Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (10)

| Mt 26, 1-5 | Mc 14, 1-2 | Lc 22, 1-2 |

1 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha. [Lc 22, 1] 1 Erat autem Pascha et Azyma post biduum. [Mc 14, 1]

1 Et factum est, cum consummasset Iesus omnes sermones hos, dixit discipulis suis: 2 «Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur».

3 Tunc congregati sunt summi sacerdotes et seniores populi in aulam summi sacerdotis, qui dicebatur Caiphas, 4 et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. [Mt 26, 1-4] Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum, dolo tenentes, occiderent, [Mc 14, 1] quomodo interficerent eum; [Lc 22, 2] dicebant autem [Mt 26, 5] enim: «Non in die festo, ne forte sit tumultus populi [Mc 14, 2] (ne tumultus fiat in populo [Mt 26, 5])»; timebant enim plebem. [Lc 22, 2]

| Mt 26, 14-16 | Mc 14, 10-11 | Lc 22, 3-6 |

3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, qui erat ex numero de Duodecim. [Lc 22, 3]

10 Et [Mc 14, 10] 14 tunc, vadens [Mt 26, 14] Iudas Iscarioth, unus de Duodecim [Mc 14, 10] (qui dicebatur Iudas Iscariotes [Mt 26, 14]), abiit ad summos sacerdotes, ut eum proderet illis. [Mc 14, 10] 4 Et abiens, locutus est cum summis sacerdotibus et magistratibus, quemadmodum eis traderet illum. [Lc 22, 4] 15 Dixit: «Quid vultis mihi dare, et ego vobis tradam eum?» [Mt 26, 15]

5 Et [Lc 22, 5] 11 illi autem audientes gavisi sunt, et promiserunt ei [Mc 14, 11] et pacti sunt illi pecuniam dare. [Lc 22, 5] Illi autem constituerunt ei triginta argenteos. [Mt 26, 15]

6 Et spopondit, [Lc 22, 6] et exinde [Mt 26, 16] quaerebat opportunitatem, ut traderet illum sine turba eis, [Lc 22, 6] quomodo illum opportune traderet. [Mc 14, 11]

| Jo 12, 20-36 |

20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; 21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: «Domine, volumus Iesum videre».

22 Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.

23 Iesus autem respondet eis dicens: «Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.

25 Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in mundo hoc, in vitam aeternam custodiet eam. 26 Si mihi quis ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.

27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. 28 Pater, glorifica tuum nomen!»

*Venit ergo vox de caelo: «Et glorificavi et iterum glorificabo».

29 Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: «Angelus ei locutus est».

30 Respondit Iesus et dixit: «Non propter me vox haec facta est sed propter vos. 31 Nunc iudicium est mundi huius, nunc princeps mundi huius eicietur foras; 32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum». (33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.)

34 Respondit ergo ei turba: «Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo dicis tu quia 'Oportet exaltari Filium hominis'? Quis est iste Filius hominis?»

35 Dixit ergo eis Iesus: «Adhuc modicum tempus lux in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis».

Haec locutus est Iesus et abiens abscondit se ab eis. [Jo 12, 20-36]

| Jo 12, 37-50 |

37 Cum tanta autem ipse signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: «Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?»

39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: 40 «Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos». 41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44 Iesus autem clamavit et dixit: «Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; 45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me. 46 Ego, lux, in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. 47 Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, 49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor». [Jo 12, 37-50]

| Mt 26, 17-19 | Mc 14, 12-16 | Lc 22, 7-13 |

7 *Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.

8 Et [Lc 22, 7-8] primo autem [Mt 26, 17] die Azymorum, quando Pascha immolabant, [Mc 14, 12] misit Petrum et Ioannem, dicens: «Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus». [Lc 22, 8]

Accesserunt discipuli ad Iesum. [Mt 26, 17] Dicunt ei discipuli eius [Mc 14, 12] 9 (illi autem dixerunt ei [Lc 22, 9]), dicentes: [Mt 26, 17] «Quo vis, euntes, [Mc 14, 12] paremus tibi, [Mt 26, 17] ut manduces Pascha [Mc 14, 12] (comedere Pascha [Mt 26, 17])?»

13 Et mittit duos ex discipulis suis, et [Mc 14, 13] ille autem dixit [Lc 22, 10] (dicit) eis: «Ite in civitatem. Et [Mc 14, 13] ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum in quam intrat; [Lc 22, 10] 14 et, quocumque introierit, dicite [Mc 14, 14] (dicetis) patri familias domus [Lc 22, 11] (ad quendam, et dicite ei [Mt 26, 18]) quia 'Magister [Mc 14, 14] dicit tibi: [Lc 22, 11] Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis. [Mt 26, 18] Ubi est deversorium meum, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?'

15 Et ipse [Mc 14, 14-15] (ille [Lc 22, 12]) vobis demonstrabit cenaculum grande, stratum, paratum; et illic parate nobis».

16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem, et [Mc 14, 15-16] 13 euntes autem invenerunt sicut [Lc 22, 13] dixerat [Mc 14, 16] (dixit) illis. [Lc 22, 13] 19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. [Mt 26, 19]

| Mt 26, 20 | Mc 14, 17 | Lc 22, 14-18 |

17 Et [Mc 14, 17] 20 vespere autem facto, [Mt 26, 20] venit cum Duodecim. [Mc 14, 17] 14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo: [Lc 22, 14] discumbebat cum Duodecim. [Mt 26, 20]

15 Et dixit ad eos: «Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16 Dico enim vobis quia non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei».

17 Et accepto calice, gratias agens, dixit: «Accipite hoc et dividite inter vos. 18 Dico enim vobis {quia} non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat». [Lc 22, 15-18]

| Jo 13, 1-20 |

1 Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia *venit eius hora, ut transeat ex mundo hoc ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

2 Et cena facta (cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis), 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4 surgit a cena et ponit vestimenta et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.

6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: «Domine, tu mihi lavas pedes?!»

7 Respondit Iesus et dixit ei: «Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea».

8 Dicit ei Petrus: «Non lavabis mihi pedes in aeternum!»

Respondit Iesus ei: «Si non lavero te, non habes partem mecum».

9 Dicit ei Simon Petrus: «Domine, non pedes meos tantum sed et manus et caput!»

10 Dicit ei Iesus: «Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis sed non omnes...» (11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit quia «Non omnes mundi estis...»)

12 Postquam ergo lavit pedes eorum {et} accepit vestimenta sua, et recubuit iterum, dixit eis: «Scitis quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me: 'Magister' et: 'Domine', et bene dicitis; sum enim. 14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.

16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum. 17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea.

18 Non de omnibus vobis dico (ego scio quos elegerim) sed ut Scriptura impleatur: 'Qui manducat meum panem levavit contra me calcaneum suum'. 19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.

20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui misit me». [Jo 13, 1-20]

| Mt 26, 21-25 | Mc 14, 18-21 | Lc (22, 21-23) | Jo 13, 21-30 |

18 Et discumbentibus eis et manducantibus, [Mc 14, 18] 21 cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et testimonium perhibuit et dixit: «Amen, amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me, [Jo 13, 21] qui manducat mecum!» [Mc 14, 18]

22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. [Jo 13, 22] 19 Coeperunt contristari [Mc 14, 19] 22 et, contristati valde, coeperunt dicere ei singuli [Mt 26, 22] singillatim: [Mc 14, 19] «Numquid ego sum, Domine?»

23 Ille autem respondens [Mt 26, 22-23] dixit illis: «Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in paropsidem: [Mc 14, 20] Qui intinxit mecum manum in paropside, hic me tradet. [Mt 26, 23] 21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa; [Lc 22, 21] 21 quia Filius quidem hominis, [Mc 14, 21] secundum quod definitum est, [Lc 22, 22] vadit [Mc 14, 21] (transit [Lc 22, 22]), sicut scriptum est de eo. [Mc 14, 21] Verumtamen [Lc 22, 22] vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! [Mc 14, 21] Bonum erat ei, si non fuisset natus homo ille!» [Mt 26, 24]

23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset. [Lc 22, 23]

23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: «Quis est, de quo dicit?»

25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: «Domine, quis est?» 26 Respondet Iesus: «Ille est, cui ego intingam buccellam et dabo ei».

Cum ergo intinxisset buccellam, {accipit et} dat Iudae Simonis Iscariotis. 27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: «Quod facis, fac citius». (28 Hoc {autem} nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: «Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum», aut egenis ut aliquid daret. [Jo 13, 23-29])

25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: «Numquid ego sum, Rabbi?» Dicit illi: «Tu dixisti». [Mt 26, 25]

30 Accipiens ergo buccellam, ille exivit statim. Erat autem nox. [Jo 13, 30]

| Jo 13, 31-35 |

31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: «Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo! {32 Si Deus clarificatus est in eo,} et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.

33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis quia quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.

34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem». [Jo 13, 31-35]

| Mt 26, 26-29 | Mc 14, 22-25 | Lc 22, 19-20 | (1Cor 11, 23-25) |

22 Et [Mc 14, 22] 26 cenantibus autem eis, [Mt 26, 26] Dominus Iesus, in nocte qua tradebatur, accepit panem; [(1 Cor 11, 23)] et accipiens [Lc 22, 19] Iesus panem et [Mt 26, 26] gratias agens, [Lc 22, 19] benedicens, fregit et dedit [Mc 14, 22] discipulis; [Mt 26, 26] et donans [Mt 26, 26] eis [Mc 14, 22] dixit, [Mt 26, 26] dicens: [Lc 22, 19] «Accipite, comedite: [Mt 26, 26] hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem». [Lc 22, 19]

27 Et accipiens [Mt 26, 27] 20 et calicem, similiter, postquam cenavit, [Lc 22, 20] et gratias agens, dedit illis, dicens: «Bibite ex hoc omnes». [Mt 26, 27] Et biberunt ex illo omnes. 24 Et dixit illis: [Mc 14, 23-24] «Hic calix novum testamentum [Lc 22, 20] est [(1 Cor 11, 25)] in sanguine meo; [Lc 22, 20] 28 hic enim est sanguis meus testamenti, [Mt 26, 28] qui pro vobis [Lc 22, 20] [et] pro multis effunditur in remissionem peccatorum. [Mt 26, 28] Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. [(1 Cor 11, 25)]

25 Amen dico [Mc 14, 25] autem vobis [Mt 26, 29] quia iam non bibam [Mc 14, 25] amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum [Mt 26, 29] in regno Dei, [Mc 14, 25] Patris mei». [Mt 26, 29]

| Lc 22, 24-30 |

24 Facta est autem et contentio inter eos: quis eorum videretur esse maior.

25 Ille autem dixit eis: «Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. 27 Quis enim maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.

28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; 29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos duodecim tribus iudicantes, Israel». [Lc 22, 24-30]

| Lc 22, 31-34 | Jo 13, 36-38 |

31 «Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum; 32 ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos». [Lc 22, 31-32]

36 Dicit ei Simon Petrus: «Domine, quo vadis?» Respondit {ei} Iesus: «Quo vado, non potes me nunc sequi; sequeris autem postea.

37 Dicit ei Petrus [Jo 13, 36-37] (33 ille autem dixit ei [Lc 22, 33]): «Domine, quare non possum te sequi modo? [Jo 13, 37] Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. [Lc 22, 33] Animam meam pro te ponam!»

38 Respondet Iesus, [Jo 13, 37-38] (34 ille autem dixit [Lc 22, 34]): «Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi, [Jo 13, 38] Petre: non cantabit hodie gallus, [Lc 22, 34] donec neges me ter: [Jo 13, 38] donec ter me abneges nosse!» [Lc 22, 34]

| Lc 22, 35-38 |

35 Et dixit eis: «Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?» Illi autem dixerunt: «Nihil...»

36 Dixit autem eis: «Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat vestimentum suum et emat gladium.

37 Dico enim vobis quia hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: 'Et cum iniustis deputatus est'. Etenim, quod est de me, adimpletionem habet».

38 Illi autem dixerunt: «Domine, ecce gladii hic duo». Ille autem dixit eis: «Satis est!» [Lc 22, 35-38]

| Jo 14, 1-12 |

1 «Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.

2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare locum vobis? 3 Et si abiero et praeparavero locum vobis, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo {ego} vado, scitis viam».

5 Dicit ei Thomas: «Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?»

6 Dicit ei Iesus: «Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. 7 Si cognovistis me, et Patrem meum cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum».

8 Dicit ei Philippus: «Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis».

9 Dicit ei Iesus: «Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: 'Ostende nobis Patrem'? 10 Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. 11 Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. 12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado». [Jo 14, 1-12]

| Jo 14, 13-26 |

13 «Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio: 14 Si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam. 15 Si diligitis me, mandata mea servabitis; 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut vobiscum in aeternum sit: 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.

18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos. 19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.

20 In illo die cognoscetis vos quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. 21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum».

22 Dicit ei Iudas (non ille Iscariotes): «Domine, {et} quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?»

23 Respondit Iesus et dixit ei: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.

25 Haec locutus sum vobis apud vos manens. 26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis {ego}». [Jo 14, 13-26]

| Jo 14, 27-31 |

27 «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.

28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.

29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.

30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim mundi princeps et in me non habet quidquam; 31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.

Surgite, eamus hinc». [Jo 14, 27-31]

| Mt 26, 30 | Mc 14, 26 | Lc 22, 39 | Jo 14, 31b |

26 Et hymno dicto, exierunt [Mc 14, 26] 39 et, egressus, ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. [Lc 22, 39]

| Jo 15, 1-17 |

1 «Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fructum fert, purgat eum, ut fructum plus afferat.

3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fructum ferre a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me non potestis facere quidquam. 6 Si quis non manserit in me, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis. 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.

9 Sicut dilexit me Pater, et ego vos dilexi; manete in dilectione mea. 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego praecepta Patris mei servavi et maneo in eius dilectione. 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; 13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut quis animam suam ponat pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.

15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17 Haec mando vobis: ut diligatis invicem». [Jo 15, 1-17]

| Jo 15, 18-27; 16, 1-4 |

18 «Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19 Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia autem de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

20 Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.

22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato eorum. 23 Qui me odit et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est quia 'Odio habuerunt me gratis'.

26 Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27 et vos autem testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.

1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.

2 Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. 3 Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.

4 Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram». [Jo 15, 18-27; 16, 1-4]

| Jo 16, 5-22 |

5 «Nunc autem vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: 'Quo vadis?'. 6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: 9 de peccato quidem, quia non credunt in me; 10 de iustitia autem, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me; 11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.

12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in veritatem omnem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.

15 Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis. 16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me».

17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: «Quid est hoc quod dicit nobis: 'Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me' et quia 'Vado ad Patrem'?» 18 Dicebant ergo: «Quid est hoc {quod dicit}: 'Modicum'? Nescimus quid loquitur».

19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: «De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: 'Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me'? 20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium vertetur.

21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia *venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis». [Jo 16, 5-22]

| Jo 16, 23-33 |

23 «Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. 26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem».

29 Dicunt discipuli eius: «Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi».

31 Respondit eis Iesus: «Modo creditis? 32 Ecce venit hora et [iam] venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis. Et non sum solus, quia Pater mecum est.

33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habetis, sed confidite: ego vici mundum». [Jo 16, 23-33]

| Mt 26, 31-35 | Mc 14, 27-31 |

27 Et [Mc 14, 27] 31 tunc dicit illis Iesus [Mt 26, 31] quia [Mc 14, 27] «Omnes vos scandalum patiemini in me, in nocte ista, [Mt 26, 31] quia scriptum est [Mc 14, 27] enim: 'Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis'. [Mt 26, 31] 28 Sed [Mc 14, 28] 32 postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam».

33 Respondens autem Petrus dixit [Mt 26, 32-33] (ait) illi: «Et si omnes scandalizati fuerint [Mc 14, 29] in te, [Mt 26, 33] sed non ego: [Mc 14, 29] ego numquam scandalizabor». [Mt 26, 33]

30 Et [Mc 14, 30] ait [Mt 26, 34] (dicit) illi Iesus: «Amen dico tibi quia tu hodie, [Mc 14, 30] in hac nocte, [Mt 26, 34] priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus». [Mc 14, 30]

35 Dicit illi Petrus [Mt 26, 35] (31 ille autem amplius loquebatur [Mc 14, 31]): «Etiam si oportuerit me tecum mori, non te negabo». [Mt 26, 35] Similiter autem [Mc 14, 31] pariter et omnes discipuli dixerunt [Mt 26, 35] (dicebant [Mc 14, 31]).

| Jo 17 |

1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in caelum, dixit:

«Pater, venit hora! Clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3 Haec autem est vita aeterna: ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.

4 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.

6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, 8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.

9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.

11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. 16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est. 18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; 19 et pro eis {ego} sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi unum in nobis sint; ut mundus credat quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.

24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis». [Jo 17]

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting