»; [Mt 17, 4] nesciens quid diceret. [Lc 9, 33] 6 (Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.)

7 Et [Mc 9, 6-7] 5 adhuc illo loquente, [Mt 17, 5] 34 haec autem illo dicente, [Lc 9, 34] ecce [Mt 17, 5] facta est nubes [Lc 9, 34] lucida [Mt 17, 5] et [Lc 9, 34] obumbravit [Mt 17, 5] (obumbrabat) eos [Lc 9, 34] (obumbrans eos), et [Mc 9, 7] timuerunt autem intrantibus illis in nubem. [Lc 9, 34] Et ecce [Mt 17, 5] vox facta est de nube dicens: [Lc 9, 35] «Hic est Filius meus dilectus, [Mt 17, 5] electus, [Lc 9, 35] in quo mihi bene complacui. Audite ipsum». 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. [Mt 17, 5-6]

36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. [Lc 9, 36] 7 Et accessit Iesus et tangens eos dixit: «Surgite et nolite timere».

8 Levantes autem oculos suos [Mt 17, 7-8] 8 et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt [Mc 9, 8] nisi [Mt 17, 8] (sed [Mc 9, 8]) ipsum [Mt 17, 8] Iesum tantum secum. [Mc 9, 8]

9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus [Mt 17, 9] ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit, [Mc 9, 9] dicens: «Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat». [Mt 17, 9] Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant. [Lc 9, 36] 10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud «a mortuis resurgere». [Mc 9, 10]

| Mt 17, 10-13 | Mc 9, 11-13 |

10 Et interrogaverunt [Mt 17, 10] (interrogabant [Mc 9, 11]) eum discipuli dicentes: [Mt 17, 10] «Quia [Mc 9, 11] (quid) ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat venire primum?»

11 Ille autem respondens dixit [Mt 17, 10-11] (ait) illis: [Mc 9, 12] «Elias quidem venturus est et restituet omnia. [Mt 17, 11] (Elias quidem veniens primo, restituit omnia.) Et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur. 13 Sed [Mc 9, 12-13] 12 dico autem vobis quia [Mt 17, 12] et Elias [Mc 9, 13] iam *venit [Mt 17, 12] (venit [Mc 9, 13]), et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo [Mt 17, 12] (et fecerunt illi [Mc 9, 13]) quaecumque voluerunt [Mt 17, 12] (volebant), sicut scriptum est de eo. [Mc 9, 13] Sic et Filius hominis passurus est ab eis».

13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis. [Mt 17, 12-13]

| Mt 17, 14-21 | Mc 9, 14-29 | Lc 9, 37-43a |

37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa. [Lc 9, 37] 14 Et venientes ad discipulos, viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.

15 Et confestim omnis turba videns eum stupefacta est, et accurrentes salutabant eum.

16 Et interrogavit eos: «Quid conquiritis ad eos?» [Mc 9, 14-16]

38 Et ecce [Lc 9, 38] cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo, [Mt 17, 14] vir [Lc 9, 38] unus de turba, [Mc 9, 17] genibus provolutus ante eum; 15 et [Mt 17, 14-15] exclamavit [Lc 9, 38] 17 et respondit ei [Mc 9, 17] dicens: [Lc 9, 38] «Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum. [Mc 9, 17] Magister, obsecro te: respice in filium meum, quia unicus mihi est! 39 Et ecce spiritus apprehendit illum, [Lc 9, 38-39] 18 et ubicumque eum apprehenderit, [Mc 9, 18] subito clamat, et [Lc 9, 39] allidit eum, et spumat [Mc 9, 18] et dissipat eum cum spuma, [Lc 9, 39] et stridet dentibus, et arescit, [Mc 9, 18] et vix discedit ab eo dilanians eum... [Lc 9, 39] Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; frequenter enim cadit in ignem et frequenter in aquam!... 16 Et obtuli eum discipulis tuis; [Mt 17, 15-16] et dixi discipulis tuis, [Mc 9, 18] 40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum... [Lc 9, 40] et non valuerunt: [Mc 9, 18] non potuerunt eum curare!...»

17 Respondens autem Iesus dixit [Mt 17, 16-17] eis (dicit): [Mc 9, 19] «O generatio incredula et perversa, [Mt 17, 17] quamdiu apud vos, [Mc 9, 19] vobiscum, ero [Mt 17, 17] et [Lc 9, 41] quamdiu patiar vos? [Mc 9, 19] Adduc huc filium tuum; [Lc 9, 41] afferte ad me illum huc». [Mt 17, 17]

20 Et attulerunt illum ad eum. [Mc 9, 20] Cum autem accederet ille, [Lc 9, 42] et videns illum, [Mc 9, 20] elisit illum daemonium [Lc 9, 42] (spiritus [Mc 9, 20]) et [Lc 9, 42] statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. [Mc 9, 20]

21 Et interrogavit patrem eius: «Quantum temporis est, ex quo hoc accidit ei?» Ille autem dixit: «Ab infantia... 22 Et frequenter et in ignem eum misit et in aquas, ut perderet eum. Sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri!...»

23 Iesus autem dixit illi: «Si potes?! Omnia possibilia credenti». 24 Continuo exclamans pater pueri dicebat: «Credo! Adiuva incredulitatem meam!» [Mc 9, 20-24]

18 Et [Mt 17, 18] videns autem Iesus quia concurrit turba, [Mc 9, 25] comminatus est autem [Lc 9, 42] spiritui immundo dicens illi: «Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum».

26 Et clamans et multum discerpens eum, exiit [Mc 9, 25-26] ab eo daemonium; [Mt 17, 18] et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent quia «Mortuus est!»

27 Iesus autem tenens manum eius, elevavit illum, et surrexit [Mc 9, 26-27] et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. [Lc 9, 42] Et curatus est puer ex hora illa. [Mt 17, 18]

43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. [Lc 9, 43]

28 Et cum introisset eo in domum, [Mc 9, 28] 19 tunc accedentes […] ad Iesum [Mt 17, 19] discipuli eius secreto interrogabant eum [Mc 9, 28] [et] dixerunt: «Quare [Mt 17, 19] (quia) nos non potuimus eicere illum?» [Mc 9, 28]

20 Ille autem dicit illis: «Propter modicam fidem vestram. Amen enim dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: 'Transi hinc illuc!', et transibit, et nihil impossibile erit vobis». [Mt 17, 20]

29 Et dixit illis: «Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione». [Mc 9, 29]

| Mc 17, 22-23 | Mc 9, 30-32 | Lc 9, 43b-45 |

30 Et inde profecti peragrabant per Galilaeam; et non volebat quemquam scire. [Mc 9, 30]

22 Conversantibus autem eis in Galilaea, [Mt 17, 22] omnibus autem mirantibus in omnibus quae faciebat, [Lc 9, 43] 31 docebat enim discipulos suos et [Mc 9, 31] dixit [Mt 17, 22] (dicebat [Mc 9, 31]) illis Iesus [Mt 17, 22] (ad discipulos suos [Lc 9, 43]) quia [Mc 9, 31] 44 «Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum [Lc 9, 44] (Filius hominis traditur in manus hominum); et occident eum, et occisus, [Mc 9, 31] tertio die [Mt 17, 23] (post tres dies) resurget!» [Mc 9, 31]

45 Illi autem ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et timebant interrogare eum de hoc verbo. [Lc 9, 45] Et contristati sunt vehementer. [Mt 17, 23]

| Mt 17, 24-27 |

24 Cum venissent autem ipsi Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum et dixerunt: «Magister vester non solvit didrachma?» 25 Dicit: «Etiam».

Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: «Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?»

26 Cum autem dixisset: «Ab alienis», ait illi Iesus: «Ergo liberi sunt filii. 27 Ut autem non scandalizemus eos, vadens ad mare, mitte hamum; et eum, qui ascenderit, primum piscem, tolle; et, aperto ore eius, invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te». [Mt 17, 24-27]

| Mt 18, 1-5 | Mc 9, 33-37 | Lc 9, 46-48 |

1 In illa hora, accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: «Quis putas maior est in regno caelorum?» [Mt 18, 1] 46 Intravit autem cogitatio in eos: quis esset maior eorum. [Lc 9, 46]

33 Et venerunt Capharnaum.

Et cum domi esset, interrogabat eos: «Quid in via tractabatis?» 34 Illi autem tacebant. Inter se enim disputaverant in via quis esset maior. [Mc 9, 33-34]

47 Iesus autem sciens cogitationem cordis illorum, [Lc 9, 47] 35 et residens, vocavit Duodecim et dicit illis: «Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister». [Mc 9, 35]

2 Et advocans, [Mt 18, 2] apprehendens [Lc 9, 47] 36 et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum, [Mc 9, 36] secus se; [Lc 9, 47] et cum complexus esset eum, dixit illis: [Mc 9, 36] «Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.

4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.

5 Et, [Mt 18, 3-5] quicumque susceperit istum puerum, [Lc 9, 48] unum parvulum talem, [Mt 18, 5] unum ex huiusmodi pueris... [...] in nomine meo, me suscipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed [Mc 9, 37] suscipit eum qui misit me: qui enim minor est inter omnes vos, hic est magnus». [Lc 9, 48]

| Mc 9, 38-41 | Lc 9, 49-50 |

49 Respondens autem [...] dixit [Lc 9, 49] 38 (ait) illi Ioannes: «Magister [Mc 9, 38] (Praeceptor [Lc 9, 49]), vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos [Mc 9, 38] (non sequitur nobiscum)».

50 Dixit autem ad illum Iesus: [Lc 9, 49-50] «Nolite prohibere eum. Nemo enim est qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; 40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est. [Mc 9, 39-40] (Qui enim non est adversus vos, pro vobis est. [Lc 9, 50])

41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis quia non perdet mercedem suam». [Mc 9, 41]

| Mt 18, 6-9 | Mc 9, 42-48 |

42 «Et [Mc 9, 42] quisquis autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui credunt in me, expedit ei [Mt 18, 6] — bonum est ei magis [Mc 9, 42] — ut suspendatur, [Mt 18, 6] ut circumdetur mola asinaria in collo eius, et mittatur in mare [Mc 9, 42] et demergatur in profundum maris!

7 Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini per quem scandalum venit!

8 Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ingredi ad vitam debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. [Mt 18, 6-8]

43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in Gehennam, in ignem inexstinguibilem! {44}

45 Et si pes tuus scandalizat te, amputa illum: bonum est tibi introire in vitam claudum, quam duos pedes habentem mitti in Gehennam! {46} [Mc 9, 43-46]

9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et [Mt 18, 9] eice eum [Mc 9, 47] abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare [Mt 18, 9] in regnum Dei, quam duos oculos habentem [Mc 9, 47] mitti in Gehennam ignis; [Mt 18, 9] 48 ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur!» [Mc 9, 48]

| Mc 9, 49-50 |

49 «Omnis enim igne salietur.

50 Bonum est sal; si autem sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos». [Mc 9, 49-50]

| Mt 18, 10-14 |

10 «Videte, ne contemnatis unum ex pusillis his; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. {11}

12 Quid vobis videtur?

Si fuerint alicui homo centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadens quaerit eam, quae erravit? 13 Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.

14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis». [Mt 18, 10-14]

| Mt 18, 15-18 |

15 «Si autem peccaverit {in te} frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum.

Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; 16 si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; 17 quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

18 Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo». [Mt 18, 15-18]

| Mt 18, 19-20 |

19 «Iterum {amen} dico vobis quia si duo consenserint ex vobis super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.

20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum». [Mt 18, 19-20]

| Mt 18, 21-22 |

21 Tunc accedens Petrus dixit ei: «Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?»

22 Dicit illi Iesus: «Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies». [Mt 18, 21-22]

| Mt 18, 23-35 |

23 «Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit ponere rationem cum servis suis.

24 Cum autem coepisset ipse rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.

25 Cum autem non haberet ipse, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.

26 Procidens igitur ille servus adorabat eum dicens: 'Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi'.

27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.

28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens eum suffocabat dicens: 'Redde quod debes!'.

29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: 'Patientiam habe in me, et reddam tibi'.

30 Ille autem noluit, sed, abiens, misit eum in carcerem, donec redderet debitum.

31 Videntes ergo conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venientes narraverunt domino suo omnia, quae facta erant.

32 Tunc vocans illum dominus suus, dicit illi: 'Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; 33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?'.

34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris». [Mt 18, 23-35]

| Mt 19, 1-2 | Mc 10, 1 |

1 Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, [Mt 19, 1] 1 et inde exsurgens, [Mc 10, 1] migravit a Galilaea et *venit [Mt 19, 1] (venit) in fines Iudaeae {et} ultra Iordanem.

Et conveniunt iterum turbae ad eum, [Mc 10, 1] 2 et secutae sunt eum turbae multae; [Mt 19, 2] et, sicut consueverat, iterum docebat illos; [Mc 10, 1] et curavit eos ibi. [Mt 19, 2]

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!