Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (2)

| Lc 3, 1-2 |

1 Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, et tetrarcha Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub summo sacerdote Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. [Lc 3, 1-2]

| Mt 3, 1-12 | Mc 1, 2-8 | Lc 3, 3-18 |

1 In diebus autem illis, advenit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae. [Mt 3, 1] 3 Et *venit in omnem regionem circa Iordanem, praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, [Lc 3, 3] 2 {et} dicens: «Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum!»; [Mt 3, 2] ut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae [Lc 3, 4] (2 sicut scriptum est in Isaia propheta [Mc 1, 4]). 3 Hic enim est, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: [Mt 3, 3] «Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; 3 vox clamantis in deserto: 'Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. [Mc 1, 2-3] 5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 6 et videbit omnis caro salutare Dei'». [Lc 3, 5-6]

4 Fuit Ioannes baptizans in deserto, et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. [Mc 1, 4]

4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum suum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre. [Mt 3, 4]

5 Et [Mc 1, 5] 5 tunc egrediebatur ad illum Hierosolyma et [Mt 3, 5] omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi [Mc 1, 5] et omnis regio circa Iordanem, 6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua. [Mt 3, 5-6]

6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et manducans locustas et mel silvestre. [Mc 1, 6]

7 Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis, [Mt 3, 7] [et] 7 dicebat ergo turbis, quae exibant ut baptizarentur ab ipso: «Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructus dignos [Lc 3, 7-8] (fructum dignum) paenitentiae 9 et ne velitis dicere [Mt 3, 8-9] et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: 'Patrem habemus Abraham'; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios ad Abraham.

9 Iam autem et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur».

10 Et interrogabant eum turbae dicentes: «Quid ergo faciemus?»

11 Respondens autem dicebat illis: «Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat».

12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: «Magister, quid faciemus?»

13 Ille autem dixit ad eos: «Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis».

14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: «Quid faciemus et nos?» Et dixit illis: «Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris».

15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit [Lc 3, 8-16] et praedicabat, [Mc 1, 7] dicens omnibus Ioannes: [Lc 3, 16]

11 «Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam. [Mt 3, 11] Venit autem [Lc 3, 16] fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. [Mc 1, 7] Qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare. [Mt 3, 11]

8 Ego baptizavi vos aqua; ille autem [Mc 1, 8] vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; 17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum; [Lc 3, 16-17] et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili». [Mt 3, 12]

18 Multa quidem ergo et alia exhortans evangelizabat populum. [Lc 3, 18]

| Mt 3, 13-17 | Mc 1, 9-11 | Lc 3, 21-22 |

9 Et [Mc 1, 9] 13 tunc, [Mt 3, 13] factum est in illis diebus, *venit [Mc 1, 9] (advenit) Iesus [Mt 3, 13] a Nazareth Galilaeae [Mc 1, 9] in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.

14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: «Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me?» 15 Respondens autem Iesus dixit ad eum: «Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam».

Tunc dimittit eum. [Mt 3, 13-15] Et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. [Mc 1, 9]

21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum esse caelum, 22 et descendere Spiritum Sanctum corporali specie sicut columba super ipsum; et vocem de caelo facta esse. [Lc 3, 21-22] 16 Baptizatus autem Iesus, statim ascendit de aqua. [Mt 3, 16] 10 Et statim ascendens de aqua, [Mc 1, 10] ecce aperti sunt {ei} caeli; et [Mt 3, 16] vidit abscisos caelos et [Mc 1, 10] Spiritum Dei descendentem [Mt 3, 16] sicut [Mc 1, 10] (tamquam) columbam {et} venientem super ipsum [Mt 3, 16] (descendentem in ipsum [Mc 1, 10]). 17 Et ecce vox [Mt 3, 17] facta est de caelis, [Mc 1, 11] dicens: [Mt 3, 17] «Tu es Filius meus dilectus: in te complacui mihi. [Mc 1, 11] (Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. [Mt 3, 17])»

| Mt 4, 1-11 | Mc 1, 12-13 | Lc 4, 1-13 |

12 Et statim Spiritus eum expellit in desertum. [Mc 1, 12] 1 Tunc [Mt 4, 1] 1 Iesus autem, plenus Spiritu Sancto, regressus est ab Iordane, et agebatur in Spiritu in deserto: [Lc 4, 1] ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo. [Mt 4, 1] 13 Et erat in deserto quadraginta diebus, [Mc 1, 13] tentatus a Diabolo, [Lc 4, 2] a Satana. [Mc 1, 13] 2 Et cum ieiunasset diebus quadraginta et noctibus quadraginta, [Mt 4, 2] nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, [Lc 4, 2] postea esuriit.

I

3 Et accedens, tentator [Mt 4, 2-3] 3 dixit autem illi, Diabolus: [Lc 4, 3] «Si Filius es Dei, dic ut lapides isti panes fiant [Mt 4, 3] (dic lapidi huic, ut fiat panis)».

4 Et respondit ad illum Iesus [Lc 4, 3-4] (4 ille autem respondens dixit [Mt 4, 4]): «Scriptum est quia 'Non in pane solo vivet homo, [Lc 4, 4] sed in omni verbo quod procedit de ore Dei'».

II - III

5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem [Mt 4, 4-5] (9 duxit autem illum in Ierusalem [Lc 4, 9]), et statuit eum supra pinnaculum templi [Mt 4, 5] et dixit [Lc 4, 9] (dicit) ei: [Mt 4, 6] «Si Filius es Dei, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim quia 'Angelis suis mandabit de te, ut conservent te' 11 et quia 'In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum'».

12 Et respondens dixit [Lc 4, 9-12] (ait [Mt 4, 7]) illi Iesus quia [Lc 4, 12] «Rursum scriptum est [Mt 4, 8] (dictum est): 'Non tentabis Dominum Deum tuum'». [Lc 4, 12]

III - II

8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde; [Mt 4, 7-8] 5 et sustollens illum, *ostendit [Lc 4, 5] (ostendit [Mt 4, 8]) illi omnia regna orbis terrae [Lc 4, 5] (mundi) et gloriam eorum, [Mt 4, 8] in momento temporis. 6 Et dixit ei Diabolus: «Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam. 7 Tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis... [Lc 4, 5-7] Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me!» [Mt 4, 9]

8 Et [Lc 4, 8] 10 tunc [Mt 4, 10] respondens Iesus dixit [Lc 4, 8] (dicit) ei [...]: «Vade, Satanas! Scriptum est enim: 'Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies!'». [Mt 4, 10]

13 Et consummata omni tentatione, [Lc 4, 13] tunc reliquit eum Diabolus: [Mt 4, 11] recessit ab illo usque ad tempus. [Lc 4, 13] Et erat cum bestiis, [Mc 1, 13] et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. [Mt 4, 11]

| Jo 1, 19-28 |

19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt {ad eum} Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: «Tu quis es?» 20 Et confessus est et non negavit; et confessus est quia «Ego non sum Christus».

21 Et interrogaverunt eum: «Quid ergo? Tu Elias es?» Et dicit: «Non sum».

«Propheta es tu?» Et respondit: «Non».

22 Dixerunt ergo ei: «Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?» 23 Ait: «Ego vox clamantis in deserto: 'Dirigite viam Domini', sicut dixit Isaias propheta».

24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis; 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: «Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?» 26 Respondit eis Ioannes dicens: «Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat quem vos non scitis, 27 qui post me venturus est, cuius non sum {ego} dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti».

28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. [Jo 1, 19-28]

| Jo 1, 29-34 |

29 Altera die videt Iesum venientem ad se et dicit: «Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est, de quo ego dixi: 'Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat'. 31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans».

32 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens quia «Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; 33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: 'Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto'. 34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei». [Jo 1, 29-34]

| Jo 1, 35-51 |

35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: «Ecce agnus Dei». 37 Et audierunt duo discipuli eius loquentem et secuti sunt Iesum.

38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: «Quid quaeritis?» Illi autem dixerunt ei: «Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi manes?» 39 Dicit eis: «Venite et videbitis». Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.

40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.

41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: «Invenimus Messiam» (quod est interpretatum Christus); 42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: «Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas» (quod interpretatur Petrus).

43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: «Sequere me». 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.

45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: «Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus: Iesum filium Ioseph a Nazareth». 46 Et dixit ei Nathanael: «A Nazareth potest aliquid boni esse?» Dicit ei Philippus: «Veni et vide».

47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: «Ecce vere Israelita, in quo dolus non est». 48 Dicit ei Nathanael: «Unde me nosti?» Respondit Iesus et dixit ei: «Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficulnea, vidi te». 49 Respondit ei Nathanael: «Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!» 50 Respondit Iesus et dixit ei: «Quia dixi tibi quia vidi te sub ficulnea, credis? Maiora his videbis». 51 Et dicit ei: «Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis». [Jo 1, 35-51]

| Jo 2, 1-11 |

1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; 2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.

3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: «Vinum non habent». 4 {Et} dicit ei Iesus: «Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea».

5 Dicit mater eius ministris: «Quodcumque dixerit vobis, facite».

6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex, secundum purificationem Iudaeorum, positae, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: «Implete hydrias aqua». Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis: «Haurite nunc et ferte architriclino». Illi autem tulerunt.

9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset (ministri autem sciebant, qui haurierant aquam), vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: «Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc!»

11 Hoc fecit initium signorum Iesus, in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. [Jo 2, 1-11]

| Jo 2, 12 |

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres {eius} et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. [Jo 2, 12]

| Jo 2, 13-25 |

13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.

14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his, qui columbas vendebant, dixit: «Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis!»

17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: «Zelus domus tuae comedit me».

18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: «Quod signum ostendis nobis quia haec facis?»

19 Respondit Iesus et dixit eis: «Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud».

20 Dixerunt ergo Iudaei: «Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?» 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.

23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.

24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. [Jo 2, 13-25]

| Jo 3, 1-21 |

1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; 2 hic *venit ad eum nocte et dixit ei: «Rabbi, scimus quia a Deo venisti, magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo».

3 Respondit Iesus et dixit ei: «Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei».

4 Dicit ad eum Nicodemus: «Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae secundo introire et nasci?»

5 Respondit Iesus: «Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu».

9 Respondit Nicodemus et dixit ei: «Quomodo possunt haec fieri?»

10 Respondit Iesus et dixit ei: «Tu es magister Israel et haec ignoras? 11 Amen, amen dico tibi quia quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?

13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit: Filius hominis. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, 15 ut omnis qui credit in ipso habeat vitam aeternam. 16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.

17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. 19 Hoc autem est iudicium quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta». [Jo 3, 1-21]

| Jo 3, 22-36 |

22 Post haec *venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.

23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim fuerat missus in carcerem Ioannes.

25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. 26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: «Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum!»

27 Respondit Ioannes et dixit: «Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit datum ei de caelo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim {quia} non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum.

29 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui. 31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, {supra omnes est}; 32 quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. 33 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum». [Jo 3, 22-36]

| Lc (3, 19-20) |

19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia {et} inclusit Ioannem in carcere. [Lc 3, 19-20]

| Jo 4, 1-43 |

1 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia «Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes» 2 (quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius), 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam.

5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo; 6 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.

7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: «Da mihi bibere». 8 (Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.)

9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: «Quomodo tu, Iudaeus cum sis, a me bibere poscis, quae mulier Samaritana sum?» (Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.)

10 Respondit Iesus et dixit ei: «Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam».

11 Dicit ei {mulier}: «Domine, neque in quo haurias habes, et puteus est altus; unde ergo habes aquam vivam? 12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?»

13 Respondit Iesus et dixit ei: «Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; 14 qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam».

15 Dicit ad eum mulier: «Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire!»

16 Dicit ei: «Vade, voca virum tuum et veni huc».

17 Respondit mulier et dixit ei: «Non habeo virum». Dicit ei Iesus: «Bene dixisti quia 'Virum non habeo'; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti».

19 Dicit ei mulier: «Domine... video quia propheta es tu!...

20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet».

21 Dicit ei Iesus: «Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.

23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. 24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare».

25 Dicit ei mulier: «Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus); cum venerit ille, annuntiabit nobis omnia».

26 Dicit ei Iesus: «Ego sum, qui loquor tecum».

27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: «Quid quaeris?» aut «Quid loqueris cum ea?»

28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: 29 «Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?»

30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum.

31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: «Rabbi, manduca!»

32 Ille autem dixit eis: «Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis».

33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: «Numquid aliquis attulit ei manducare?»

34 Dicit eis Iesus: «Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. 35 Nonne vos dicitis quia 'Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit'? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam 36 qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut qui seminat, simul gaudeat et qui metit. 37 In hoc enim verbum est verum, quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis».

39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia «Dixit mihi omnia quaecumque feci!»

40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut maneret apud ipsos; et mansit ibi duos dies. 41 Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; 42 et mulieri dicebant quia «Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!»

43 Post autem duos dies exiit inde in Galilaeam. [Jo 4, 1-43]

| Lc 4, 14-30 | Jo 4, 44-45 |

14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum, clarificatus ab omnibus.

16 Et *venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.

17 Et traditus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi erat scriptum: 18 «Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, 19 praedicare annum Domini acceptum».

20 Et cum plicuisset librum, cum redderet ministro, sedit; et omnium oculi in synagoga erant intendentes in eum.

21 Coepit autem dicere ad illos quia «Hodie impleta est Scriptura haec in auribus vestris».

22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: «Nonne filius est Ioseph hic?»

23 Et dixit ad eos: «Utique dicetis mihi similitudinem hanc: 'Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua'». [Lc 4, 14-23]

44 Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet. [Jo 4, 44] 24 Dixit autem: «Amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus».

28 Et repleti sunt omnes ira in synagoga audientes haec; 29 et cum surrexissent, eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.

30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat. [Lc 4, 24-30]

45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum. [Jo 4, 45]

| Jo 4, 46-54 |

46 *Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; 47 hic audiens quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.

48 Dixit ergo Iesus ad eum: «Nisi signa et prodigia videritis, non credetis».

49 Dicit ad eum regius: «Domine, descende priusquam moriatur puer meus».

50 Dicit ei Iesus: «Vade: filius tuus vivit». Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.

51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. 52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei quia «Heri hora septima reliquit eum febris». 53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: «Filius tuus vivit», et credidit ipse et domus eius tota.

54 Hoc {autem} iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. [Jo 4, 46-54]

| Mt 4, 12-17 | Mc 1, 14-15 |

14 Postquam autem traditus est Ioannes, [Mc 1, 14] 12 audiens autem quia Ioannes traditus esset, secessit [Mt 4, 12] [et] *venit Iesus in Galilaeam. [Mc 1, 14]

13 Et reliquens Nazareth, veniens, habitavit in Capharnaum maritimam, in finibus Zabulon et Nephthali; 14 ut impleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 15 «Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; 16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis».

17 Exinde coepit Iesus praedicare, [Mt 4, 13-17] praedicans evangelium Dei [Mc 1, 14] et dicere, [Mt 4, 17] dicens quia «Impletum est tempus et appropinquavit regnum Dei. Paenitentiam agite et credite evangelio, [Mc 1, 15] appropinquavit enim regnum caelorum». [Mt 4, 17]

| Mt 4, 18-22 | Mc 1, 16-20 |

18 Ambulans autem [Mt 4, 18] 16 et praeteriens secus mare Galilaeae, [Mc 1, 16] vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius [Mt 4, 18] (Simonis [Mc 1, 16]) mittentes rete in mare; erant enim piscatores. [Mt 4, 18] 17 Et dixit [Mc 1, 17] (dicit [Mt 4, 19]) eis Iesus: «Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum».

18 Et [Mc 1, 17-18] 20 illi autem continuo [Mt 4, 20] (statim), relictis retibus, secuti sunt eum.

19 Et progressus pusillum [Mc 1, 18-19] inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, [Mt 4, 21] et ipsos in navi [Mc 1, 19] cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua; [Mt 4, 21] 20 et statim vocavit illos.

Et [Mc 1, 20] 22 illi autem continuo, relinquentes navem et [Mt 4, 22] patrem eorum Zebedaeum in navi cum mercennariis, [Mc 1, 20] secuti sunt eum: [Mt 4, 22] abierunt post eum. [Mc 1, 20]

| Mc 1, 21-28 | Lc 4, 31-37 |

31 Et descendit [Lc 4, 31] 21 et ingrediuntur Capharnaum, [Mc 1, 21] civitatem Galilaeae. [Lc 4, 31]

Et statim sabbatis ingressus synagogam, docebat: [Mc 1, 21] erat docens illos sabbatis. 32 Et stupebant super doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius: [Lc 4, 31-32] erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.

23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo [Mc 1, 22-23] (habens spiritum daemonii immundi); et exclamavit voce magna [Lc 4, 33] 24 dicens: [Mc 1, 24] 34 «Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei».

35 Et increpavit illi Iesus dicens: «Obmutesce et exi ab illo!» [Lc 4, 34-35]

26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna [Mc 1, 26] — et cum proiecisset illum daemonium in medium — exiit ab illo, nihil nocuens illum.

36 Et factus est pavor in omnibus, [Lc 4, 35-36] 27 et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se, [Mc 1, 27] et colloquebantur ad invicem dicentes: [Lc 4, 36] «Quidnam est hoc? [Mc 1, 27] Quod est verbum hoc? [Lc 4, 36] Doctrina nova cum potestate?! [Mc 1, 27] Quia in potestate et virtute [Lc 4, 36] et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei [Mc 1, 27] et exeunt!» [Lc 4, 36]

28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae. [Mc 1, 28] 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. [Lc 4, 37]

| Mt (8, 14-15 | Mc 1, 29-31 | Lc 4, 38-39 |

38 Surgens autem a synagoga [Lc 4, 38] 29 et protinus de synagoga egredientes, venit [Mc 1, 29] [et] introivit in domum Simonis [Lc 4, 38] et Andreae cum Iacobo et Ioanne.

30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans: [Mc 1, 29-30] tenebatur febri magna; [Lc 4, 38] et statim dicunt ei de illa [Mc 1, 30] et rogaverunt illum pro ea. [Lc 4, 38]

14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; [Mt 8, 14] 31 et accedens, [Mc 1, 31] tetigit manum eius, [Mt 8, 15] elevavit eam apprehensa manu, [Mc 1, 31] et stans super illam, imperavit febri. [Lc 4, 39] Et dimisit eam febris, et surrexit; et [Mt 8, 15] continuo autem surgens ministrabat illis [Lc 4, 39] (/ ei [Mt 8, 15]).

| Mt 8, 16-17) | Mc 1, 32-34 | Lc 4, 40-41 |

32 Vespere autem facto, [Mc 1, 32] 40 occiso autem sole, [Lc 4, 40] cum occidisset sol, [Mc 1, 32] omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum: [Lc 4, 40] afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes. [Mc 1, 32] Obtulerunt ei daemonia habentes multos. [Mt 8, 16] 33 Et erat omnis civitas congregata ad ianuam.

34 Et [Mc 1, 33-34] ille autem, singulis manus imponens, curabat eos: [Lc 4, 40] curavit multos, qui vexabantur variis languoribus; [Mc 1, 34] et eiciebat spiritus verbo [Mt 8, 16] et daemonia multa eiecit; [Mc 1, 34] et omnes male habentes curavit. [Mt 8, 16]

41 Exibant autem et daemonia a multis clamantia et dicentia quia «Tu es Filius Dei!» Et increpans [Lc 4, 41] non sinebat loqui daemonia [Mc 1, 34] (non sinebat ea loqui), quia sciebant ipsum Christum esse. [Lc 4, 41]

17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: «Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit». [Mt 8, 17]

| Mc 1, 35-38 | Lc 4, 42-43 |

42 Facta autem die, [Lc 4, 42] 35 et diluculo valde mane, surgens egressus est et, [Mc 1, 35] egressus, [Lc 4, 42] abiit [Mc 1, 35] (ibat [Lc 4, 42]) in desertum locum ibique orabat.

36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; 37 et cum invenissent eum, dixerunt ei quia «Omnes quaerunt te!» 38 Et dicit illis: «Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim exivi». [Mc 1, 35-38]

Et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. 43 Ille autem dixit ad eos quia «Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum». [Lc 4, 42-43]

| Mt 4, 23-25 | Mc 1, 39 | Lc 4, 44 |

23 Et circumibat totam Galilaeam, docens in synagogis eorum; [Mt 4, 23] 39 et *venit praedicans [Mc 1, 39] evangelium regni [Mt 4, 23] in synagogis eorum, per omnem Galilaeam, [Mc 1, 39] et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo [Mt 4, 23] et daemonia eiciens. [Mc 1, 39] 44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae. [Lc 4, 44]

24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, {et} qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.

25 Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem. [Mt 4, 24-25]

| Lc 5, 1-11 |

1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse erat stans secus stagnum Genesareth 2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem de illis descendentes lavabant retia.

3 Ascendens autem in unam navium, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Sedens autem de navicula docebat turbas.

4 Ut autem cessavit loqui, dixit ad Simonem: «Duc in altum et laxate retia vestra in capturam».

5 Et respondens Simon dixit: «Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia».

6 Et cum hoc fecissent, concluserunt multitudinem piscium copiosam; rumpebantur autem retia eorum.

7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venientes adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.

8 Videns autem Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: «Exi a me, quia vir peccator sum, Domine!» 9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; 10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et dixit ad Simonem Iesus: «Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens».

11 Et subductis navibus ad terram, relictis omnibus, secuti sunt illum. [Lc 5, 1-11]

| Mt (8, 2-4) | Mc 1, 40-45 | Lc 5, 12-16 |

12 Et factum est, cum esset ipse in una civitatum, et ecce [Lc 5, 12] venit ad eum leprosus, [Mc 1, 40] vir plenus lepra. [Lc 5, 12] Veniens, [Mt 8, 2] videns autem Iesum, procidens in faciem, [Lc 5, 12] adorabat eum: [Mt 8, 2] rogavit eum, [Lc 5, 12] deprecans eum {et genu flectens} et dicens ei quia [Mc 1, 40] «Domine, si vis, potes me mundare». [Mt 8, 2]

41 Et misertus, extendens manum suam, [Mc 1, 41] tetigit eum [Mt 8, 3] et dicit illi, [Mc 1, 41] dicens: «Volo, mundare!» Et confestim [Mt 8, 3] (statim) discessit ab eo lepra, et mundatus est: [Mc 1, 42] confestim mundata est lepra eius. [Mt 8, 3]

14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed [Lc 5, 14] infremuens in eum statim eiecit illum [Mc 1, 43] 4 et dicit illi Iesus: [Mt 8, 4] «Vide, nemini quidquam dixeris, sed vade [Mc 1, 44] (vadens [Lc 5, 14]), te ostende sacerdoti et offer pro emundatione tua [Mc 1, 44] munus quod [Mt 8, 4] (quae) praecepit Moyses [Mc 1, 44] (sicut praecepit Moyses), in testimonium illis». [Lc 5, 14]

45 Ille autem egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat. [Mc 1, 45] 15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; [Lc 5, 15] et conveniebant ad eum undique. [Mc 1, 45] 16 Ipse autem erat secedens in desertis et orans. [Lc 5, 16]

| Mt (9, 2-8 | Mc 2, 1-12 | Lc 5, 17-26 |

17 Et factum est, [Lc 5, 17] intrans iterum Capharnaum post dies, [Mc 2, 1] in una dierum, [Lc 5, 17] auditum est quod in domo esset.

2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, [Mc 2, 1-2] et ipse erat docens [Lc 5, 17] et loquebatur eis verbum. [Mc 2, 2] Et erant sedentes pharisaei et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat, ad sanandum, ei.

18 Et ecce [Lc 5, 17-18] veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui portabatur a quattuor: [Mc 2, 3] Offerebant ei paralyticum in lecto iacentem [Mt 9, 2] viri, portantes in lecto hominem, qui erat debilitatus; et quaerebant eum inferre et ponere {eum} ante eum. [Lc 5, 18] 4 Et cum non possent offerre eum illi, [Mc 2, 4] non invenientes qua parte illum inferrent, prae turba, ascendentes supra tectum, [Lc 5, 19] nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum in quo paralyticus iacebat: [Mc 2, 4] per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. [Lc 5, 19]

5 Et videns Iesus fidem illorum, dixit [Mt 9, 2] (dicit) paralytico: [Mc 2, 5] «Confide, fili! [Mt 9, 2] Homo, remittuntur tibi peccata tua!» [Lc 5, 20]

3 Et ecce [Mt 9, 3] 6 erant autem quidam de scribis illic sedentes et cogitantes in cordibus suis; [Mc 2, 6] 21 et coeperunt cogitare scribae et pharisaei [Lc 5, 21] [et] dixerunt intra se, [Mt 9, 3] dicentes: [Lc 5, 21] «Quid hic sic loquitur? [Mc 2, 7] Hic blasphemat! [Mt 9, 3] Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest peccata dimittere nisi solus Deus?» [Lc 5, 21]

8 Et statim cognito [Mc 2, 8] autem Iesus [Lc 5, 22] spiritu suo [Mc 2, 8] argumentationes eorum, [Lc 5, 22] quia sic cogitarent intra se, [Mc 2, 8] 4 et videns Iesus cogitationes eorum, [Mt 9, 4] respondens dixit ad illos [Lc 5, 22] (dicit illis [Mc 2, 8]): «Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? [Mt 9, 4] Quid ista cogitatis in cordibus vestris? [Mc 2, 8] 5 Quid enim est facilius [Mt 9, 5] dicere paralytico: [Mc 2, 9] 'Dimittuntur tibi peccata tua', [Lc 5, 23] an dicere: 'Surge et tolle grabatum tuum et ambula'? 10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis [Mc 2, 9-10] in terra dimittendi peccata» — tunc dicit paralytico [Mt 9, 6] (dixit debilitato) — «Tibi dico: Surge [Lc 5, 24] (surgens [Mt 9, 6]), tolle grabatum [Mc 2, 11] (lectum [Mt 9, 6]) tuum et [Mc 2, 11] (tollens lectulum tuum [Lc 5, 24]) vade [Mc 2, 11] (transi) in domum tuam». [Lc 5, 24]

12 Et surrexit; [Mc 2, 12] 25 et confestim surgens [Lc 5, 25] (resurgens [Mt 9, 7]) coram illis, [Lc 5, 25] et protinus tollens grabatum [Mc 2, 12] in quo iacebat, [Lc 5, 25] exiit coram omnibus [Mc 2, 12] [et] abiit in domum suam, glorificans Deum. [Lc 5, 25]

8 Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. [Mt 9, 8] 26 Et stupor apprehendit omnes, et glorificabant Deum; et repleti sunt timore, [Lc 5, 26] ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes [Mc 2, 12] quia «Vidimus mirabilia hodie! [Lc 5, 26] Sic numquam vidimus!» [Mc 2, 12]

| Mt 9, 9 | Mc 2, 13-14 | Lc 5, 27-28 |

27 Et post haec, [Lc 5, 27] egressus est rursus ad mare; et omnis turba veniebat ad eum, et docebat eos. [Mc 2, 13]

9 Et cum transiret Iesus inde, vidit [Mt 9, 9] et adspexit publicanum nomine Levin, [Lc 5, 27] Alphaei, [Mc 2, 14] hominem sedentem ad teloneum, qui Matthaeus dicitur; et dicit [Mt 9, 9] (dixit) illi: «Sequere me».

28 Et relictis omnibus, [Lc 5, 27-28] et surgens, secutus est [Mc 2, 14] (sequabatur) eum. [Lc 5, 28]

| Mt 9, 10-13 | Mc 2, 15-17 | Lc 5, 29-32 |

29 Et fecit convivium magnum Levi ei in domo sua. [Lc 5, 29]

15 Et fit accumbere eum in domo illius. [Mc 2, 15] 10 Et factum est, eo discumbente in domo, et ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius, [Mt 9, 10] et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui erant cum illis discumbentes; [Lc 5, 29] erant enim multi et sequebantur eum. [Mc 2, 15]

30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum [Lc 5, 30] (pharisaeorum [Mc 2, 16]) adversus discipulos eius, [Lc 5, 30] videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis. Dicebant discipulis eius, [Mc 2, 16] dicentes: [Lc 5, 30] «Quare [Mt 9, 11] (quia) cum publicanis et peccatoribus manducat [Mc 2, 16] magister vester? [Mt 9, 11] Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?» [Lc 5, 30]

17 Et audiens [Mc 2, 17] autem, [Mt 9, 12] respondens Iesus dixit ad illos [Lc 5, 31] (dicit illis) {quia} «Non necesse habent valentes [Mc 2, 17] (sani) medicum, sed qui male habent. [Lc 5, 31] 13 Euntes autem discite quid est: 'Misericordiam volo et non sacrificium'. Non enim veni [Mt 9, 13] vocare iustos sed peccatores in paenitentiam». [Lc 5, 32]

| Mt 9, 14-17) | Mc 2, 18-22 | Lc 5, 33-39 |

33 Illi autem dixerunt ad eum: «Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt!» [Lc 5, 33] 18 Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. [Mc 2, 18] 14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis; [Mt 9, 14] et veniunt et dicunt illi [Mc 2, 18] dicentes: [Mt 9, 14] «Quare discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, [Mc 2, 18] quare nos et pharisaei ieiunamus {frequenter}, discipuli autem tui non ieiunant?»

15 Et dixit illis Iesus [Mt 9, 14-15] (34 Iesus autem dixit ad eos [Lc 5, 34]): «Numquid possunt filii nuptiarum lugere [Mt 9, 15] [et], dum [Mc 2, 19] (quamdiu [Mt 9, 15]) sponsus cum illis est, ieiunare? [Mc 2, 19] (Numquid potestis filios nuptiarum, dum sponsus cum illis est, facere ieiunare? [Lc 5, 34]) Quanto tempore habent sponsum secum, non possunt ieiunare. 20 Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et [Mc 2, 19-20] (cum auferetur ab eis sponsus) tunc ieiunabunt in illis diebus [Lc 5, 35] (in illa die [Mc 2, 20])».

36 Dicebat autem et similitudinem ad illos quia «Nemo commissuram a vestimento novo abscindens, immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. [Lc 5, 36] 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis [Mt 9, 16] (assuit) in vestimentum vetus; alioquin [Mc 2, 21] tollit enim supplementum eius [Mt 9, 16] ab eo [Mc 2, 21] (a vestimento [Mt 9, 16]), novum a veteri, et peior scissura fit.

22 Et nemo mittit [Mc 2, 21-22] (16 nec mittunt [Mt 9, 17]) vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres: [Lc 5, 37] rumpuntur utres et vinum effunditur [Mt 9, 17] (ipsum effundetur, [Lc 5, 37] perit [Mc 2, 22]), et utres peribunt [Lc 5, 37] (pereunt); sed mittunt vinum novum in utres novos [Mt 9, 17] (mittendum est [Lc 5, 38]), et ambo conservantur. [Mt 9, 17]

{Et} nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: 'Vetus bonum est!'» [Lc 5, 39]

| Jo 5 |

1 Post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam.

2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. 3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum... {4}

5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

6 Hunc videns Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: «Vis sanus fieri?»

7 Respondit ei languidus: «Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit!»

8 Dicit ei Iesus: «Surge, tolle grabatum tuum et ambula». 9 Et statim factus est sanus homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die.

10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: «Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum».

11 Ille autem respondit eis: «Qui fecit me sanum, ille mihi dixit: 'Tolle grabatum tuum et ambula'».

12 Interrogaverunt eum: «Quis est ille homo, qui dixit tibi: 'Tolle et ambula?'». 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.

14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: «Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat».

15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. 16 Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.

17 {Iesus} autem respondit eis: «Pater meus usque modo operatur, et ego operor». 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.

19 Respondit itaque Iesus et dicebat eis: «Amen, amen dico vobis: Non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

24 Amen, amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso; 27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius; 29 et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

30 Non possum ego facere a meipso quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; 32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; 34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius. 36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; 37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; 38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. 40 Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.

41 Gloriam ab hominibus non accipio, 42 sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo potestis vos credere, gloriam ab invicem accipientes, et gloriam, quae est a solo Deo, non quaeritis?

45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan mihi; de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?» [Jo 5]

| Mt (12, 1-8 | Mc 2, 23-28 | Lc 6, 1-5 |

1 In illo tempore, abiit Iesus sabbatis per sata. [Mt 12, 1]

23 Et factum est [Mc 2, 23] autem, in sabbato, [Lc 6, 1] cum sabbatis ambularet [Mc 2, 23] (transiret) ipse per sata, [Lc 6, 1] discipuli autem eius esurierunt et coeperunt, [Mt 12, 1] iter facientes, [Mc 2, 23] vellere [Mt 12, 1] (vellentes) spicas [Mc 2, 23] et manducare; [Mt 12, 1] et vellebant discipuli eius et manducabant spicas confricantes manibus. [Lc 6, 1]

24 Et [Mc 2, 24] 2 pharisaei autem videntes dixerunt [Mt 12, 2] (dicebant) ei: [Mc 2, 24] «Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato! [Mt 12, 2] Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet?» [Mc 2, 24] 2 Quidam autem pharisaeorum dixerunt: «Quid facitis, quod non licet in sabbatis?»

3 Et respondens ad eos, [...] Iesus [Lc 6, 2-3] autem dixit [Mt 12, 3] (dicit) eis: «Numquam [Mc 2, 25] (non, [Mt 12, 3] nec hoc [Lc 6, 3]) legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse [Mc 2, 25] et qui cum eo erant? [Lc 6, 3] 26 Quomodo introivit in domum Dei, sub Abiathar summo sacerdote, [Mc 2, 26] et panes propositionis, sumens, manducavit, [Lc 6, 4] quos non licet manducare, [Mc 2, 26] quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi sacerdotibus solis; [Mt 12, 4] et dedit etiam eis qui cum eo erant? [Mc 2, 26]

5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6 Dico autem vobis quia templo maior est hic.

7 Si autem sciretis quid est: 'Misericordiam volo et non sacrificium', numquam condemnassetis innocentes». [Mt 12, 5-7]

27 Et dicebat eis: «Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; 28 itaque dominus [Mc 2, 27-28] enim est [Mt 12, 8] et sabbati [Mc 2, 28] Filius hominis». [Lc 6, 5]

| Mt 12, 9-14 | Mc 3, 1-6 | Lc 6, 6-11 |

9 Et cum transisset inde, [Mt 12, 9] 6 factum est autem, in alio sabbato, intrare eum in synagogam et docere: [Lc 6, 6] *Venit [Mt 12, 9] 1 et introivit iterum [Mc 3, 1] in synagogam eorum.

10 Et ecce [Mt 12, 9-10] erat ibi homo siccam habens manum [Mc 3, 1] (aridam [Mt 12, 10]): manus eius dextra erat arida. [Lc 6, 6]

2 Et [Mc 3, 2] 7 observabant autem illum scribae et pharisaei, [Lc 6, 7] si sabbatis [Mc 3, 2] (sabbato [Lc 6, 7]) curaret illum; [Mc 3, 2] et interrogabant eum dicentes si «Licet sabbatis curare?» [Mt 12, 10] Ut invenirent accusare illum, [Lc 6, 7] ut accusarent eum. [Mc 3, 2]

8 Ipse autem sciebat cogitationes eorum [Lc 6, 8] 3 et [Mc 3, 3] dixit [Lc 6, 8] (dicit [Mc 3, 3]) autem viro [Lc 6, 8] (homini [Mc 3, 3]) qui aridam habebat manum: «Surge et sta in medium». Et surgens stetit. [Lc 6, 8]

3 Et [Mc 3, 4] 9 dixit autem Iesus ad illos [Lc 6, 9] (dicit eis [Mc 3, 4]): «Interrogo vos, si licet [Lc 6, 9] sabbatis [Mc 3, 4] (sabbato [Lc 6, 9]) bene facere an male facere, animam salvam facere an occidere [Mc 3, 4] (perdere [Lc 6, 9])?» Illi autem tacebant. [Mc 3, 4]

11 Ipse autem dixit illis: «Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit eam et levabit? 12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere». [Mt 12, 11-12]

10 Et circumspectis omnibus illis [Lc 6, 10] cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, [Mc 3, 5] 13 tunc dicit homini [Mt 12, 13] (dixit illi): «Extende manum tuam». Ille autem fecit [Lc 6, 10] et extendit, et restituta est manus eius, [Mc 3, 5] sana sicut altera. [Mt 12, 13]

11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu. [Lc 6, 11]

6 Et exeuntes [Mc 3, 6] autem pharisaei [Mt 12, 14] statim cum herodianis consilium [Mc 3, 6] fecerunt [Mt 12, 14] (faciebant) adversus eum quomodo eum perderent. [Mc 3, 6]

| Mt 12, 15-21) | Mc 3, 7-12 |

7 Et [Mc 3, 7] 15 Iesus autem sciens, [Mt 12, 15] cum discipulis suis [Mc 3, 7] secessit inde [Mt 12, 15] ad mare; [Mc 3, 7] et secutae sunt eum {turbae} multae. [Mt 12, 15] Et magna multitudo a Galilaea {secuta est} et a Iudaea 8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum.

9 Et dixit discipulis suis, ut navicula praesto esset sibi, propter turbam, ne comprimerent eum.

10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas; [Mc 3, 7-10] et curavit eos omnes. [Mt 12, 15]

11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes quia «Tu es Filius Dei!» 12 Et vehementer comminabatur [Mc 3, 11-12] (comminatus est) eis, ne manifestum eum facerent.

17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 18 «Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. 19 Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius. 20 Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium; 21 et in nomine eius gentes sperabunt». [Mt 12, 16-21]

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting