Dubitando, ad veritatem parvenimus... aliquando! Duvidando, chegamos à verdade... às vezes!
 
Quattuor Evangeliorum Consonantia (11)

| Mt 26, 36-46 | Mc 14, 32-42 | Lc 22, 40-46 | Jo 18, 1-2 |

36 Tunc, [Mt 26, 36] 1 haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis, [Jo 18, 1] venit cum illis Iesus [Mt 26, 36] 32 et veniunt in praedium [Mc 14, 32] quod dicitur [Mt 26, 36] (cui nomen) Gethsemani, [Mc 14, 32] trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. 2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter convenerat Iesus illuc cum discipulis suis. [Jo 18, 1-2]

Et dicit discipulis suis: [Mc 14, 32] «Sedete hic, donec vadens illuc, orem». [Mt 26, 36]

33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum [Mc 14, 33] 37 et (assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei) coepit [Mt 26, 37] pavere, [Mc 14, 33] contristari et maestus esse. [Mt 26, 37]

34 Et [Mc 14, 34] 40 cum autem pervenisset ad locum, [Lc 22 40] 38 tunc [Mt 26, 38] dixit [Lc 22, 40] (dicit) illis: «Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum. [Mt 26, 38] Orate, ne intretis in tentationem». [Lc 22, 40]

35 Et cum processisset paululum, [Mc 14, 35] ipse avulsus est ab eis, quantum lapidis iactus est, et positis genibus, [Lc 22, 41] procidit [Mt 26, 39] (procidebat [Mc 14, 35]) in faciem suam [Mt 26, 39] super terram et orabat, [Mc 14, 35] orans [Mt 26, 39] ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. 36 Et dicebat, [Mc 14, 35-36] dicens: [Mt 26, 39] «Abba, [Mc 14, 36] Pater mi, [Mt 26, 39] omnia possibilia sunt tibi! [Mc 14, 36] Si vis, transfer istum calicem a me!... [Lc 22, 42] Si possibile est, transeat a me calix iste!... Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu... [Mt 26, 39] Sed non quod ego volo, sed quod tu... [Mc 14, 36] Verumtamen non voluntas mea sed tua fiat». [Lc 22, 42]

40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: [Mt 26, 40] «Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? [Mc 14, 37] Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma». [Mt 26, 40-41]

39 Et iterum [Mc 14, 39] secundo abiens, oravit [Mt 26, 42] eundem sermonem dicens; [Mc 14, 39] dicens: «Pater mi, si non potest hoc transire, nisi illud bibam, fiat voluntas tua!»

43 Et veniens iterum, invenit eos dormientes: [Mt 26, 42-43] erant enim oculi illorum ingravati [Mc 14, 40] (gravati [Mt 26, 43]), et ignorabant quid responderent ei. [Mc 14, 40]

44 Et relictis illis, iterum abiens, oravit tertio, eundem sermonem dicens iterum. [Mt 26, 44]

— {43 Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum.

Et factus in agonia prolixius orabat. 44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.}

45 Et cum surrexisset ab oratione, veniens ad discipulos, invenit dormientes eos prae tristitia; 46 et dixit illis: «Quid dormitis? Resurgentes, orate, ne intretis in tentationem». [Lc 22, 43-46] —

41 Et [Mc 14, 41] 45 tunc, [Mt 26, 45] venit tertio [Mc 14, 41] ad discipulos et dicit illis: [Mt 26, 45] «Dormite iam et requiescite.

Sufficit: *venit hora! [Mc 14, 41] Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur [Mt 26, 45] in manus peccatorum. [Mc 14, 41] 46 Surgite! Eamus! Ecce appropinquavit qui me tradit!» [Mt 26, 46]

| Mt 26, 47-56 | Mc 14, 43-52 | Lc 22, 47-53 | Jo 18, 3-11 |

43 Et statim, adhuc eo loquente, [Mc 14, 43] ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos. [Lc 22, 47] Advenit Iudas, unus ex Duodecim: [Mc 14, 43] *venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, [missi] a summis sacerdotibus [Mt 26, 47] et scribis [Mc 14, 43] et senioribus populi. [Mt 26, 47] 3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a summis sacerdotibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. [Jo 18, 3]

44 Dederat autem traditor eius significationem, [Mc 14, 44] dedit illis signum, dicens: [Mt 26, 48] «Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute». [Mc 14, 44] Et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum. [Lc 22, 47]

45 Et veniens statim [Mc 14, 45] 49 et confestim accedens [Mt 26, 49] ad eum [Mc 14, 45] (ad Iesum) dixit [Mt 26, 49] (dicit [Mc 14, 45]): «Ave [= Gaude], Rabbi!» Et osculatus est eum.

50 Iesus autem dixit illi: «Amice, ad quod venisti! [Mt 26, 49-50] Iuda, osculo Filium hominis tradis!...» [Lc 22, 48]

4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, exivit et dicit eis: «Quem quaeritis?» 5 Responderunt ei: «Iesum Nazarenum».

Dicit eis: «Ego sum!» (Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis).

6 Ut ergo dixit eis: «Ego sum!», abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.

7 Iterum ergo interrogavit eos: «Quem quaeritis?» Illi autem dixerunt: «Iesum Nazarenum».

8 Respondit Iesus: «Dixi vobis quia ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire», 9 ut impleretur sermo quem dixit quia «Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam». [Jo 18, 4-9]

Tunc accedentes, [Mt 26, 50] 46 illi autem iniecerunt manus in eum [Mc 14, 46] (in Iesum) et tenuerunt eum. [Mt 26, 50]

49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat, dixerunt: «Domine, si percutimus in gladio?» [Lc 22, 49]

51 Et ecce [Mt 26, 51] unus autem, [Mc 14, 47] quidam ex illis, [Lc 22, 50] de circumstantibus, [Mc 14, 47] qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et, [Mt 26, 51] educens gladium, percussit [Mc 14, 47] (percutiens [Mt 26, 51]) servum summi sacerdotis et amputavit [Mc 14, 47] auriculam eius dextram: [Lc 22, 50] 10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit summi sacerdotis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. [Jo 18, 10]

51 Respondens autem Iesus dixit: «Sinite usque huc!» Et cum tetigisset auriculam, sanavit eum. [Lc 22, 51]

52 Tunc, [Mt 26, 52] 11 dixit ergo Iesus Petro [Jo 18, 11] (dicit illi) [...]: «Converte gladium tuum in locum suum: [Mt 26, 52] mitte gladium in vaginam; [Jo 18, 11] omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. [Mt 26, 52] Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? [Jo 18, 11] 53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?» [Mt 26, 53-54]

48 Et [Mc 14, 48] 55 in illa hora, [Mt 26, 55] respondens [Mc 14, 48] dixit autem [Lc 22, 52] Iesus turbis, [Mt 26, 55] ad eos, qui venerant ad se: summi sacerdotes et magistratus templi et seniores [Lc 22, 52] (dixit illis): «Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me! 49 Cotidie eram [Mc 14, 48-49] (cum fuerim) vobiscum, [Lc 22, 53] apud vos: [Mc 14, 49] in templo sedebam, docens... [Mt 26, 55] Non extendistis manus in me [Lc 22, 53] et non tenuistis me! [Mc 14, 49] Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum. [Lc 22, 53] Sed ut implerentur scripturae!» [Mc 14, 49] 56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. [Mt 26, 56]

50 Et [Mc 14, 50] tunc discipuli omnes, relicto eo, [Mt 26, 56] fugerunt omnes.

51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum; 52 ille autem, reiecta sindone, nudus profugit. [Mc 14, 50-52]

| Mt 26, 58 | Mc 14, 54 | Lc 22, 54-55 | Jo 18, 12-24 |

12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum. [Jo 18, 12]

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum summi sacerdotis. [Lc 22, 54]

13 Et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat summus sacerdos anni illius. (14 Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudaeis quia «Expedit unum hominem mori pro populo».)

15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus; [Jo 18, 13-15] 54 et [Mc 14, 54] 58 Petrus autem [Mt 26, 58] a longe [Mc 14, 54] sequebatur [Mt 26, 58] (secutus est) eum usque intro in aulam [Mc 14, 54] (usque in aulam) summi sacerdotis. [Mt 26, 58] Discipulus autem ille erat notus summo sacerdoti et introivit cum Iesu in aulam summi sacerdotis; 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus summo sacerdoti, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.

17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: «Numquid et tu ex discipulis es hominis istius?» Dicit ille: «Non sum!»

18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem et Petrus cum eis stans et calefaciens se. [Jo 18, 15-18] 55 Accenso autem igni in medio aulae et circumsedentibus illis; [Lc 22, 55] et ingressus intro, [Mt 26, 58] sedebat Petrus: [Lc 22, 55] erat sedens cum ministris, [Mc 14, 54] in medio eorum, [Lc 22, 55] et calefaciens se ad ignem, [Mc 14, 54] ut videret finem. [Mt 26, 58]

19 Summus sacerdos ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.

20 Respondit ei Iesus: «Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego».

22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: «Sic respondes summo sacerdoti?»

23 Respondit ei Iesus: «Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?»

24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham summum sacerdotem. [Jo 18, 19-24]

| Mt 26, (57.)59-66 | Mc 14, (53.)55-64 | Jo 18, 24 |

53 Et [Mc 14, 53] 57 illi autem tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham summum sacerdotem; [Mt 26, 57] et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae [Mc 14, 53] (ubi scribae et seniores convenerant).

59 Summi autem sacerdotes et concilium omne quaerebant falsum testimonium contra Iesum, quomodo eum interficerent, [Mt 26, 57.59] ut interficerent eum; [Mc 14, 55] 60 et non invenerunt [Mt 26, 60] (non inveniebant). 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant, [Mc 14, 55-56] cum multi accessissent falsi testes. [Mt 26, 60]

57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes 58 quia «Nos audivimus eum dicentem quia 'Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo'». [Mc 14, 57-58] Novissime autem venientes duo, 61 dixerunt: «Hic ait: 'Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare'» [Mt 26, 60-61] 59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.

60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum; [Mc 14, 59-60] dixit illi, [Mt 26, 62] dicens: «Non respondes quidquam? Quae isti adversum te testantur?» [Mc 14, 60] 63 Iesus autem tacebat [Mt 26, 63] et nihil respondit. [Mc 14, 61]

Et [Mt 26, 63] rursum summus sacerdos interrogabat eum et [Mc 14, 61] dixit [Mt 26, 63] (dicit) ei: [Mc 14, 61] «Adiuro te per Deum vivum, ut nobis dicas si tu es Christus Filius Dei [Mt 26, 63] benedicti!»

62 Iesus autem dixit [Mc 14, 61-62] (dicit) illi [...]: «Tu dixisti: [Mt 26, 64] Ego sum. Et [Mc 14, 62] verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli [Mt 26, 64] (cum nubibus caeli [Mc 14, 62])».

65 Tunc summus sacerdos scidit vestimenta sua. [Mt 26, 65] 63 Summus autem sacerdos scindens tunicas suas dicit, [Mc 14, 63] dicens: «Blasphemavit! Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? Ecce nunc audistis blasphemiam. 66 Quid vobis videtur [Mt 26, 65-66] (paret [Mc 14, 64])?»

Illi autem respondentes dixerunt: «Reus mortis est!» [Mt 26, 66] Illi autem omnes condemnaverunt eum reum esse mortis. [Mc 14, 64]

| Mt 26, 67-68 | Mc 14, 65 |

65 Et [Mc 14, 65] 67 tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt: [Mt 26, 67] Coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei, [Mc 14, 65] 68 dicentes: «Prophetiza nobis, Christe: Quis est qui percussit te?» [Mt 26, 68] Et ministri alapis eum caedebant. [Mc 14, 65]

| Mt 26, 69-75 | Mc 14, 66-72 | Lc 22, 56-62 | Jo 18, 25-27 |

69 Petrus autem sedebat foris in aula. [Mt 26, 69]

66 Et cum esset Petrus deorsum in aula, venit [Mc 14, 66] et accessit ad eum una ancilla [Mt 26, 69] (quaedam [Lc 22, 56]), una ex ancillis summi sacerdotis. 67 Et cum vidisset Petrum calefacientem se, [Mc 14, 66-67] 56 cum vidisset autem illum [...] sedentem ad lumen et fuisset intuita eum, [Lc 22, 56] aspiciens eum [Mc 14, 67] dixit [Lc 22, 56] (dicit [Mc 14, 67]), dicens: «Et tu eras cum Iesu [Mt 26, 69] Nazareno [Mc 14, 67] Galilaeo! [Mt 26, 69] (Et hic cum illo erat!)»

57 Ille autem negavit [Lc 22, 56-57] coram omnibus dicens: [Mt 26, 70] «Non novi illum, mulier! [Lc 22, 57] Neque novi, neque scio quid tu dicas!»

Et exiit foras ante atrium, {et gallus cantavit}.

69 Et ancilla, cum vidisset illum, coepit rursus dicere circumstantibus quia «Hic ex illis est!» [Mc 14, 68-69]

71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et dicit his qui erant ibi: «Hic erat cum Iesu Nazareno!» [Mt 26, 71]

Et post pusillum [Lc 22, 58] 25 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: «Numquid et tu ex discipulis eius es?» [Jo 18, 25] Alius videns eum ait: «Et tu de illis es!» [Lc 22, 58]

72 Et [Mt 26, 72] Petrus autem [Lc 22, 58] iterum negavit [Mt 26, 72] (negabat [Mc 14, 70]) (ille [Jo 18, 25]) cum iuramento [Mt 26, 72] et dixit [Jo 18, 25] (ait [Lc 22, 58]) quia [Mt 26, 72] «Homo, non sum! [Lc 22, 58] Non novi hominem!» [Mt 26, 72]

Et post pusillum rursus [Mc 14, 70] autem, [Mt 26, 73] intervallo facto quasi horae unius, [Lc 22, 59] accedentes, qui stabant, [Mt 26, 73] qui astabant, [Mc 14, 70] dixerunt [Mt 26, 73] (dicebant [Mc 14, 70]) Petro: «Vere et tu ex illis es, [Mt 26, 73] nam et Galilaeus es, [Mc 14, 70] nam et loquela tua manifestum te facit!» [Mt 26, 73] Alius quidam affirmabat dicens: «In veritate et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est!» [Lc 22, 59] 26 Dicit unus ex servis summi sacerdotis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: «Nonne ego te vidi in horto cum illo?»

27 Iterum ergo negavit Petrus. [Jo 18, 26-27] 60 Dixit autem Petrus: «Homo, nescio quid dicis!» [Lc 22, 60] 74 Tunc [Mt 26, 74] 71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia «Nescio hominem istum quem dicitis!» [Mc 14, 71]

Et confestim, adhuc loquente illo, [Lc 22, 60] continuo [Mt 26, 74] (statim) iterum gallus cantavit. [Mc 14, 72]

61 Et conversus Dominus respexit Petrum; [Lc 22, 61] et recordatus est [Mc 14, 72] (rememoratus est) Petrus verbi Domini [Lc 22, 61] Iesu (quod dixerat), [Mt 26, 75] sicut dixerat ei Iesus [Mc 14, 72] quia «Priusquam gallus cantet hodie [Lc 22, 61] bis, ter me negabis».

Et coepit flere, [Mc 14, 72] 62 et egressus foras, flevit amare. [Lc 22, 62]

| Lc 22, 63-65 |

63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; 64 et velantes eum, interrogabant dicentes: «Prophetiza: Quis est qui percussit te?» 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. [Lc 22, 63-65]

| Mt 27, 1-2 | Mc 15, 1 | Lc 22, 66-71; 23, 1 | Jo 18, 28 |

66 Et ut factus est dies, [Lc 22, 66] 1 et confestim [Mc 15, 1] 1 mane autem facto, [Mt 27, 1] convenerunt seniores plebis, summi sacerdotes et scribae, et duxerunt illum in concilium suum. [Lc 22, 66]

Consilium inierunt [Mt 27, 1] facientes [Mc 15, 1] omnes summi sacerdotes et seniores populi [Mt 27, 1] cum senioribus et scribis et universum concilium, [Mc 15, 1] adversus Iesum, ut morti traderent eum, [Mt 27, 1] 67 dicentes: «Si tu es Christus, dic nobis».

Dixit autem illis: «Si vobis dixero, non credetis; 68 si autem interrogavero, non respondebitis. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei».

70 Dixerunt autem omnes: «Tu ergo es Filius Dei?» Ille autem ad illos ait: «Vos dicitis quia ego sum».

71 Illi autem dixerunt: «Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius!»

1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum: [Lc 22, 67-71; 23, 1] vincientes Iesum duxerunt et [Mc 15, 1] eum adduxerunt et tradiderunt Pilato praesidi. [Mt 27, 2]

| Mt 27, 3-10 | (At 1, 18-19) |

3 Tunc videns Iudas, qui tradidit eum, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos summis sacerdotibus et senioribus 4 dicens: «Peccavi tradens sanguinem innocentem».

Illi autem dixerunt: «Quid ad nos? Tu videris!»

5 Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.

6 Summi autem sacerdotes, acceptis argenteis, dixerunt: «Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est».

7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.

9 Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: «Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, 10 et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus». [Mt 27, 3-10]

18 Hic quidem ergo possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.

19 Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille in ipsa lingua eorum Aceldamach, hoc est Ager Sanguinis. [(At 1, 18-19)]

| Mt 27, 11-14 | Mc 15, 2-5 | Lc 23, 2-7 | Jo 18, 28-38 |

28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. [Jo 18, 28] 11 Iesus autem stetit ante praesidem. [Mt 27, 11]

29 Exivit ergo Pilatus foras ad eos et dicit: «Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?»

30 Responderunt et dixerunt ei: «Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum!»

31 Dixit ergo eis Pilatus: «Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!» Dixerunt ei Iudaei: «Nobis non licet interficere quemquam». (32 Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.) [Jo 18, 29-32]

2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: «Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa Caesari dare et dicentem se Christum regem esse». [Lc 23, 2]

33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum. [Jo 18, 33] 2 Et interrogavit eum [Mc 15, 2] Pilatus autem [Lc 23, 3] praeses, [Mt 27, 11] et dixit ei, [Jo 18, 33] dicens: [Mt 27, 11] «Tu es rex Iudaeorum?» 34 Respondit Iesus: «A temetipso tu hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?»

35 Respondit Pilatus: «Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et summi sacerdotes tradiderunt te mihi; quid fecisti?»

36 Respondit Iesus: «Regnum meum non est de mundo hoc; si ex mundo hoc esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem regnum meum non est hinc».

37 Dixit itaque ei Pilatus: «Ergo rex es tu?»

Respondit Iesus [Jo 18, 33-37] (ille autem respondens illi ait [Lc 23, 3] (dicit [Mc 15, 2])): «Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate audit meam vocem». 38 Dicit ei Pilatus: «Quid est veritas?...»

Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos. Et [Jo 18, 37-38] 4 Pilatus autem dixit ad summos sacerdotes et turbas [Lc 23, 4] (dicit illis [Jo 18, 38]): «Nihil invenio causae in homine hoc. [Lc 23, 4] (Ego nullam invenio in eo causam. [Jo 18, 38])»

3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis; [Mc 15, 3] 12 et cum accusaretur ipse a summis sacerdotibus et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc, [Mt 27, 12-13] 4 Pilatus autem rursum interrogabat eum; [Mc 15, 4] dicit illi Pilatus, [Mt 27, 13] dicens: [Mc 15, 4] «Non audis quanta adversum te dicant testimonia? [Mt 27, 13] Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant». 5 Iesus autem amplius nihil respondit, [Mc 15, 4-5] 14 et non respondit ei ad ullum verbum, [Mt 27, 14] ita ut miraretur Pilatus [Mc 15, 5] praeses vehementer. [Mt 27, 14]

5 Illi autem invalescebant dicentes quia «Commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc!»

6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; 7 et ut cognovit quod de potestate Herodis esset, remisit eum ad Herodem, qui erat et ipse Hierosolymis in illis diebus. [Lc 23, 5-7]

| Lc 23, 8-12 |

8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat aliquod signum videre ab eo fieri.

9 Interrogabat autem illum sermonibus multis; ipse autem nihil respondebat illi.

10 Stabant autem summi sacerdotes et scribae constanter accusantes eum.

11 Cum sprevisset autem illum {et} Herodes cum exercitu suo et illudens indutum veste splendida remisit eum ad Pilatum.

12 Facti sunt autem amici Herodes et Pilatus in ipsa die inter se; antea enim inimici erant ad invicem. [Lc 23, 8-12]

| Mt 27, 15-23 | Mc 15, 6-14 | Lc 23, 13-23 | Jo 18, 39-40 |

13 Pilatus autem, convocatis summis sacerdotibus et magistratibus et plebe, 14 dixit ad illos: «Obtulistis mihi hominem hunc quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam inveni in homine hoc causam ex his, in quibus accusatis eum, 15 sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam». [Lc 23, 13-16]

15 Per diem autem festum consueverat praeses dimittere unum turbae vinctum, quem voluissent: [Mt 27, 15] dimittere solebat illis unum vinctum, quem peterent. [Mc 15, 6] 16 Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur {Iesus} Barabbas. [Mt 27, 16] 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas cum seditiosis vinctus, qui in seditione homicidium fecerant. 8 Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis. [Mc 15, 7-8]

17 Congregatis ergo illis, [Mt 27, 17] Pilatus autem respondit eis; [Mc 15, 9] dixit eis Pilatus, [Mt 27, 17] dicens: [Mc 15, 9] 39 «Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha. Vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? [Jo 18, 39] Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?» 18 Sciebat [Mt 27, 17-18] (cognoscebat) enim quia per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. [Mc 15, 10]

— 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: «Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum». —

20 Summi autem sacerdotes et seniores [Mt 27, 19-20] concitaverunt turbam, [Mc 15, 11] persuaserunt turbis, ut peterent [Mt 27, 20] ut magis Barabbam dimitteret eis, [Mc 15, 11] Iesum autem perderent. [Mt 27, 20]

18 Exclamavit autem universa turba; [Lc 23, 18] 40 clamaverunt ergo rursum, dicentes: «Non hunc sed Barabbam! [Jo 18, 40] Tolle hunc; dimitte autem nobis Barabbam!» [Lc 23, 18] (Erat autem Barabbas latro, [Jo 18, 40] 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem! [Lc 23, 19])

21 Respondens autem praeses dixit illis: «Quem vultis de duobus dimittam vobis?» Illi autem dixerunt: «Barabbam!» [Mt 27, 21]

12 Pilatus autem iterum respondens [Mc 15, 12] locutus est illis, volens dimittere Iesum. [Lc 23, 20] Dicebat [Mc 15, 12] (22 dicit) illis Pilatus: [Mt 27, 22] «Quid ergo {vultis} faciam [Mc 15, 12] de Iesu, qui dicitur Christus, [Mt 27, 22] {quem dicitis} regem Iudaeorum?» 13 Illi autem iterum clamaverunt [Mc 15, 12-13] (succlamabant [Lc 23, 21]). Dicunt omnes, [Mt 27, 22] dicentes: «Crucifige, crucifige illum! [Lc 23, 21] (Crucifigatur! [Mt 27, 22])»

14 Pilatus autem [Mc 15, 14] tertio dixit [Lc 23, 22] (ait [Mt 27, 23]) ad illos [Lc 23, 22] (dicebat eis [Mc 15, 14]): «Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; emendatum ergo illum dimittam». 23 Illi autem instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. [Lc 23, 22-23] Illi autem magis clamabant [Mt 27, 23] (clamaverunt [Mc 15, 14]) dicentes: [Mt 27, 23] «Crucifige eum!! [Mc 15, 14] (Crucifigatur! [Mt 27, 23])»

| Mt 27, 24-26 | Mc 15, 15 | Lc 23, 24-25 |

24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: «Innocens sum a sanguine hoc; vos videritis!»

25 Et respondens universus populus dixit: «Sanguis eius super nos et super filios nostros!...» [Mt 27, 24-25]

24 Et [Lc 23, 24] 26 tunc [Mt 27, 26] 15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, [Mc 15, 15] adiudicavit fieri petitionem eorum: 25 dimisit autem [Lc 23, 24-25] illis Barabbam, [Mc 15, 15] qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; [Lc 23, 25] et [Mc 15, 15] Iesum autem tradidit voluntati eorum: [Lc 23, 25] flagellis caesum, ut crucifigeretur!... [Mc 15, 15]

| Jo 19, 1 |

1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. [Jo 19, 1]

| Mt 27, 27-30 | Mc 15, 16-19 | Jo 19, 2-3 |

2 Et [Jo 19, 2] 27 tunc [Mt 27, 27] 16 milites autem [Mc 15, 16] praesidis, suscipientes Iesum, [Mt 27, 27] duxerunt eum intro in aulam, quod est praetorium; et [Mc 15, 16] in praetorio [Mt 27, 27] convocant [Mc 15, 16] (congregaverunt) ad eum universam cohortem.

28 Et exuentes eum, [Mt 27, 27-28] induunt eum purpuram: [Mc 15, 17] veste purpurea circumdederunt eum [Jo 19, 2] — clamyde coccineam circumdederunt ei. 29 Et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius [Mt 27, 28-29] (imponunt ei, plectentes, spineam coronam [Mc 15, 17]) et arundinem in dextera eius. [Mt 27, 29] 3 Et veniebant ad eum [Jo 19, 3] 18 et coeperunt salutare eum: [Mc 15, 18] genu flexo ante eum, illudebant ei [Mt 27, 29] et dicebant, [Jo 19, 3] dicentes: «Ave [= Gaude], rex Iudaeorum!» 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem et percutiebant caput eius [Mt 27, 29-30] arundine, [Mc 15, 19] et dabant ei alapas; [Jo 19, 3] et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum. [Mc 15, 19]

| Jo 19, 4-16 |

4 Et exiit iterum foras Pilatus et dicit eis: «Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam causam invenio in eo».

5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: «Ecce homo!»

6 Cum ergo vidissent eum summi sacerdotes et ministri, clamaverunt dicentes: «Crucifige, crucifige!»

Dicit eis Pilatus: «Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam».

7 Responderunt ei Iudaei: «Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit».

8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit Iesu: «Unde es tu?» Iesus autem responsum non dedit ei.

10 Dicit ergo ei Pilatus: «Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?»

11 Respondit {ei} Iesus: «Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi esset datum tibi desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet».

12 Exinde Pilatus quaerebat dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: «Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui regem se facit, contradicit Caesari».

13 Pilatus ergo, audiens sermones hos, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.

14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: «Ecce rex vester!»

15 Clamaverunt ergo illi: «Tolle, tolle, crucifige eum!»

Dicit eis Pilatus: «Regem vestrum crucifigam?» Responderunt summi sacerdotes: «Non habemus regem, nisi Caesarem».

16 Tunc ergo tradidit illum eis, ut crucifigeretur. [Jo 19, 4-16]

| Mt 27, 31-32 | Mc 15, 20-22 | Lc 23, 26-32 | Jo 19, 16b-17 |

Susceperunt ergo Iesum; [Jo 19, 16] 31 et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamydem [Mt 27, 31] purpuram et induerunt eum vestimentis suis.

Et educunt illum, ut crucifigerent eum [Mc 15, 20] (duxerunt illum, ut crucifigerent [Mt 27, 31]). 17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, quod dicitur Hebraice Golgotha. [Jo 19, 17]

32 Exeuntes autem, [Mt 27, 32] 26 et cum abducerent eum, [Lc 23, 26] invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem. [Mt 27, 32] Angariant, [Mc 15, 21] apprehendentes, [Lc 23, 26] praetereuntem quendam Simonem Cyrenaeum, venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi. [Mc 15, 21] Hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius: [Mt 27, 32] imposuerunt illi crucem portare post Iesum.

27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.

28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: «Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, 29 quia ecce venient dies, in quibus dicent: 'Beatae steriles et uteri, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!'. 30 Tunc incipient dicere montibus: 'Cadite super nos!', et collibus: 'Operite nos!', 31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?»

32 Ducebantur autem et alii malefactores duo cum eo, ut interficerentur. [Lc 23, 26-32]

22 Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. [Mc 15, 22]

| Mt 27, 33-43 | Mc 15, 23-32a | Lc 23, 33-38 | Jo 19, 18-24 |

33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae [Lc 23, 33] (venientes in locum, qui dicitur Golgotha, qui Calvariae locus dicitur), 34 dederunt [Mt 27, 33-34] (dabant) ei [Mc 15, 23] bibere [Mt 27, 34] myrrhatum vinum, [Mc 15, 23] cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere: [Mt 27, 34] qui autem non accepit.

24 Et [Mc 15, 23-24] ibi crucifixerunt [Lc 23, 33] (crucifigunt) eum, [Mc 15, 24] 18 (ubi eum crucifixerunt) et cum eo alios duos, [Jo 19, 18] malefactores, unum quidem a dextris, alterum autem a sinistris, [Lc 23, 33] hinc et hinc; medium autem Iesum. [Jo 19, 18] {34 Iesus autem dicebat: «Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt!...» [Lc 23, 34]}

19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem. Erat autem scriptum: «Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum».

20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope erat locus civitatem, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.

21 Dicebant ergo Pilato summi sacerdotes Iudaeorum: «Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed quia ipse dixit: 'Rex sum Iudaeorum'». 22 Respondit Pilatus: «Quod scripsi, scripsi!» [Jo 19, 19-22]

Et [Mc 15, 24] 23 milites ergo, cum crucifixissent Iesum, [Jo 19, 23] 35 postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt [Mt 27, 35] (dividunt) vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret [Mc 15, 24] (dividentes autem vestimenta eius, miserunt sortes [Lc 23, 34]): acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24 Dixerunt ergo ad invicem: «Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit», ut Scriptura impleatur {quae dicebat}: «Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem». Milites quidem ergo haec fecerunt. [Jo 19, 23-24]

25 Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. [Mc 15, 25] 36 Et sedentes servabant eum ibi.

37 Et imposuerunt super caput eius causam eius scriptam. [Mt 27, 36-37] 26 Et erat superscriptio causae eius inscripta: [Mc 15, 26] Hic est «Iesus Rex Iudaeorum». [Mt 27, 37]

27 Et [Mc 15, 27] 38 tunc [Mt 27, 38] cum eo crucifigunt duos latrones [Mc 15, 27] (crucifiguntur cum eo duo latrones [Mt 27, 38]), unum a dextris et unum a sinistris eius. {28} [Mc 15, 27-28]

35 Et stabat populus exspectans. [Lc 23, 35]

29 Et [Mc 15, 29] praetereuntes autem [Mt 27, 39] blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: «Vah, qui destruis templum et reaedificas in tribus diebus, [Mc 15, 29] salva temetipsum, si Filius es Dei; {et} descende de cruce [Mt 27, 40] (descendens de cruce)!»

31 Similiter [Mc 15, 30-31] deridebant autem et principes. [Lc 23, 35] Summi sacerdotes, ludentes ad alterutrum cum scribis [Mc 15, 31] et senioribus, dicebant, [Mt 27, 41] dicentes: [Lc 23, 35] 42 «Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere!... [Mt 27, 42] Salvum faciat seipsum, si hic est Christus Dei electus! [Lc 23, 35] 32 Christus rex Israel [Mc 15, 32] est; descendat nunc de cruce, [Mt 27, 42] ut videamus et credamus, [Mc 15, 32] et credemus in eum! 43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum! Dixit enim quia 'Dei sum Filius'!» [Mt 27, 42-43]

36 Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi 37 et dicentes: «Si tu es rex Iudaeorum, salvum fac temetipsum!».

38 Erat autem et superscriptio super illum: «Rex Iudaeorum» hic. [Lc 23, 36-38]

| Mt 27, 44 | Mc 15, 32b | Lc 23, 39-43 |

44 Idipsum autem et latrones, [Mt 27, 44] qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. [Mc 15, 32]

39 Unus autem de his, qui pendebant, malefactoribus, blasphemabat eum dicens: «Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos!»

40 Respondens autem alter increpans illum, ait: «Neque times tu Deum, quia in eadem damnatione es? 41 Et nos quidem iuste, digna enim factis recipimus! Hic autem nihil mali gessit».

42 Et dicebat: «Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum».

43 Et dixit illi: «Amen tibi dico: Hodie mecum eris in Paradiso». [Lc 23, 39-43]

| Jo 19, 25-27 |

25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.

26 Iesus ergo videns matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: «Mulier, ecce filius tuus».

27 Deinde dicit discipulo: «Ecce mater tua».

Et ex illa hora accepit discipulus eam in sua. [Jo 19, 25-27]

| Mt 27, 45 | Mc 15, 33 | Lc 23, 44-45a |

44 Et erat iam fere hora sexta. [Lc 23, 44] 33 Et facta hora sexta [Mc 15, 33] — 45 a sexta autem hora —, tenebrae factae sunt [Mt 27, 45] super universam [Lc 23, 44] (totam [Mt 27, 45]) terram usque in horam nonam, 45 sole obscurato. [Lc 23, 44-45]

| Mt 27, 46-50 | Mc 15, 34-37 | Lc 23, 45b-46 | Jo 19, 28-30 |

34 Et nona hora [Mc 15, 34] — 46 circa autem nonam horam —, exclamavit [Mt 27, 46] (clamavit) Iesus voce magna [Mc 15, 34] dicens: [Mt 27, 46] «Eloi, Eloi [Mc 15, 34] (Eli, Eli), lema sabacthani?» (Hoc est [Mt 27, 46] — qui est interpretatum —: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?»)

35 Et [Mc 15, 34-35] 47 quidam autem [Mt 27, 47] de circumstantibus, [Mc 15, 35] ex illic stantibus, audientes dicebant quia [Mt 27, 47] «Ecce [Mc 15, 35] Eliam vocat iste!» [Mt 27, 47]

28 Post hoc, sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: «Sitio...»

29 Vas positum erat aceto plenum. [Jo 19, 28-29] 48 Et [Mt 27, 48] spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius: [Jo 19, 29] Continuo currens [Mt 27, 48] autem [Mc 15, 36] unus ex eis et accipiens spongiam, implens [Mt 27, 48] (intinguens) spongiam [Mc 15, 36] aceto, et circumponens calamo, potum dabat ei, [Mt 27, 48] dicens: «Sinite: videamus si veniat Elias ad deponendum eum». [Mc 15, 36] 49 Ceteri autem dicebant: «Sine: videamus an veniat Elias salvum faciens eum!» [Mt 27, 49]

30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: «Consummatum est...» [Jo 19, 30]

(Scissum est autem velum templi medium.) 46 Et [Lc 23, 45-46] 50 Iesus autem iterum [Mt 27, 50] clamans [Lc 23, 46] (exclamans) voce magna [Mt 27, 50] (emissa voce magna [Mc 15, 37]), dixit: «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum!» Hoc autem dicens [Lc 23, 46] et inclinato capite, tradidit [Jo 19, 30] (emisit) spiritum: [Mt 27, 50] exspiravit. [Lc 23, 46]

| Mt 27, 51-56 | Mc 15, 38-41 | Lc 23, (45b.)47-49 |

51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes. Et terra mota est, et petrae scissae sunt. 52 Et monumenta aperta sunt, et multa corpora, qui dormierant, sanctorum, surrexerunt 53 et, exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. [Mt 27, 51-53]

47 Videns autem centurio, [Lc 23, 47] qui ex adverso stabat eius, [Mc 15, 39] quod factum fuerat, [Lc 23, 47] quia sic exspirasset, [Mc 15, 39] glorificavit Deum. [Lc 23, 47] Dixit [Mc 15, 39] dicens: [Lc 23, 47] «Vere hic homo Filius Dei erat! [Mc 15, 39] Vere homo hic iustus erat!» [Lc 23, 47] 54 Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum, videntes terrae motum et quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: «Vere Dei Filius erat iste!» [Mt 27, 54]

48 Et omnes turbae eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud videntes quae fiebant, percutientes pectora revertebantur.

49 Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, videntes haec. [Lc 23, 48-49] 55 Erant autem ibi [Mt 27, 55] et mulieres [Mc 15, 40] multae, a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea, ministrantes ei; 56 inter quas erat [Mt 27, 55-56] et Maria Magdalene, et Maria Iacobi minoris et Iosetis [Mc 15, 40] (Ioseph [Mt 27, 56]) mater, et Salome, [Mc 15, 40] mater filiorum Zebedaei; [Mt 27, 56] 41 quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. [Mc 15, 41]

| Jo 19, 31-37 |

31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.

32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; 33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt iam eum mortuum, non fregerunt eius crura, 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et exivit continuo sanguis et aqua.

35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum eius est testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.

36 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: «Os non comminuetur eius», 37 et iterum alia Scriptura dicit: «Videbunt in quem transfixerunt». [Jo 19, 31-37]

| Mt 27, 57-61 | Mc 15, 42-47 | Lc 23, 50-56 | Jo 19, 38-42 |

50 Et ecce [Lc 23, 50] 38 post haec autem, [Jo 19, 38] cum iam [Mc 15, 42] sero autem factum esset, [Mt 27, 57] quia erat Parasceve (quod est ante sabbatum), [Mc 15, 42] *venit homo dives ab Arimathaea, cui nomen Ioseph [Mt 27, 57] (vir nomine Ioseph), qui erat decurio, {et} vir bonus et iustus, [Lc 23, 50] qui et ipse discipulus factus erat Iesu. [Mt 27, 57] 51 Hic non consenserat consilio et actibus eorum (ab Arimathaea, civitate Iudaeorum), qui exspectabat regnum Dei. [Lc 23, 51] 43 Veniens Ioseph ab Arimathaea (nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei), audacter introivit ad Pilatum. Et [Mc 15, 43] 58 hic accedens ad Pilatum petiit corpus Iesu: [Mt 27, 58] Rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea (qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum), ut tolleret corpus Iesu. [Jo 19, 38]

44 Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a centurione, [Mc 15, 44-45] tunc [Mt 27, 58] permisit Pilatus: [Jo 19, 38] iussit reddi [Mt 27, 58] [et] donavit corpus Ioseph.

46 Et mercatus sindonem, [Mc 15, 45-46] *venit ergo et tulit corpus eius. 39 *Venit autem et Nicodemus (qui venerat ad eum nocte primum), ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. 40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire.

41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam erat positus. [Jo 19, 38-41] 59 Et accepto corpore, [Mt 27, 59] 53 et deponens [Lc 23, 53] eum, [Mc 15, 46] Ioseph involvit illud in sindone munda 60 et posuit illud in novo suo monumento, quod exciderat in petra [Mt 27, 59-60] (quod erat excisum de petra, [Mc 15, 46] ubi nondum erat quisquam situs [Lc 23, 53]), et advolvit lapidem ad ostium monumenti [Mc 15, 46] et, advolvens lapidem magnum ostio monumenti, abiit. [Mt 27, 60] 54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. [Lc 23, 54] 42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. [Jo 19, 42]

47 Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset; [Mc 15, 47] 61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria, sedentes contra sepulcrum. [Mt 27, 61] 55 Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. 56 Revertentes autem paraverunt aromata et unguenta. Et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. [Lc 23, 55-56]

| Mt 27, 62-66 |

62 Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt summi sacerdotes et pharisaei ad Pilatum 63 dicentes: «Domine, recordati sumus quia ille seductor dixit adhuc vivens: 'Post tres dies resurgam'. 64 Iube ergo custodiri sepulcrum usque in tertium diem, ne forte venientes discipuli eius furentur eum et dicant plebi: 'Surrexit a mortuis', et erit novissimus error peior priore».

65 Ait illis Pilatus: «Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis».

66 Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia. [Mt 27, 62-66]

 

 

 

 

 

 

 

  

 

 

 


Índice | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12
Topo da página
DVBITANDO, AD VERITATEM PARVENIMVS... ALIQVANDO!
Free Web Hosting