Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (3)

| Mc 3, 13-19 | Lc 6, 12-19 |

13 Et [Mc 3, 13] 12 factum est autem, in diebus illis, exire eum in montem orare: [Lc 6, 12] Ascendit in montem, [Mc 3, 13] et erat pernoctans in oratione Dei.

13 Et cum factus esset dies, vocavit discipulos suos: [Lc 6, 12-13] vocat quos voluit ipse; et venerunt ad eum. [Mc 3, 13]

Et elegens, [Lc 6, 13] fecit [Mc 3, 14] ex ipsis Duodecim, quos et apostolos nominavit, [Lc 6, 13] ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare, 15 et haberent potestatem eiciendi daemonia. 16 Et {fecit Duodecim et} imposuit nomen Simoni Petrum: [Mc 3, 14-16] 14 Simonem (quem et cognominavit Petrum); et Andream fratrem eius; [Lc 6, 14] 17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est filii Tonitrui; 18 [...] et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei [Mc 3, 17-18] et Iudam [Lc 6, 16] Thaddaeum [Mc 3, 18] Iacobi [Lc 6, 16] et Simonem Chananaeum [Mc 3, 18] qui vocatur Zelotes; 16 [...] et Iudam Iscarioth, qui factus est proditor [Lc 6, 15-16] qui et tradidit illum. [Mc 3, 19]

17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, 18 qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

19 Et omnis turba quaerebant tangere eum, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. [Lc 6, 17-19]

| Mt 5, 1-12 | Lc 6, 20-23 |

1 Videns autem turbas, ascendit in montem. Et cum sedisset ipse, accesserunt ad eum discipuli eius. [Mt 5, 1] 20 Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos [Lc 6, 20] 2 et aperiens os suum, docebat eos. [Mt 5, 2] Dicebat [Lc 6, 20] dicens:

3 «Beati pauperes spiritu, [Mt 5, 2-3] quia vestrum est regnum Dei [Lc 6, 20] (quia ipsorum est regnum caelorum)!

4 Beati lugentes, quia ipsi consolabuntur!

5 Beati mites, quia ipsi possidebunt terram!

6 Beati esurientes et sitientes iustitiam [Mt 5, 3-6] nunc, quia saturabimini [Lc 6, 21] (quia ipsi saturabuntur [Mt 5, 6])!

Beati flentes nunc, quia ridebitis! [Lc 6, 21]

7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur!

8 Beati mundi corde, quia ipsi Deum videbunt!

9 Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur!

10 Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum! [Mt 5, 7-10]

22 Beati estis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos et [Lc 6, 22] maledixerint vobis et persecuti [vos] fuerint, et dixerint omne malum adversum vos {mentientes}; [Mt 5, 11] et eiecerint nomen vestrum tamquam malum, [Lc 6, 22] propter me, [Mt 5, 11] Filium hominis! 23 Gaudete in illa die et exsultate, [Lc 6, 22-23] quoniam [Mt 5, 12] ecce enim [Lc 6, 23] merces vestra copiosa est in caelis [Mt 5, 12] (in caelo)! Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum: [Lc 6, 23] sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos». [Mt 5, 12]

| Lc 6, 24-26 |

24 «Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!

25 Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!

Vae, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!

26 Vae, cum vobis bene dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum». [Lc 6, 24-26]

| Mt 5, 13 |

13 «Vos estis sal terrae. Si autem sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus». [Mt 5, 13]

| Mt 5, 14-16 |

14 «Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; 15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, et lucet omnibus, qui in domo sunt.

16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est». [Mt 5, 14-16]

| Mt 5, 17-20 |

17 «Nolite putare quia veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.

18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.

19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

20 Dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum». [Mt, 5, 17-20]

| Mt 5, 21-26 |

21 «Audistis quia dictum est antiquis: 'Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio'.

22 Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: 'Racha', reus erit concilio; qui autem dixerit: 'Fatue', reus erit Gehennae ignis.

23 Si ergo offeres munus tuum in altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.

25 Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum eo in via, ne forte te tradat adversarius iudici, et iudex ministro, et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem». [Mt 5, 21-26]

| Mt 5, 27-30 |

27 «Audistis quia dictum est: 'Non moechaberis'.

28 Ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.

29 Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in Gehennam.

30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum in Gehennam abeat». [Mt 5, 27-30]

| Mt 5, 31-32 |

31 «Dictum est autem: 'Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi repudium'.

32 Ego autem dico vobis quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat». [Mt 5, 31-32]

| Mt 5, 33-37 |

33 «Iterum audistis quia dictum est antiquis: 'Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua'.

34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus est Dei, 35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; 36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.

37 Sit autem sermo vester: 'utique, utique', 'non, non'; quod autem abundantius est his, a Malo est». [Mt 5, 33-37]

| Mt 5, 38-48 | Lc 6, 27-36 |

38 «Audistis quia dictum est: 'Oculum pro oculo et dentem pro dente'.

39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla {tua}, praebe illi et alteram; 40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.

42 Qui petit a te, da [ei]; et volenti a te mutuari, ne avertaris.

43 Audistis quia dictum est: 'Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum'. [Mt 5, 38-43]

27 Sed [Lc 6, 27] 44 ego autem dico vobis, [Mt 5, 44] qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui oderunt vos, 28 benedicite maledicentibus vobis [Lc 6, 27-28] et orate [Mt 5, 44] pro calumniantibus vos [Lc 6, 28] [et] persequentibus vos. [Mt 5, 44]

29 Ei, qui percutit te in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert quae tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter. [Lc 6, 29-31] 45 Ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. [Mt 5, 45]

32 Et [Lc 6, 32] 46 si enim dilexeritis [Mt 5, 46] (diligitis [Lc 6, 32]) eos qui diligunt vos, [Mt 5, 46] quae vobis gratia est? [Lc 6, 32] (Quam mercedem habetis?) Nonne et publicani hoc faciunt? [Mt 5, 46] Nam et peccatores diligentes se diligunt.

33 Et si {enim} bene feceritis his, qui bene faciunt vobis, quae vobis gratia est? Et peccatores idem faciunt.

34 Et si dederitis mutuum his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. [Lc 6, 32-34]

47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? [Mt 5, 47]

35 Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

36 Estote misericordes, sicut {et} Pater vester misericors est. [Lc 6, 35-36] 48 Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est». [Mt 5, 48]

| Mt 6, 1-8 |

1 «Attendite {autem}, iustitiam vestram ne faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.

2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.

6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam vos petatis eum». [Mt 6, 1-8]

| Mt 6, 9-15 |

9 «Sic ergo orabitis vos:

'Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, 10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.

11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; 13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo'.

14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; 15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra». [Mt 6, 9-15]

| Mt 6, 16-18 |

16 «Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.

17 Tu autem ieiunans, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi». [Mt 6, 16-18]

| Mt 6, 19-21 |

19 «Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur.

20 Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur; 21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum». [Mt 6, 19-21]

| Mt 6, 22-23 |

22 «Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; 23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae erunt!» [Mt 6, 22-23]

| Mt 6, 24 |

24 «Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae». [Mt 6, 24]

| Mt 6, 25-34 |

25 «Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis {aut quid bibetis}, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?

26 Respicite volatilia caeli, quia non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum?

28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. 29 Dico autem vobis quia nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

30 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?

31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: 'Quid manducabimus?', aut: 'Quid bibemus?', aut: 'Quo operiemur?'. 32 Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia indigetis his omnibus. 33 Quaerite autem primum regnum {Dei} et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.

34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim [dies] sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua». [Mt 6, 25-34]

| Mt 7, 1-5 | Lc 6, 37-42 |

37 «Et nolite iudicare, [Lc 6, 37] ut non iudicemini [Mt 7, 1] — et non iudicabimini: [Lc 6, 37] 2 in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis [Mt 7, 2] — et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; 38 date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis».

39 Dixit autem et similitudinem illis: «Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?

40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.

41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui; trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? 42 Quomodo potes dicere, [Lc 6, 37-42] 4 aut quomodo dices fratri tuo: [Mt 7, 4] 'Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo, [Lc 6, 42] de oculo tuo'; et ecce trabes est in oculo tuo, [Mt 7, 4] ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies festucam, quae est in oculo fratris tui, [Lc 6, 42] eicere festucam de oculo fratris tui». [Mt 7, 5]

| Mt 7, 6 |

6 «Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos». [Mt 7, 6]

| Mt 7, 7-12 |

7 «Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.

9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10 Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?

11 Si ergo vos, cum mali sitis, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.

12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec enim est Lex et Prophetae». [Mt 7, 7-12]

| Mt 7, 13-14 |

13 «Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam! 14 Quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!» [Mt 7, 13-14]

| Mt 7, 15-20 | Lc 6, 43-45 |

15 «Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

16 A fructibus eorum cognoscetis eos; [Mt 7, 15-16] 43 non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. 44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. [Lc 6, 43-44] Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? [Mt 7, 16] Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvas. [Lc 6, 44]

17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; 18 non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.

19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. [Mt 7, 17-20]

45 Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus [homo] de malo profert malum: ex abundantia enim cordis loquitur os eius». [Lc 6, 45]

| Mt 7, 21-23 | Lc 6, 46 |

46 «Quid autem me vocatis: 'Domine, Domine', et non facitis quae dico? [Lc 6, 46]

21 Non omnis qui dicit mihi: 'Domine, Domine', intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.

22 Multi dicent mihi in illa die: 'Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?' 23 Et tunc confitebor illis quia 'Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem'». [Mt 7, 21-23]

| Mt 7, 24-27 | Lc 6, 47-49 |

47 «Omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui sit similis: [Lc 6, 47]

24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: [Mt 7, 24] 48 Similis est homini aedificanti domum, qui fodit et perfodit et posuit fundamentum supra petram. [Lc 6, 48] Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam; [Mt 7, 25] inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere, [Lc 6, 48] et non cecidit; [Mt 7, 25] bene enim aedificata erat: [Lc 6, 48] fundata enim erat supra petram.

26 Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam: [Mt 7, 25-26] 49 Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum supra terram sine fundamento. [Lc 6, 49] 27 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam [Mt 7, 27] — in quam illisus est fluvius — et continuo cecidit, et facta est eversio domus illius magna [Lc 6, 49] et erat ruina eius magna». [Mt 7, 27]

| Mt 7, 28-29; 8, 1 | Lc 7, 1a |

28 Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; 29 erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.

1 Cum descendisset autem ipse de monte, secutae sunt eum turbae multae. [Mt 7, 28-29; 8, 1]

| Mt 8, 5-13 | Lc 7, 1-10 |

1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit in Capharnaum.

2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.

3 Audiens autem de Iesu, [Lc 7, 1-3] 5 cum autem introisset ipse in Capharnaum, [Mt 8, 5] misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut, veniens, salvaret servum eius [Lc 7, 3] (/ accessit ad eum centurio, rogans eum 6 et dicens): «Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, male torquens». [Mt 8, 5-6] 4 Illi autem cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite, dicentes quia «Dignus est, ut illi praestes hoc: 5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis». [Lc 7, 4-5]

7 Et dicit illi: «Ego veniens curabo eum». [Mt 8, 7]

6 Iesus autem ibat cum illis. Cum autem iam non longe esset a domo, misit amicos centurio dicens ei [Lc 7, 6] (/ 8 et respondens centurio ait [Mt 8, 8]): «Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut ad te venirem; [Lc 7, 6-7] sed tantum dic verbo, et sanabitur [Mt 8, 8] (sanetur) puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: 'Vade', et vadit; et alii: 'Veni', et venit; et servo meo: 'Fac hoc', et facit».

9 Audiens autem haec, Iesus miratus est eum et conversus sequenti se turbae, dixit [Lc 7, 7-9] sequentibus [se]: «Amen dico vobis: Apud nullum [Mt 8, 10] nec in Israel tantam fidem inveni! [Lc 7, 9]

11 Dico autem vobis quia multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium».

13 Et dixit Iesus centurioni: «Vade: sicut credidisti, fiat tibi». Et sanatus est puer {eius} in hora illa. [Mt 8, 11-13]

10 Et reversi domum, qui missi fuerant, invenerunt servum sanum. [Lc 7, 10]

| Lc 7, 11-17 |

11 Et factum est, deinceps iens in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba multa.

12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce efferebatur defunctus unicus filius matri suae; et haec erat vidua, et turba civitatis plurima erat cum illa.

13 Et videns eam Dominus, misericordia motus est super ea et dixit illi: «Noli flere!»

14 Et accedens, tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et dixit: «Adulescens, tibi dico: Surge!» 15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.

16 Accepit autem timor omnes, et magnificabant Deum dicentes quia «Propheta magnus surrexit in nobis!» et quia «Visitavit Deus plebem suam!»

17 Et exiit sermo hic in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. [Lc 7, 11-17]

| Mt (11, 2-6 | Lc 7, 18-23 |

18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. [Lc 7, 18]

2 Ioannes autem, audiens in vinculis opera Christi, [Mt 11, 2] et convocans duos de discipulis suis, [Lc 7, 18] mittens per discipulos suos, [Mt 11, 2] misit ad Dominum, dicens [Lc 7, 19] 3 (dixit) illi: «Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?» [Mt 11, 3]

20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: «Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: 'Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?'».

21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. [Lc 7, 20-21]

4 Et respondens Iesus dixit illis: «Euntes, renuntiate Ioanni quae auditis et videtis [Mt 11, 4] (quae vidistis et audistis): Caeci vident [Lc 7, 22] et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; 6 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me!» [Mt 11, 5-6]

| Mt 11, 7-15 | Lc 7, 24-30 |

24 Cum autem discessissent nuntii Ioannis, [Lc 7, 24] 7 illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere turbis [Mt 11, 7] (ad turbas) de Ioanne:

«Quid existis in desertum videre? Arundinem a vento motam?

25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis vestitum? [Lc 7, 24-25] Ecce, qui mollibus vestiuntur, [Mt 11, 8] qui in veste pretiosa sunt et deliciis, [Lc 7, 25] in domibus regum [Mt 11, 8] (in regiis) sunt. [Lc 7, 25]

9 Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est de quo scriptum est: 'Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te'. 11 Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista. [Mt 11, 9-11] Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est. Qui autem minor est in regno Dei [Lc 7, 28] (in regno caelorum [Mt 11, 11]), maior illo est.

12 A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

13 Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.

15 Qui habet aures, audiat. [Mt 11, 11-15]

29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; 30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo». [Lc 7, 29-30]

| Mt 11, 16-19 | Lc 7, 31-35 |

16 «Cui autem similem aestimabo generationem istam? [Mt 11, 16] 31 Cui ergo similes aestimabo homines generationis huius, et cui sunt similes? 32 Similes sunt [Lc 7, 31-32] (similis est [Mt 11, 16]) pueris [Lc 7, 32] in foris [Mt 11, 16] (in foro) sedentibus et clamantibus ad invicem; [Lc 7, 32] qui clamantes coaequalibus 17 dicunt [Mt 11, 16-17] (dicit): 'Cantavimus tibiis vobis, et non saltastis; [Lc 7, 32] lamentavimus, et non planxistis [Mt 11, 17] et non plorastis!' [Lc 7, 32]

18 *Venit [Mt 11, 18] (33 venit) enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis [Lc 7, 33] (dicunt): 'Daemonium habet!' 19 *Venit [Mt 11, 18-19] (34 venit) Filius hominis manducans et bibens, et dicitis [Lc 7, 34] (dicunt [Mt 11, 19]): 'Ecce homo devorator et vinum bibens, amicus publicanorum et peccatorum!'

35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, [Lc 7, 34-35] ab operibus suis». [Mt 11, 19]

| Mt 11, 20-24 |

20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam:

21 «Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.

23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hodiernum [diem]. 24 Verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi!» [Mt 11, 20-24]

| Mt 11, 25-27 |

25 In illo tempore respondens Iesus dixit: «Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. 26 Ita, Pater, quia sic placitum factum est ante te.

27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare». [Mt 11, 25-27]

| Mt 11, 28-30) |

28 «Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. 29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. 30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est». [Mt 11, 28-30]

| Lc 7, 36-50 |

36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.

37 Et ecce mulier, quae erat in civitate, peccatrix, et cognovens quia accubuit in domo pharisaei, attollens alabastrum unguenti, 38 et stans retro secus pedes eius, flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et ungebat unguento.

39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, dixit intra se dicens: «Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est».

40 Et respondens Iesus dixit ad illum: «Simon, habeo tibi aliquid dicere». Ille autem: «Magister, dic», dixit.

41 «Duo debitores erant feneratori quidam: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis, unde redderent, utrisque condonavit. Quis ergo eorum plus diliget eum?»

43 Respondens Simon dixit: «Aestimo quia is, cui plus condonavit». Ille autem dixit ei: «Recte iudicasti».

44 Et conversus ad mulierem, Simoni ait: «Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam mihi pedibus non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. 46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. 47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quia dilexit multum; cui autem parum dimittitur, parum diligit».

48 Dixit autem ad illam: «Remissa sunt peccata tua».

49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: «Quis hic est, qui etiam peccata dimittit?»

50 Dixit autem ad mulierem: «Fides tua salvam fecit te: vade in pace!» [Lc 7, 36-50]

| Lc 8, 1-3 |

1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo 2 et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, 3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. [Lc 8, 1-3]

| Mc 3, 20-21 |

20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent ipsi neque panem manducare.

21 Et audientes, sui exierunt tenere eum; dicebant enim quia «Alienatur!...» [Mc 3, 20-21]

| Mt (12, 22-23 |

22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.

23 Et stupebant omnes turbae et dicebant: «Numquid hic est filius David?» [Mt 12, 22-23]

| Mt 12, 24-30 | Mc 3, 22-27 |

24 Pharisaei autem audientes dixerunt: «Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum!» [Mt 12, 24] 22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant quia «Beelzebul habet» et quia «In principe daemonum eicit daemonia!» [Mc 3, 22]

25 Sciens autem cogitationes eorum [Mt 12, 25] 23 et convocatis eis, in parabolis [Mc 3, 23] dixit [Mt 12, 25] (dicebat) illis: «Quomodo potest Satanas Satanam eicere?

24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; 25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare: [Mc 3, 23-25] Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. [Mt 12, 25]

26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et [Mc 3, 26] Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? [Mt 12, 26] Non potest stare, sed finem habet. [Mc 3, 26]

27 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.

28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? [Mt 12, 27-29] 27 Sed nemo potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. [Mc 3, 27]

30 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit». [Mt 12, 30]

| Mt 12, 31-32 | Mc 3, 28-30 |

31 «Ideo, [Mt 12, 31] 28 amen dico vobis quia omnia remittentur filiis hominum, peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint. [Mc 3, 28] Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur.

32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro! [Mt 12, 31-32] 29 Qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti!...»

30 Quia dicebant: «Spiritum immundum habet». [Mc 3, 29-30]

| Mt 12, 33-37 |

33 «Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.

34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? Ex abundantia enim cordis os loquitur.

35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.

36 Dico autem vobis quia omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii: 37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis». [Mt 12, 33-37]

| Mt 12, 38-42 |

38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: «Magister, volumus a te signum videre».

39 Ille autem respondens dixit illis: «Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.

40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. 41 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!

42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia *venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!» [Mt 12, 38-42]

| Mt 12, 43-45 |

43 «Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per arida loca quaerens requiem et non invenit. 44 Tunc dicit: 'In domum meam revertar, unde exivi'. Et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.

45 Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic mala». [Mt 12, 43-45]

| Mt 12, 46-50 | Mc 3, 31-35 | Lc (8, 19-21) |

31 Et [Mc 3, 31] 46 adhuc eo loquente turbis, ecce [Mt 12, 46] 19 venerunt [Lc 8, 19] (venit [Mc 3, 31]) autem ad illum [Lc 8, 19] mater eius et fratres eius, [Mc 3, 31] et non poterant adire ad eum prae turba. [Lc 8, 19] Stabant foris, [Mt 12, 46] et foris stantes, [Mc 3, 31] quaerentes ei loqui, [Mt 12, 46] miserunt ad eum vocantes eum. 32 Et sedebat circa eum turba. [Mc 3, 31-32]

20 Nuntiatum autem est illi [Lc 8, 20] et dicunt ei [Mc 3, 32] ({47 dixit autem quidam ei [Mt 12, 47]}): «Ecce mater tua et fratres tui {et sorores tuae} foris quaerunt te: [Mc 3, 32] stant foris videre volentes te, [Lc 8, 20] {quaerentes tecum loqui [Mt 12, 47]}».

33 Et [Mc 3, 33] 48 ille autem respondens [Mt 12, 48] eis, [Mc 3, 33] dixit [Mt 12, 48] (dicit [Mc 3, 33]) dicenti sibi: «Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?»

49 Et extendens manum suam in discipulos suos, [Mt 12, 48-49] 34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant, [Mc 3, 34] dixit [Lc 8, 21] (dicit [Mc 3, 34]) ad eos: [Lc 8, 21] «Ecce mater mea et fratres mei: [Mc 3, 34] Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. [Lc 8, 21] 50 Quicumque [Mt 12, 50] (35 qui [Mc 3, 35]) enim fecerit [Mt 12, 50] voluntatem Dei, [Mc 3, 35] Patris mei, qui in caelis est, [Mt 12, 50] hic [Mc 3, 35] (ipse) frater meus et soror [mea] et mater est!» [Mt 12, 50]

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!